Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 416 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | geminus, adeoque temere illi substituitur. Quod itaque quantum mundanum | ||||||
02 | sit limitatum (non maximum), quod agnoscat sui principium, | ||||||
03 | quod corpora constent simplicibus, sub rationis signo utique certo cognosci | ||||||
04 | potest. Quod autem universum, quoad molem, sit mathematice | ||||||
05 | finitum, quod aetas ipsius transacta sit ad mensuram dabilis, quod simplicium, | ||||||
06 | quodlibet corpus constituentium, sit definitus numerus, sunt | ||||||
07 | propositiones, quae aperte ortum suum e natura cognitionis sensitivae | ||||||
08 | loquuntur, et utcunque ceteroquin haberi possint pro veris, tamen macula | ||||||
09 | haud dubia originis suae laborant. | ||||||
10 | Quod autem posterius concernit axioma subrepticium, oritur temere | ||||||
11 | convertendo contradictionis principium. Adhaeret autem huic primitivo | ||||||
12 | iudicio conceptus temporis eatenus, quod, datis eodem tempore contradictorie | ||||||
13 | oppositis in eodem, liqueat impossibilitas, quod ita enuntiatur: | ||||||
14 | quicquid simul est ac non est, est impossibile. Hic, cum per intellectum aliquid | ||||||
15 | praedicetur in casu, qui secundum leges sensitivas datus est, iudicium | ||||||
16 | apprime verum est et evidentissimum. Contra ea, si convertas | ||||||
17 | idem axioma ita ut dicas: omne impossibile simul est ac non est s. involvit | ||||||
18 | contradictionem, per sensitivam cognitionem generaliter aliquid | ||||||
19 | praedicas de obiecto rationis, ideoque conceptum intellectualem de | ||||||
20 | possibili aut impossibili subiicis condicionibus cognitionis sensitivae, | ||||||
21 | nempe respectibus temporis, quod quidem de legibus, quibus adstringitur | ||||||
22 | et limitatur intellectus humanus, verissimum est, obiective autem | ||||||
23 | et generaliter nullo modo concedi potest. Nempe noster quidem intellectus | ||||||
24 | impossibilitatem non animadvertit, nisi ubi notare potest simultaneam | ||||||
25 | oppositorum de eodem enuntiationem, h. e. tantummodo ubi | ||||||
26 | occurrit contradictio. Ubicunque igitur talis condicio non obvenit, ibi | ||||||
27 | nullum intellectui humano de impossibilitate iudicium vacat. Quod | ||||||
28 | autem ideo nulli plane intellectui liceat, adeoque, quicquid non involvit | ||||||
29 | contradictionem, ideo sit possibile, temere concluditur, subiectivas iudicandi | ||||||
30 | condiciones pro obiectivis habendo. Hinc tot vana commenta | ||||||
31 | virium, nescio quarum, pro lubitu confictarum, quae absque obstaculo | ||||||
32 | repugnantiae e quolibet ingenio architectonico, seu si mavis, ad chimaeras | ||||||
33 | proclivi turbatim prorumpunt. Nam, cum vis non aliud sit, quam | ||||||
34 | respectus substantiae A ad aliud quiddam B (accidens) tanquam rationis | ||||||
35 | ad rationatum: vis cuiusque possibilitas non nititur identitate | ||||||
36 | causae et causati, s. substantiae et accidentis, ideoque etiam impossibilitas | ||||||
37 | virium falso confictarum non pendet a sola contradictione. Nullam | ||||||
[ Seite 415 ] [ Seite 417 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |