Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 404

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 et nonnisi in actualibus cogitabilem, uti, post Leibnizium, nostratum      
  02 plurimi statuunt. Quod attinet primum illud inane rationis commentum,      
  03 cum veras relationes infinitas absque ullis erga se relatis      
  04 entibus fingat, pertinet ad mundum fabulosum. Verum qui in sententiam      
  05 posteriorem abeunt, longe deteriori errore labuntur. Quippe cum      
  06 illi nonnisi conceptibus quibusdam rationalibus s. ad noumena pertinentibus      
  07 offendiculum ponant, ceteroquin intellectui maxime absconditis,      
  08 e. g. quaestionibus de mundo spirituali, de omnipraesentia etc.,      
  09 hi ipsis phaenomenis et omnium phaenomenorum fidissimo interpreti,      
  10 geometriae, adversa fronte repugnant. Nam ne apertum in definiendo      
  11 spatio circulum, quo necessario intricantur, in medium proferam, geometriam,      
  12 ab apice certitudinis deturbatam, in earum scientiarum censum      
  13 reiiciunt, quarum principia sunt empirica. Nam si omnes spatii      
  14 affectiones nonnisi per experientiam a relationibus externis mutuatae      
  15 sunt, axiomatibus geometricis non inest universalitas nisi comparativa,      
  16 qualis acquiritur per inductionem, h. e. aeque late patens ac observatur,      
  17 neque necessitas nisi secundum stabilitas naturae leges, neque praecisio      
  18 nisi arbitrario conficta, et spes est, ut fit in empiricis, spatium aliquando      
  19 detegendi aliis affectionibus primitivis praeditum, et forte etiam      
  20 bilineum rectilineum.      
           
  21 E. Quanquam conceptus spatii, ut obiectivi alicuius et realis entis      
  22 vel affectionis, sit imaginarius, nihilo tamen secius respective ad sensibilia      
  23 quaecunque non solum est verissimus, sed et omnis veritatis in      
  24 sensualitate externa fundamentum. Nam res non possunt sub ulla specie      
  25 sensibus apparere, nisi mediante vi animi, omnes sensationes secundum      
  26 stabilem et naturae suae insitam legem coordinante. Cum itaque      
  27 nihil omnino sensibus sit dabile nisi primitivis spatii axiomatibus eiusque      
  28 consectariis (geometria praecipiente) conformiter, quanquam horum      
  29 principium non sit nisi subiectivum, tamen necessario hisce consentiet,      
  30 quia eatenus sibimet ipsi consentit, et leges sensualitatis erunt leges      
  31 naturae, quatenus in sensus cadere potest. Natura itaque geometriae      
  32 praeceptis ad amussim subiecta est, quoad omnes affectiones spatii ibi      
  33 demonstratas, non ex hypothesi ficta, sed intuitive data, tanquam condicione      
  34 subiectiva omnium phaenomenorum, quibus unquam natura      
  35 sensibus patefieri potest. Certe, nisi conceptus spatii per mentis naturam      
  36 originarie datus esset (ita, ut, qui relationes quascunque alias, quam      
  37 per ipsum praecipiuntur, mente effingere allaboraret, operam luderet,      
           
     

[ Seite 403 ] [ Seite 405 ] [ Inhaltsverzeichnis ]