Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 403

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 velut in concreto cerni potest. Quae iaceant in spatio dato unam plagam      
  02 versus, quae in oppositam vergant, discursive describi s. ad notas      
  03 intellectuales revocari nulla mentis acie possunt, ideoque, cum in solidis      
  04 perfecte similibus atque aequalibus, sed discongruentibus, cuius      
  05 generis sunt manus sinistra et dextra (quatenus solum secundum extensionem      
  06 concipiuntur) aut triangula sphaerica e duobus hemisphaeriis      
  07 oppositis, sit diversitas, per quam impossibile est, ut termini extensionis      
  08 coincidant, quanquam per omnia, quae notis menti per sermonem      
  09 intelligibilibus efferre licet, sibi substitui possint, patet hic nonnisi quadam      
  10 intuitione pura diversitatem, nempe discongruentiam, notari posse.      
  11 Hinc geometria principiis utitur non indubitatis solum ac discursivis,      
  12 sed sub obtutum mentis cadentibus, et evidentia in demonstrationibus      
  13 (quae est claritas certae cognitionis, quatenus assimilatur sensuali) non      
  14 solum in ipsa est maxima, sed et unica, quae datur in scientiis puris,      
  15 omnisque evidentiae in aliis exemplar et medium, quia, cum geometria      
  16 spatii relationes contempletur, cuius conceptus ipsam omnis intuitus      
  17 sensualis formam in se continet, nihil potest in perceptis sensu externo      
  18 clarum esse et perspicuum, nisi mediante eodem intuitu, in quo contemplando      
  19 scientia illa versatur. Ceterum geometria propositiones suas      
  20 universales non demonstrat obiectum cogitando per conceptum universalem,      
  21 quod fit in rationalibus, sed illud oculis subiiciendo per intuitum      
  22 singularem, quod fit in sensitivis*).      
           
  23 D. Spatium non est aliquid obiectivi et realis, nec substantia, nec      
  24 accidens, nec relatio; sed subiectivum et ideale et e natura mentis stabili      
  25 lege proficiscens veluti schema omnia omnino externe sensa sibi coordinandi.      
  26 Qui spatii realitatem defendunt, vel illud ut absolutum et immensum      
  27 rerum possibilium receptaculum sibi concipiunt, quae sententia,      
  28 post Anglos, geometrarum plurimis arridet, vel contendunt esse      
  29 ipsam rerum exsistentium relationem, rebus sublatis plane evanescentem      
           
    *) Quod spatium necessario concipiendum sit tanquam quantum continuum, cum facile sit demonstratu, hic praetereo. Inde autem fit, ut simplex in spatio non sit pars, sed terminus. Terminus autem generaliter est id in quanto continuo, quod rationem continet limitum. Spatium, quod non est terminus alterius, est completum (solidum). Terminus solidi est superficies, superficiei linea, lineae punctum. Ergo tria sunt terminorum genera in spatio, quemadmodum tres dimensiones. Horum terminorum duo (superficies et linea) ipsi sunt spatia. Conceptus termini non ingreditur aliud quantum nisi spatium aut tempus.      
           
     

[ Seite 402 ] [ Seite 404 ] [ Inhaltsverzeichnis ]