Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 405

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 quia hoc ipso conceptu in figmenti sui subsidium uti coactus esset),      
  02 geometriae in philosophia naturali usus parum tutus foret; dubitari      
  03 enim posset, an ipsa notio haec ab experientia deprompta satis cum      
  04 natura consentiat, negatis forsitan, a quibus abstracta erat, determinationibus,      
  05 cuius aliquibus etiam suspicio in mentem incidit. Spatium      
  06 itaque est principium formale mundi sensibilis absolute primum non      
  07 solum propterea, quod nonnisi per illius conceptum obiecta universi      
  08 possint esse phaenomena, sed potissimum hanc ob rationem, quod per      
  09 essentiam non est nisi unicum, omnia omnino externe sensibilia complectens,      
  10 adeoque principium constituit universitatis, h. e. totius, quod      
  11 non potest esse pars alterius.      
           
  12
COROLLARIUM.
     
           
  13 En itaque bina cognitionis sensitivae principia, non, quemadmodum      
  14 est in intellectualibus, conceptus generales, sed intuitus singulares,      
  15 attamen puri; in quibus, non sicut leges rationis praecipiunt, partes et      
  16 potissimum simplices continent rationem possibilitatis compositi, sed,      
  17 secundum exemplar intuitus sensitivi, infinitum continet rationem partis      
  18 cuiusque cogitabilis ac tandem simplicis s. potius termini. Nam, nonnisi      
  19 dato infinito tam spatio quam tempore, spatium et tempus quodlibet      
  20 definitum limitando est assignabile, et tam punctum quam momentum      
  21 per se cogitari non possunt, sed non concipiuntur nisi in dato      
  22 iam spatio et tempore, tanquam horum termini. Ergo omnes affectiones      
  23 primitivae horum conceptuum sunt extra cancellos rationis, ideoque      
  24 nullo modo intellectualiter explicari possunt. Nihilo tamen minus sunt      
  25 substrata intellectus, e datis intuitive primis secundum leges logicas      
  26 consectaria concludentis, maxima qua fieri potest certitudine. Horum      
  27 quidem conceptuum alter proprie intuitum obiecti, alter statum concernit,      
  28 inprimis representativum. Ideo etiam spatium temporis ipsius conceptui      
  29 ceu typus adhibetur, repraesentando hoc per lineam eiusque terminos      
  30 (momenta) per puncta. Tempus autem universali atque rationali      
  31 conceptui magis appropinquat, complectendo omnia omnino suis respectibus,      
  32 nempe spatium ipsum et praeterea accidentia, quae in relationibus      
  33 spatii comprehensa non sunt, uti cogitationes animi. Praeterea      
  34 autem tempus leges quidem rationi non dictitat, sed tamen praecipuas      
  35 constituit condiciones, quibus faventibus secundum rationis leges      
           
     

[ Seite 404 ] [ Seite 406 ] [ Inhaltsverzeichnis ]