Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 400

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 serie substantia nec est in uno statuum datorum, nec in altero, nec      
  02 tamen in nullo: erit in diversis, et sic porro in infinitum.      
           
  03 Celeb. Kaestnerus, hanc Leibnizii legem examini subiecturus, provocat      
  04 eius defensores*), ut demonstrent: motum puncti continuum per      
  05 omnia latera trianguli esse impossibilem, quod utique, concessa lege continuitatis,      
  06 probari necesse esset. En igitur demonstrationem quaesitam.      
  07 Denotent literae Dreieck bestehend aus den Buchstaben a,b,c tria puncta angularia trianguli rectilinei. Si      
  08 mobile incedat motu continuo per lineas ab bc ca h. e. totum perimetrum      
  09 figurae, necesse est, ut per punctum b in directione ab per      
  10 idem autem punctum b etiam in directione bc moveatur. Cum autem      
  11 hi motus sint diversi, non possunt esse simul. Ergo momentum praesentiae      
  12 puncti mobilis in vertice b, quatenus movetur in directione ab      
  13 est diversum a momento praesentiae puncti mobilis in eodem vertice b,      
  14 quatenus movetur secundum directionem bc. Sed inter duo momenta      
  15 est tempus, ergo mobile in eodem puncto per tempus aliquod praesens      
  16 est, i. e. quiescit, ideoque non incedit motu continuo, quod contra hypothesin.      
  17 Eadem demomstratio valet de motu per quaslibet rectas, angulum      
  18 includentes dabilem. Ergo corpus non mutat directionem in motu continuo,      
  19 nisi secundum lineam, cuius nulla pars est recta, h. e. curvam,      
  20 secundum placita Leibnizii.      
           
  21 5. Tempus non est obiectivum aliquid et reale, nec substantia, nec      
  22 accidens, nec relatio, sed subiectiva condicio per naturam mentis humanae      
  23 necessaria, quaelibet sensibilia certe lege sibi coordinandi, et      
  24 intuitus purus. Substantias enim pariter ac accidentia coordinamus,      
  25 tam secundum simultaneitatem, quam successionem, nonnisi per conceptum      
  26 temporis; ideoque huius notio, tanquam principium formae,      
  27 istorum conceptibus est antiquior. Quod autem relationes attinet s. respectus      
  28 quoscunque, quatenus sensibus sunt obvii, utrum nempe simul      
  29 sint, an post se invicem, nihil aliud involvunt, nisi positus in tempore      
  30 determinandos, vel in eodem ipsius puncto, vel diversis.      
           
  31 Qui realitatem temporis obiectivam asserunt, aut illud tanquam      
  32 fluxum aliquem in exsistendo continuum, absque ulla tamen re exsistente      
  33 (commentum absurdissimum!), concipiunt, uti potissimum      
  34 Anglorum philosophi, aut tanquam abstractum reale a successione      
  35 statuum internorum, uti Leibnizius et asseclae statuunt. Posterioris      
           
    *) Höhere Mechanick, S. 354.      
           
     

[ Seite 399 ] [ Seite 401 ] [ Inhaltsverzeichnis ]