Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 401

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 autem sententiae falsitas, cum circulo vitioso in temporis definitione      
  02 obvia luculenter semet ipsam prodat, et praeterea simultaneitatem*),      
  03 maximum temporis consectarium, plane negligat, ita omnem sanae      
  04 rationis usum interturbat, quod non motus leges secundum temporis      
  05 mensuram, sed tempus ipsum, quoad ipsius naturam, per observata in      
  06 motu aut qualibet mutationum internarum serie determinari postulet,      
  07 quo omnis regularum certitudo plane aboletur. Quod autem temporis      
  08 quantitatem non aestimare possimus, nisi in concreto, nempe vel motu      
  09 vel cogitationum serie, id inde est, quoniam conceptus temporis tantummodo      
  10 lege mentis interna nititur, neque est intuitus quidam connatus,      
  11 adeoque nonnisi sensuum ope actus ille animi, sua sensa coordinantis,      
  12 eliciatur. Tantum vero abest, ut quis unquam temporis conceptum      
  13 adhuc rationis ope aliunde deducat et explicet, ut potius ipsum      
  14 principium contradictionis eundem praemittat ac sibi condicionis loco      
  15 substernat. A enim et non A non repugnant, nisi simul (h. e. tempore      
  16 eodem) cogitata de eodem, post se autem (diversis temporibus) eidem      
  17 competere possunt. Inde possibilitas mutationum nonnisi in tempore      
  18 cogitabilis, neque tempus cogitabile per mutationes, sed vice versa.      
  19 6. Quanquam autem tempus in se et absolute positum sit ens imaginarium,      
           
  20 tamen, quatenus ad immutabilem legem sensibilium, qua      
  21 talium, pertinet, est conceptus verissimus et per omnia possibilia sensuum      
  22 obiecta in infinitum patens intuitivae repraesentationis condicio.      
  23 Cum enim simultanea, qua talia, sensibus obvia fieri non possint nisi      
  24 ope temporis, mutationes autem non sint nisi per tempus cogitabiles:      
  25 patet, hunc conceptum universalem phaenomenorum formam continere,      
  26 adeoque omnes in mundo eventus observabiles, omnes motus omnesque      
  27 internas vicissitudines necessario cum axiomatibus de tempore cognoscendis      
           
    *) Simultanea non sunt ideo talia, quia sibi non succedunt. Nam remota successione tollitur quidem coniunctio aliqua, quae erat per seriem temporis, sed inde non statim oritur alia vera relatio, qualis est coniunctio omnium in momento eodem. Simultanea enim perinde iunguntur eodem temporis momento, quam successiva diversis. Ideo, quanquam tempus sit unius tantum dimensionis, tamen ubiquitas temporis (ut cum Newtono loquar), per quam omnia sensitive cogitabilia sunt aliquando, addit quanto actualium alteram dimensionem, quatenus veluti pendent ab eodem temporis puncto. Nam si tempus designes linea recta in infinitum producta, et simultanea in quolibet temporis puncto per lineas ordinatim applicatas: superficies, quae ita generatur, repraesentabit mundum phaenomenon, tam quoad substantiam, quam quoad accidentia.      
           
     

[ Seite 400 ] [ Seite 402 ] [ Inhaltsverzeichnis ]