Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 399 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | ideam temporis repraesentari potest; neque successio gignit conceptum | ||||||
02 | temporis sed ad illum provocat. Ideoque temporis notio, veluti per | ||||||
03 | experientiam acquisita, pessime definitur per seriem actualium post se | ||||||
04 | invicem exsistentium. Nam, quid significet vocula post, non intelligo, | ||||||
05 | nisi praevio iam temporis conceptu. Sunt enim post se invicem, quae | ||||||
06 | exsistunt temporibus diversis, quemadmodum simul sunt, quae exsistunt | ||||||
07 | tempore eodem. | ||||||
08 | 2. Idea temporis est singularis, non generalis. Tempus enim | ||||||
09 | quodlibet non cogitatur, nisi tanquam pars unius eiusdem temporis | ||||||
10 | immensi. Duos annos si cogitas, non potes tibi repraesentare, nisi determinato | ||||||
11 | erga se invicem positu, et, si immediate se non sequantur, | ||||||
12 | nonnisi tempore quodam intermedio sibimet iunctos. Quodnam autem | ||||||
13 | temporum diversorum sit prius, quodnam posterius, nulla ratione per | ||||||
14 | notas aliquas intellectui conceptibiles definiri potest, nisi in circulum | ||||||
15 | vitiosum incurrere velis, et mens illud non discernit, nisi per intuitum | ||||||
16 | singularem. Praeterea omnia concipis actualia in tempore posita, non | ||||||
17 | sub ipsius notione generali, tanquam nota communi, contenta. | ||||||
18 | 3. Idea itaque temporis est intuitus, et quoniam ante omnem sensationem | ||||||
19 | concipitur, tanquam condicio respectuum in sensibilibus obviorum, | ||||||
20 | est intuitus non sensualis, sed purus. | ||||||
21 | 4. Tempus est quantum continuum et legum continui in mutationibus | ||||||
22 | universi principium. Continuum enim est quantum, quod non constat | ||||||
23 | simplicibus. Quia autem per tempus non cogitantur nisi relationes | ||||||
24 | absque datis ullis entibus erga se invicem relatis, in tempore, ceu quanto, | ||||||
25 | est compositio, quae, si tota sublata concipiatur, nihil plane reliqui | ||||||
26 | facit. Cuius autem compositi, sublata omni compositione, nihil omnino | ||||||
27 | remanet, illud non constat partibus simplicibus. Ergo etc. Pars itaque | ||||||
28 | temporis quaelibet est tempus, et, quae sunt in tempore, simplicia, | ||||||
29 | nempe momenta, non sunt partes illius, sed termini, quos interiacet | ||||||
30 | tempus. Nam datis duobus momentis non datur tempus, nisi quatenus | ||||||
31 | in illis actualia sibi succedunt; igitur praeter momentum datum necesse | ||||||
32 | est, ut detur tempus, in cuius parte posteriori sit momentum aliud. | ||||||
33 | Lex autem continuitatis metaphysica haec est: mutationes omnes | ||||||
34 | sunt continuae s. fluunt, h. e. non succedunt sibi status oppositi, nisi | ||||||
35 | per seriem statuum diversorum intermediam. Quia enim status duo | ||||||
36 | oppositi sunt in diversis temporis momentis, inter duo autem momenta | ||||||
37 | semper sit tempus aliquod interceptum, in cuius infinita momentorum | ||||||
[ Seite 398 ] [ Seite 400 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |