Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 396

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 nonnisi intellectu puro concipiendum et omnium aliorum quoad realitates      
  02 mensuram communem, quod est PERFECTIO NOUMENON. Haec      
  03 autem est vel in sensu theoretico*), vel practico talis. In priori est ens      
  04 summum. DEUS, in posteriori sensu PERFECTIO MORALIS. Philosophia      
  05 igitur moralis, quatenus principia diiudicandi prima suppeditat, non      
  06 cognoscitur nisi per intellectum purum et pertinet ipsa ad philosophiam      
  07 puram, quique ipsius criteria ad sensum voluptatis aut taedii protraxit,      
  08 summo iure reprehenditur Epicurus, una cum neotericis quibusdam,      
  09 ipsum e longinquo quadamtenus secutis, uti Shaftesbury et asseclae.      
  10 In quolibet autem genere eorum, quorum quantitas est variabilis, maximum      
  11 est mensura communis et principium cognoscendi. Maximum perfectionis      
  12 vocatur nunc temporis ideale, Platoni idea (quemadmodum      
  13 ipsius idea reipublicae), et omnium, sub generali perfectionis alicuius      
  14 notione contentorum, est principium, quatenus minores gradus nonnisi      
  15 limitando maximum determinari posse censentur; Deus autem, cum ut      
  16 ideale perfectionis sit principium cognoscendi, ut realiter exsistens simul      
  17 est omnis omnino perfectionis principium fiendi.      
           
  18
§. 10.
     
           
  19 Intellectualium non datur (homini) intuitus, sed nonnisi cognitio      
  20 symbolica, et intellectio nobis tantum licet per conceptus universales      
  21 in abstracto, non per singularem in concreto. Omnis enim intuitus      
  22 noster adstringitur principio cuidam formae, sub qua sola aliquid immediate,      
  23 s. ut singulare, a mente cerni et non tantum discursive per      
  24 conceptus generales concipi potest. Principium autem hoc formale      
  25 nostri intuitus (spatium et tempus) est condicio, sub qua aliquid sensuum      
  26 nostrorum obiectum esse potest, adeoque, ut condicio cognitionis      
  27 sensitivae, non est medium ad intuitum intellectualem. Praeterea omnis      
  28 nostrae cognitionis materia non datur nisi a sensibus, sed noumenon,      
  29 qua tale, non concipiendum est per repraesentationes a sensationibus      
  30 depromptas: ideo conceptus intelligibilis, qua talis, est destitutus ab      
  31 omnibus datis intuitus humani. Intuitus nempe mentis nostrae semper      
           
    *) Theoretice aliquid spectamus, quatenus non attendimus nisi ad ea, quae enti competunt, practice autem, si ea, quae ipsi per libertatem inesse debebant, dispicimus.      
           
     

[ Seite 395 ] [ Seite 397 ] [ Inhaltsverzeichnis ]