Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 395 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | in sensitivae cognitionis prototypo, geometria, posterius in intellectualium | ||||||
02 | omnium organo, metaphysica, quae, quantum operae navet ad | ||||||
03 | dispellendas, quae intellectum communem obfuscant, confusionis nebulas, | ||||||
04 | quanquam non semper tam felici quam in priori fit successu, in | ||||||
05 | propatulo est. Nihilo tamen secius harum cognitionum quaelibet stemmatis | ||||||
06 | sui signum tuetur, ita, ut priores, quantumcunque distinctae, ob | ||||||
07 | originem vocentur sensitivae, posteriores, utut confusae, maneant intellectuales, | ||||||
08 | quales v. g. sunt conceptus morales, non experiundo, sed | ||||||
09 | per ipsum intellectum purum cogniti. Vereor autem, ne Ill. WOLFFIUS | ||||||
10 | per hoc inter sensitiva et intellectualia discrimen, quod ipsi non est | ||||||
11 | nisi logicum, nobilissimum illud antiquitatis de phaenomenorum et | ||||||
12 | noumenorum indole disserendi institutum, magno philosophiae detrimento, | ||||||
13 | totum forsitan aboleverit, animosque ab ipsorum indagatione | ||||||
14 | ad logicas saepenumero minutias averterit. | ||||||
15 | §. 8. |
||||||
16 | Philosophia autem prima continens principia usus intellectus puri | ||||||
17 | est METAPHYSICA. Scientia vero illi propaedeutica est, quae discrimen | ||||||
18 | docet sensitivae cognitionis ab intellectuali; cuius in hac nostra dissertatione | ||||||
19 | specimen exhibemus. Cum itaque in metaphysica non reperiantur | ||||||
20 | principia empirica, conceptus in ipsa obvii non quaerendi sunt in | ||||||
21 | sensibus, sed in ipsa natura intellectus puri, non tanquam conceptus | ||||||
22 | connati, sed e legibus menti insitis (attendendo ad eius actiones occasione | ||||||
23 | experientiae) abstracti, adeoque acquisiti. Huius generis sunt | ||||||
24 | possibilitas, exsistentia, necessitas, substantia, causa etc. cum suis oppositis | ||||||
25 | aut correlatis; quae cum nunquam ceu partes repraesentationem | ||||||
26 | ullam sensualem ingrediantur, inde abstrahi nullo modo potuerunt. | ||||||
27 | §. 9. |
||||||
28 | Intellectualium duplex potissimum finis est: prior elencticus, per | ||||||
29 | quem negative prosunt, quando nempe sensitive concepta arcent a noumenis, | ||||||
30 | et, quanquam scientiam non provehant latum unguem, tamen | ||||||
31 | eandem ab errorum contagio immunem praestant. Posterior est dogmaticus, | ||||||
32 | secundum quem principia generalia intellectus puri, qualia exhibet | ||||||
33 | ontologia, aut psychologia rationalis, exeunt in exemplar aliquod, | ||||||
[ Seite 394 ] [ Seite 396 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |