Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 397 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | est passivus; adeoque eatenus tantum, quatenus aliquid sensus nostros | ||||||
02 | afficere potest, possibilis. Divinus autem intuitus, qui obiectorum est | ||||||
03 | principium, non principiatum, cum sit independens, est archetypus et | ||||||
04 | propterea perfecte intellectualis. | ||||||
05 | §. 11. |
||||||
06 | Quanquam autem phaenomena proprie sint rerum species, non | ||||||
07 | ideae, neque internam et absolutam obiectorum qualitatem exprimant: | ||||||
08 | nihilo tamen minus illorum cognitio est verissima. Primo enim, quatenus | ||||||
09 | sensuales sunt conceptus s. apprehensiones, ceu causata testantur | ||||||
10 | de praesentia obiecti, quod contra idealismum; quatenus autem | ||||||
11 | iudicia spectas circa sensitive cognita, cum veritas in iudicando consistat | ||||||
12 | in consensu praedicati cum subiecto dato, conceptus autem subiecti, | ||||||
13 | quatenus est phaenomenon, non detur nisi per relationem ad facultatem | ||||||
14 | cognoscendi sensitivam, et secundum eandem etiam praedicata | ||||||
15 | dentur sensitive observabilia, patet, repraesentationes subiecti atque | ||||||
16 | praedicati fieri secundum leges communes, adeoque ansam praebere | ||||||
17 | cognitioni verissimae. | ||||||
18 | §. 12. |
||||||
19 | Quaecunque ad sensus nostros referuntur ut obiecta, sunt phaenomena; | ||||||
20 | quae autem, cum sensus non tangant, formam tantum singularem | ||||||
21 | sensualitatis continent, pertinent ad intuitum purum (i. e. a sensationibus | ||||||
22 | vacuum, ideo autem non intellectualem). Phaenomena recensentur | ||||||
23 | et exponuntur, primo sensus externi in PHYSICA, deinde sensus | ||||||
24 | interni in PSYCHOLOGIA empirica. Intuitus autem purus (humanus) non | ||||||
25 | est conceptus universalis s. logicus, sub quo, sed singularis, in quo sensibilia | ||||||
26 | quaelibet cogitantur, ideoque continet conceptus spatii et temporis; | ||||||
27 | qui, cum quoad qualitatem nihil de sensibilibus determinent, non | ||||||
28 | sunt obiecta scientiae, nisi quoad quantitatem. Hinc MATHESIS PURA | ||||||
29 | spatium considerat in GEOMETRIA, tempus in MECHANICA pura. Accedit | ||||||
30 | hisce conceptus quidam, in se quidem intellectualis, sed cuius tamen | ||||||
31 | actuatio in concreto exigit opitulantes notiones temporis et spatii | ||||||
32 | (successive addendo plura et iuxta se simul ponendo), qui est conceptus | ||||||
33 | numeri, quem tractat ARITHMETICA. Mathesis itaque pura, omnis | ||||||
34 | nostrae sensitivae cognitionis formam exponens, est cuiuslibet intuitivae | ||||||
[ Seite 396 ] [ Seite 398 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |