Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 390 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | in censum hic non vocavi, nec talem determinationem gratis | ||||||
| 02 | in definitione recondo, postmodum, ut fit, eandem speciosa quadam | ||||||
| 03 | argutandi ratione indidem deprompturus, sed contingentiam e condicionibus | ||||||
| 04 | hic positis abunde concludi posse postea docebo. | ||||||
| 05 | 2. FORMA, quae consistit in substantiarum coordinatione, non subordinatione. | ||||||
| 06 | Coordinata enim se invicem respiciunt ut complementa ad | ||||||
| 07 | totum, subordinata ut causatum et causa, s. generatim ut principium | ||||||
| 08 | et principiatum. Prior relatio est reciproca et homonyma, ita, ut quodlibet | ||||||
| 09 | correlatum alterum respiciat ut determinans, simulque ut determinatum, | ||||||
| 10 | posterior est heteronyma, nempe ab una parte nonnisi dependentiae, | ||||||
| 11 | ab altera causalitatis. Coordinatio haec concipitur ut realis et | ||||||
| 12 | obiectiva, non ut idealis et subiecti mero arbitrio fulta, per quod, multitudinem | ||||||
| 13 | quamlibet pro lubitu summando, effingas totum. Plura enim | ||||||
| 14 | complectendo nullo negotio efficis totum repraesentationis, non ideo | ||||||
| 15 | autem repraesentationem totius. Ideo, si forte sint quaedam substantiarum | ||||||
| 16 | tota, nullo sibi nexu devincta, complexus illorum, per quem | ||||||
| 17 | mens multitudinem cogit in unum ideale, nihil amplius loqueretur, nisi | ||||||
| 18 | pluralitatem mundorum una cogitatione comprehensorum. Nexus autem, | ||||||
| 19 | formam mundi essentialem constituens, spectatur ut principium influxuum | ||||||
| 20 | possibilium substantiarum mundum constituentium. Actuales | ||||||
| 21 | enim influxus non pertinent ad essentiam, sed ad statum, et vires ipsae | ||||||
| 22 | transeuntes, influxuum causae, supponunt principium aliquod, per quod | ||||||
| 23 | possibile sit, ut status plurium, quorum subsistentia ceteroquin est a | ||||||
| 24 | se invicem independens, se mutuo respiciant ut rationata; a quo principio | ||||||
| 25 | si discesseris, vim transeuntem in mundo ut possibilem sumere | ||||||
| 26 | non licet. Et haec quidem forma mundo essentialis propterea est immutabilis | ||||||
| 27 | neque ulli vicissitudini obnoxia; idque primo ob rationem logicam, | ||||||
| 28 | quia mutatio quaelibet supponit identitatem subiecti, succedentibus | ||||||
| 29 | sibi invicem determinationibus. Hinc mundus, per omnes status sibi | ||||||
| 30 | successivos idem manens mundus, eandem tuetur formam fundamentalem. | ||||||
| 31 | Nam ad identitatem totius non sufficit identitatis partium, sed | ||||||
| 32 | requiritur compositionis characteristicae identitatis. Potissimum autem | ||||||
| 33 | idem e ratione reali sequitur. Nam natura mundi, quae est principium | ||||||
| 34 | primum internum determinationum variabilium quorumlibet ad statum | ||||||
| 35 | ipsius pertinentium, quoniam ipsa sibi non potest esse opposita, naturaliter, | ||||||
| 36 | h. e. a se ipsa, est immutabilis; adeoque datur in mundo quolibet | ||||||
| 37 | forma quaedam naturae ipsius accensenda, constans, invariabilis, ceu | ||||||
| [ Seite 389 ] [ Seite 391 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||