Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 391 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | principium perenne formae cuiuslibet contingentis et transitoriae, quae | ||||||
02 | pertinet ad mundi statum. Qui hanc disquisitionem insuper habent, | ||||||
03 | frustrantur conceptibus spatii ac temporis, quasi condicionibus per se | ||||||
04 | iam datis atque primitivis, quarum ope, scilicet, absque ullo alio principio, | ||||||
05 | non solum possibile sit, sed et necessarium, ut plura actualia se | ||||||
06 | mutuo respiciant uti compartes et constituant totum. Verum mox | ||||||
07 | docebo, has notiones plane non esse rationales atque ullius nexus ideas | ||||||
08 | obiectivas, sed phaenomena, et testari quidem principium aliquod nexus | ||||||
09 | universalis commune, non autem exponere. | ||||||
10 | 3. UNIVERSITAS, quae est omnitudo compartium absoluta. Nam | ||||||
11 | respectu ad compositum aliquod datum habito, quanquam illud adhuc | ||||||
12 | sit pars alterius, tamen semper obtinet omnitudo quaedam comparativa, | ||||||
13 | nempe partium ad illud quantum pertinentium. Hic autem, quaecunque | ||||||
14 | se invicem ut compartes ad totum quodcunque respiciunt, coniunctim | ||||||
15 | posita intelliguntur. Totalitas haec absoluta, quanquam conceptus | ||||||
16 | quotidiani et facile obvii speciem prae se ferat, praesertim cum negative | ||||||
17 | enuntiatur, sicuti fit in definitione, tamen penitius perpensa crucem | ||||||
18 | figere philosopho videtur. Nam statuum universi in aeternum sibi succedentium | ||||||
19 | nunquam absolvenda series quomodo redigi possit in totum, | ||||||
20 | omnes omnino vicissitudines comprehendens, aegre concipi potest. | ||||||
21 | Quippe per infinitudinem ipsam necesse est, ut careat termino, ideoque | ||||||
22 | non datur succedentium series, nisi quae est pars alterius, ita, ut eandem | ||||||
23 | ob causam completudo omnimoda s. totalitas absoluta hinc plane | ||||||
24 | exsulare videatur. Quanquam enim notio partis universaliter sumi | ||||||
25 | possit, et, quaecunque sub hac notione continentur, si posita spectentur | ||||||
26 | in eadem serie, constituant unum: tamen omnia illa simul sumenda esse | ||||||
27 | per conceptum totius exigi videtur; quod in casu dato est impossibile. | ||||||
28 | Nam quoniam toti seriei nihil succedit, posita autem successivorum | ||||||
29 | serie non datur, cui nihil succedat, nisi ultimum: erit in aeternitate | ||||||
30 | ultimum; quod est absonum. Quae infiniti successivi totalitatem premit | ||||||
31 | difficultas, ab infinito simultaneo abesse forsitan quisquam putaverit, | ||||||
32 | propterea, quod simultaneitas complexum omnium eodem tempore diserte | ||||||
33 | profiteri videatur. Verum si infinitum simultaneum admittatur, | ||||||
34 | concedenda etiam est totalitas infiniti successivi, posteriori autem negata, | ||||||
35 | tollitur et prius. Nam infinitum simultaneum inexhaustam aeternitati | ||||||
36 | materiam praebet, ad successive progrediendum per innumeras | ||||||
37 | eius partes in infinitum, quae tamen series omnibus numeris absoluta | ||||||
[ Seite 390 ] [ Seite 392 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |