Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 389 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | gravissimo illos errore labi, qui tam perversa argumentandi ratione | ||||||
| 02 | utuntur. Quicquid enim repugnat legibus intellectus et rationis, utique | ||||||
| 03 | est impossibile; quod autem, cum rationis purae sit obiectum, legibus | ||||||
| 04 | cognitionis intuitivae tantummodo non subest, non item. Nam hic | ||||||
| 05 | dissensus inter facultatem sensitivam et intellectualem (quarum indolem | ||||||
| 06 | mox exponam) nihil indigitat, nisi, quas mens ab intellectu acceptas fert | ||||||
| 07 | ideas abstractas, illas in concreto exsequi et in intuitus commutare saepenumero | ||||||
| 08 | non posse. Haec autem reluctantia subiectiva mentitur, ut | ||||||
| 09 | plurimum, repugnantiam aliquam obiectivam, et incautos facile fallit, | ||||||
| 10 | limitibus, quibus mens humana circumscribitur, pro iis habitis, quibus | ||||||
| 11 | ipsa rerum essentia continetur. | ||||||
| 12 | Ceterum compositis substantialibus sensuum testimonio aut utcunque | ||||||
| 13 | aliter datis, dari tam simplicia quam mundum, cum facile patescat, | ||||||
| 14 | argumento ab intellectus rationibus deprompto: in definitione | ||||||
| 15 | nostra causas etiam in subiecti indole contentas digito monstravi, ne | ||||||
| 16 | notio mundi videatur mere arbitraria et, ut fit in mathematicis, ad deducenda | ||||||
| 17 | tantum inde consectaria conficta. Nam mens, in conceptum | ||||||
| 18 | compositi, tam resolvendo quam componendo, intenta, in quibus tam | ||||||
| 19 | a priori quam a posteriori parte acquiescat, terminos sibi exposcit et | ||||||
| 20 | praesumit. | ||||||
| 21 | §. 2. |
||||||
| 22 | Momenta, in mundi definitione attendenda, haec sunt: |
||||||
| 23 | 1. Materia (in sensu transscendentali) h. e. partes, quae hic sumuntur | ||||||
| 24 | esse substantiae. Poteramus consensus nostrae definitionis cum significatu | ||||||
| 25 | vocis communi plane esse incurii, cum non sit nisi veluti quaestio | ||||||
| 26 | quaedam problematis, secundum leges rationis oborti: quipote plures | ||||||
| 27 | substantiae possint coalescere in unum, et quibus condicionibus nitatur, | ||||||
| 28 | ut hoc unum non sit pars alterius. Verum vis vocis mundi, quatenus | ||||||
| 29 | usu vulgari celebratur, ultro nobis occurrit. Nemo enim accidentia, | ||||||
| 30 | tanquam partes, accenset mundo, sed, tanquam determinationes, statui. | ||||||
| 31 | Hinc mundus sic dictus egoisticus, qui absolvitur unica substantia simplici | ||||||
| 32 | cum suis accidentibus, parum apposite vocatur mundus, nisi forte | ||||||
| 33 | imaginarius. Eandem ob causam ad totum mundanum non licet seriem | ||||||
| 34 | successivorum (nempe statuum) tanquam partem referre; modificationes | ||||||
| 35 | enim non sunt partes subiecti, sed rationata. Tandem naturam substantiarum, | ||||||
| 36 | quae mundum constituunt, utrum sint contingentes an necessariae, | ||||||
| [ Seite 388 ] [ Seite 390 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||