Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 485

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 statuatur, in aliquo diametri puncto äquales esse attractionem et repulsionem      
  02 necesse est. Et hoc punctum determinabit limitem impenetrabilitatis,      
  03 et contactus externi ambitum s. volumen; victa enim attractione vis repulsiva      
  04 ulterius non agit.      
           
  05 COROLLARIUM. Si hanc virium insitarum legem ratam habes, agnosces      
  06 etiam omnium elementorum, quantumvis diversä speciei, äquale volumen.      
  07 Etenim cum sit in aprico, vires repulsionis pariter ac attractivas, quoniam quälibet      
  08 definito gaudet intensitatis gradu, in elementis diversis maxime esse posse      
  09 diversas, hic intensiores, alibi remissiores, tamen, quoniam vis dupla repulsionis      
  10 est in eadem distantia dupla, et vis attractionis itidem, et congruum sit, vires      
  11 omnes elementi motrices, quod est specifice duplo fortius, esse in ratione      
  12 eadem fortiores, semper vires nominatas in eadem distantia äquari, adeoqü      
  13 äquale volumen elementi determinare necesse est, quantumcunqü a viribus      
  14 cognominibus aliorum elementorum gradu differant.      
           
  15 PROP. XI THEOREMA. Vis inertiä est in quolibet elemento      
  16 quantitatis definitä, quä in diversis poterit esse maxime diversa.      
           
  17 Corpus motum in aliud incurrens nulla polleret efficacia, et infinite parvo      
  18 quovis obstaculo redigeretur ad quietem, nisi gauderet vi inertiä, qua in statu      
  19 movendi perseverare annititur. Est vero vis inertiä corporis summa virium      
  20 inertiä omnium elementorum, ex quibus conflatum est (et hanc quidem vocant      
  21 massam); ergo quodlibet elementum certa celeritate motum, nisi häc multiplicetur      
  22 per vim inertiä, nulla plane polleret movendi efficacia. Quodcunqü      
  23 autem in aliud multiplicando dat quantum, altero factorum maius, ipsum est      
  24 quantitas, qua tum maior, tum minor alia assignari poterit. Ergo vi inertiä      
  25 cuiuslibet elementi alia vel maior vel minor dari poterit in diversä speciei elementis.      
           
  27 COROLL. I Dari possunt elementis quibuslibet datis alia, quorum vis      
  28 inertiä, s. quod diverso respectu idem est, vis motrix, duplo vel triplo maior      
  29 est, h. e. quä et certä celeritati duplo vel triplo maiori vi resistunt, et eadem      
  30 celeritate mota duplo vel triplo maiori pollent impetu.      
           
  31 COROLL. II Cum elementa quälibet, quantumvis diversä speciei, pari      
  32 tamen volumine pollere constet e coroll. prop. präc., adeoqü pari spatio      
  33 exacte repleto parem semper contineri elementorum numerum, hinc recte concluditur:      
  34 corpora, si vel maxime a vacui admistione discesseris et totum spatium      
  35 perfecte adimpletum sumpseris, tamen sub eodem volumine diversissimas massas      
  36 continere posse, quippe elementis maiori vel minori vi inertiä präditis. Nam      
  37 massa corporum non est nisi ipsorum vis inertiä quantitas, qua vel motui resistunt      
  38 vel data celeritate mota certo movendi impetu pollent.      
           
  39 Hinc a minore materiä, sub dato volumine comprehensä, quantitate ad      
           
     

[ Seite 484 ] [ Seite 486 ] [ Inhaltsverzeichnis ]