Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 486 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | minorem densitatem et ad maiora interstitia vacua intercepta non semper satis | ||||||
02 | firma valet conseqüntia. Utrumqü corpus potest vel paribus interstitiis vacuis | ||||||
03 | pollere, vel perfecte densum esse, et nihilo minus alterutrum longe maiori | ||||||
04 | massa pollere, diversitatis causa plane in ipsa elementorum natura residente. | ||||||
05 | PROP. XII THEOREMA. Diversitas specifica densitatis corporum | ||||||
06 | in mundo observabilium absqü diversitate specifica inertiä ipsorum | ||||||
07 | elementorum explicari plane non potest. | ||||||
08 | Si elementa omnia pari gauderent vi inertiä pariqü volumine, ad intelligendam | ||||||
09 | corporum raritatis differentiam opus est vacuo absoluto, partibus intermisto. | ||||||
10 | Neqü enim secundum Newtoni, Keillii aliorumqü demonstrationes | ||||||
11 | in medio, tali ratione perfecte impleto, motui libero locus est. Ideoqü ad explicandam | ||||||
12 | mediorum infinite diversam densitatem specificam, e. g. ätheris, | ||||||
13 | äris, aquä, auri, indulgendum est immodicä coniectandi libidini, qua, quä | ||||||
14 | ab hominum intelligentia maxime remota est, ipsa elementorum textura temere | ||||||
15 | pro lubitu confingitur, mox bullularum tenuissimarum, mox ramorum et spirarum | ||||||
16 | contortarum instar eam libere et audacter concipiendo, quo materiam miris | ||||||
17 | modis distentam et exigua materia ingens spatium complexam cogitare possis. | ||||||
18 | Sed accipe, quä adversum pugnant rationes. | ||||||
19 | Fibrillä illä immensum quantum exiles, aut bullulä, quä sub cuticula | ||||||
20 | immensä tenuitatis ingens pro quantitate materiä vacuum comprehendunt, | ||||||
21 | necesse est, ut continuo corporum conflictu et attritione tandem conterantur, et | ||||||
22 | hac ratione comminutarum ramenta spatium vacuum interceptum tandem oppleant. | ||||||
23 | Quo facto spatium mundanum undiquaqü perfecte plenum valida inertia | ||||||
24 | obtorpescet, motusqü omnes brevi reducentur ad quietem. | ||||||
25 | Porro cum secundum sententiam talem media specifice rariora partibus | ||||||
26 | maxime distentis et magno volumine präditis constare opus sit, quo tandem | ||||||
27 | pacto illis interstitia corporum densiorum, quä secundum eandem sententiam | ||||||
28 | artiora sunt, pervia esse possunt, qümadmodum ignem, fluidum magneticum, | ||||||
29 | electricum corpora permeare facillime constat? Nam particulä maiori volumine | ||||||
30 | präditä quomodo in interstitia, ipsis angustiora, semet penetrare possint, | ||||||
31 | iuxta cum ignarissimis ignoro. | ||||||
32 | Nisi itaqü diversitas specifica ipsorum simplicissimorum elementorum, | ||||||
33 | qua, eodem spatio exacte repleto, nunc minor, nunc longe maior massa construi | ||||||
34 | poterit, concedatur, physica semper ad hanc difficultatem veluti ad scopulum | ||||||
35 | härebit. | ||||||
36 | PROP. XIII THEOREMA. Elementa corporis, etiam solitario | ||||||
37 | posita, perfecta gaudent vi elastica, in diversis diversa, et constituunt | ||||||
38 | medium in se et absqü vacuo admisto primitive elasticum. | ||||||
[ Seite 485 ] [ Seite 487 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |