Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 414

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 efficiatur, intellectu proclive est. Schema intellectus divini, exsistentiarum      
  02 origo, est actus perdurabilis (conservationem appellitant), in quo si substantiä      
  03 quävis solitario et absqü determinationum relatione a Deo conceptä sunt,      
  04 nullus inter eas nexus nullusqü respectus mutuus orietur; si vero in ipsius      
  05 intelligentia respective concipiantur, huic ideä in continuatione exsistentiä      
  06 conformiter postea determinationes semet semper respiciunt, h. e. agunt      
  07 reaguntqü, statusqü quidam singularum externus est, qui, si ab hoc principio      
  08 discesseris, per solam ipsarum exsistentiam nullus esse potest.      
           
  09
USUS.
     
           
  10 1. Quoniam locus, situs, spatium sunt relationes substantiarum, quibus      
  11 alias a se realiter distinctas determinationibus mutuis respiciunt, hacqü ratione      
  12 nexu externo continentur; quoniam porro per demonstrata innotuit, solam substantiarum      
  13 exsistentiam per se nexum cum aliis non involvere: patet, si plures      
  14 substantias exsistere ponas, inde non simul locum et situm et, quod hisce      
  15 relationibus omnimodis conflatur, spatium determinari. Sed quia nexus substantiarum      
  16 mutuus requirit intellectus divini in efficaci repräsentatione respective      
  17 conceptam delineationem, häc vero repräsentatio Deo plane arbitraria      
  18 est, adeoqü admitti pro ipsius beneplacito pariter ac omitti potest: sequitur,      
  19 substantias exsistere posse ea lege, ut nullo sint in loco, nullaqü plane, respectu      
  20 rerum universitatis nosträ, relatione.      
           
  21 2. Quoniam substantiä tales, universitatis nosträ nexu solutä, pro lubitu      
  22 divino plures esse possunt, quä nihilo secius inter se determinationum      
  23 quodam nexu colligatä sint, hinc locum, situm et spatium efficiant: mundum      
  24 component illius, cuius partes nos sumus, ambitu exemptum, i.e. solitarium.      
  25 Hacqü ratione plures esse posse mundos etiam sensu metaphysico, si Deo ita      
  26 volupe fürit, haud absonum est.      
           
  27 3. Cum itaqü exsistentia substantiarum simpliciter ad commercium mutuum      
  28 et determinationum respectus plane sit insufficiens, adeoqü nexu externo      
  29 arguat communem omnium causam, in qua respective informata sit earum      
  30 exsistentia, neqü sine hac principii communione nexus universalis concipi      
  31 possit, evidentissimum inde depromitur summä rerum omnium causä, i. e.      
  32 Dei, et quidem unius, testimonium, quod mea quidem sententia demonstrationem      
  33 illam contingentiä longe antecellere videtur.      
           
  34 4. Insana etiam Manichäorum opinio, qui duo principia pariter prima      
  35 atqü a se haud dependentia mundi imperio präficiebant, nostro principio funditus      
  36 evellitur. Non enim potest substantia cum rebus universi quicquam      
  37 habere commercii, nisi vel earum communis sit causa, vel ab eadem cum his      
  38 causa profecta sit. Ideoqü si horum principiorum alterutrum substantiarum      
  39 omnium causam dictites, alterum nullo modo quicquam in ipsis determinare      
           
     

[ Seite 413 ] [ Seite 415 ] [ Inhaltsverzeichnis ]