Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 415 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | potest; si alterutrum aliquarum saltem causam, hä cum reliquis nihil habere | ||||||
02 | possunt commercii. Aut tibi statündum est, unum horum principiorum vel | ||||||
03 | ab altero vel utrumqü a communi causa pendere, quod pariter contrariatur | ||||||
04 | hypothesi. | ||||||
05 | 5. Porro, cum determinationes substantiarum se invicem respiciant, h. e. | ||||||
06 | substantiä a se diversä mutuo agant (quippe una in altera nonnulla determinat), | ||||||
07 | spatii notio implicatis substantiarum actionibus absolvitur, cum quibus | ||||||
08 | reactionem semper iunctam esse necesse est. Cuius actionis et reactionis universalis | ||||||
09 | per omnem spatii, in quo corpora se respiciunt, ambitum, si phänomenon | ||||||
10 | externum sit mutua ipsorum appropinquatio, dicitur attractio, quä cum | ||||||
11 | per solam compräsentiam efficiatur, in distantias quaslibet pertingit, et est | ||||||
12 | attractio Newtoniana s. universalis gravitas; quam adeoqü eodem substantiarum | ||||||
13 | nexu effici probabile est, quo spatium determinant, hinc maxime primitivam, | ||||||
14 | cui materia adstricta est, naturä legem esse, quä nonnisi Deo immediato | ||||||
15 | statore iugiter durat, secundum ipsam eorum sententiam, qui se Newtoni | ||||||
16 | asseclas profitentur. | ||||||
17 | 6. Cum substantiarum omnium, quatenus spatio eodem continentur, sit | ||||||
18 | mutuum commercium, hinc dependentia mutua in determinationibus, actio | ||||||
19 | universalis spirituum in corpora corporumqü in spiritus inde intelligi potest. | ||||||
20 | Verum quia quälibet substantia non per ea, quä ipsi interne competunt, potestatem | ||||||
21 | habet alias a se diversas determinandi (per demonstrata), sed tantum | ||||||
22 | vi nexus, quo in idea entis infiniti colligantur, quäcunqü in quavis reperiuntur | ||||||
23 | determinationes et mutationes, semper respiciunt quidem externa, sed influxus | ||||||
24 | physicus proprie sic dictus excluditur, et est rerum harmonia universalis. | ||||||
25 | Neqü tamen prästabilita illa Leibniziana, quä proprie consensum, non dependentiam | ||||||
26 | mutuam substantiis inducit, inde progignitur; nec enim artificiorum | ||||||
27 | technis in rationum concinnatarum serie adaptatis ad conspirationem substantiarum | ||||||
28 | efficiendam Deus utitur, neqü porro specialis semper Dei influxus, i. e. | ||||||
29 | commercium substantiarum per causas occasionales Malebranchii hic statuitur; | ||||||
30 | eadem enim, quä substantias exsistentes reddit et conservat individua actio, | ||||||
31 | mutuam ipsis universalemqü dependentiam conciliat, ita ut divinä actioni non | ||||||
32 | aliter atqü aliter pro circumstantiis determinari opus sit; sed est realis substantiarum | ||||||
33 | in se invicem facta actio, s. commercium per causas vere efficientes, | ||||||
34 | quoniam idem, quod exsistentiam rerum stabilit, principium ipsas huic legi alligatas | ||||||
35 | exhibet, hinc per eas, quä exsistentiä suä origini adhärent, determinationes | ||||||
36 | mutuum commercium sit stabilitum; quare eodem iure mutationes | ||||||
37 | externä causis efficientibus produci hoc pacto dici possunt, quo, quä in internis | ||||||
38 | accidunt, internä substantiä vi adscribuntur, quanquam huius naturalis | ||||||
39 | efficacia non minus ac illud relationum externarum firmamentum divina nitatur | ||||||
40 | sustentatione. Interim systema universalis substantiarum commercii ita informatum | ||||||
[ Seite 414 ] [ Seite 416 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |