Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 413

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 nisi quatenus a communi exsistentiä suä principio, divino nempe intellectu,      
  02 mutuis respectibus conformatä sustinentur.      
           
  03 DEMONSTRATIO. Substantiä singulä, quarum neutra est causa exsistentiä      
  04 alterius, exsistentiam habent separatam h. e. absqü omnibus aliis      
  05 prorsus intelligibilem. Posita igitur cuiuslibet exsistentia simpliciter, nihil ipsi      
  06 inest, quod arguat exsistentiam aliarum a se diversarum. Quoniam vero relatio      
  07 est determinatio respectiva, h. e. in ente absolute spectato haud intelligibilis,      
  08 häc pariter ac ratio eius determinans per exsistentiam substantiä in se positam      
  09 intelligi nequit. Si präter hanc igitur nihil insuper accesserit, nulla inter omnes      
  10 relatio nullumqü plane commercium foret. Cum ergo, quatenus substantiarum      
  11 singulä independentem ab aliis habent exsistentiam, nexui earum mutuo      
  12 locus non sit, in finita vero utiqü non cadat, substantiarum aliarum causas      
  13 esse, nihilo tamen minus omnia in universo mutuo nexu colligata reperiantur,      
  14 relationem hanc a communione causä, nempe Deo, exsistentium generali principio,      
  15 pendere confitendum est. Quoniam vero inde, quia Deus simpliciter      
  16 ipsarum stabiliverit exsistentiam, mutuus inter easdem respectus etiam non      
  17 consequitur, nisi idem, quod exsistentiam dat, intellectus divini schema, quatenus      
  18 exsistentias ipsarum correlatas concepit, eorum respectus firmaverit, universale      
  19 rerum omnium commercium huius divinä ideä conceptui soli acceptum ferri,      
  20 liquidissime apparet.      
           
  21
DILUCIDATIO.
     
           
  22 Coexsistentiam substantiarum universi ad nexum inter eas stabiliendum      
  23 non sufficere, sed communionem quandam originis et harmonicam ex hoc dependentiam      
  24 insuper requiri, primus evidentissimis rationibus adstruxisse mihi      
  25 videor. Etenim ut nervum demonstrationis aliquantulum resumam: si substantia      
  26 A exsistit, et exsistit präterea B, häc ideo in A nihil ponere censeri      
  27 potest. Fac enim, in A aliquod determinare, hoc est, rationem continere determinationis      
  28 C; quia häc est prädicatum quoddam relativum, non intelligibile,      
  29 nisi präter B adsit A, substantia B per ea, quä sunt ratio του C, supponet exsistentiam      
  30 substantiä A. Quoniam vero, si substantia B sola exsistat, per ipsius      
  31 exsistentiam plane sit indeterminatum, utrum quoddam A exsistere debeat necne,      
  32 ex exsistentia ipsius sola non intelligi potest, quod ponat quicquam in aliis a se      
  33 diversis, hinc nulla relatio nullumqü plane commercium. Si igitur Deus präter      
  34 substantiam A alias, B, D, E, in infinitum creavit, tamen e data ipsarum exsistentia      
  35 non protinus sequitur mutua ipsarum in determinationibus dependentia.      
  36 Neqü enim, quia präter A exsistit etiam B, D, E, et sit A quomodocunqü      
  37 in se determinatum, inde sequitur, ut B, D, E, huic conformes habeant exsistendi      
  38 determinationes. Adeoqü in modo communis a Deo dependentiä      
  39 adsit necesse est ratio dependentiä etiam ipsarum mutuä. Et qua ratione id      
           
     

[ Seite 412 ] [ Seite 414 ] [ Inhaltsverzeichnis ]