Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 397 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | intercedentem sufficere constat. In exsistentibus vero de ratione antecedenter | ||||||
02 | determinante quästio est, quä si nulla est, ens absolute necessario exsistit, | ||||||
03 | si exsistentia est contingens, eam non posse non präcedere, evictum dedi. | ||||||
04 | Hinc veritas ex ipsis fontibus arcessita meo quidem iudicio purior emersit. | ||||||
05 | Celeberrimus quidem Crusius exsistentia quädam per suam ipsorum | ||||||
06 | actualitatem ita determinari putat, ut vanum autumet ultra quicquam requirere. | ||||||
07 | Titius libera volitione agit; quäro: cur hoc potius egerit, quam non egerit? | ||||||
08 | respondet: quia voluit. Cur vero voluit? Häc inepte interrogari autumat. Si | ||||||
09 | quäris; cur non potius aliud egit? respondet: quia hoc iam agit. Ideo putat, | ||||||
10 | liberam volitionem actu determinatam esse per exsistentiam suam, non antecedenter | ||||||
11 | per rationes exsistentia sua priores; et sola positione actualitatis omnes | ||||||
12 | oppositas determinationes excludi, hinc ratione determinante opus non esse | ||||||
13 | contendit. Verum rem contingentem nunquam, si a ratione antecedenter determinante | ||||||
14 | discesseris, sufficienter determinatam, hinc nec exsistentem esse posse, | ||||||
15 | si libürit, etiam alio argumento probabo. Actus liberä volitionis exsistit, häc | ||||||
16 | exsistentia excludit oppositum huius determinationis; verum, cum olim non | ||||||
17 | exstiterit et exsistentia per se non determinet, utrum olim fürit vel non fürit, | ||||||
18 | per exsistentiam huius volitionis häc quästio, utrum antea iam exstiterit, an | ||||||
19 | non exstiterit, manet indeterminata; quia vero in determinatione omnimoda häc | ||||||
20 | quoqü una omnium est, utrum ens inceperit an minus, ens eatenus erit indeterminatum, | ||||||
21 | neqü determinari poterit, nisi präter ea, quä exsistentiä internä | ||||||
22 | competunt, arcessantur notiones, quä independenter ab exsistentia ipsius sunt | ||||||
23 | cogitabiles. Cum vero id. quod entis exsistentis antecedentem non exsistentiam | ||||||
24 | determinat, präcedat notionem exsistentiä, idem vero, quod determinat, ens | ||||||
25 | exsistens antea non exstitisse, simul a non exsistentia ad exsistentiam determinaverit, | ||||||
26 | (quia propositiones: quare, quod iam exsistit, olim non exstiterit, et | ||||||
27 | quare, quod olim non exstiterit, iam exsistat, revera sunt identicä,) h. e. ratio | ||||||
28 | sit exsistentiam antecedenter determinans: sine hac etiam omnimodä entis | ||||||
29 | illius, quod ortum esse concipitur, determinationi, hinc nec exsistentiä locum | ||||||
30 | esse posse, abunde patet. Häc si demonstratio propter profundiorem notionum | ||||||
31 | analysin cuiquam subobscura esse videatur, präcedentibus contentus esse | ||||||
32 | poterit. | ||||||
33 | Postremo, cur in demonstratione, ab ill. Wolffio et sectatoribus usurpata, | ||||||
34 | acquiescere detrectaverim, brevius expediam. Illustris huius viri demonstratio, | ||||||
35 | ut a perspicacissimo Baumgartenio enodatius exposita reperitur, ad häc, ut | ||||||
36 | paucis multa complectar, redit. Si quid non haberet rationem, nihil esset eius | ||||||
37 | ratio; ergo nihil aliquid, quod absurdum. Verum ita potius informanda erat | ||||||
38 | argumentandi ratio: si enti non est ratio, ratio ipsius nihil est i. e. non ens. Hoc | ||||||
39 | vero ambabus manibus largior, quippe si ratio nulla est, conceptus ipsi respondens | ||||||
40 | erit non entis; hinc si enti non poterit assignari ratio, nisi cui nullus | ||||||
[ Seite 396 ] [ Seite 398 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |