Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 396 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | quävis rei cogitabilis, id, nisi in Deo, omnis realitatis fonte, quicquid est in | ||||||
02 | notione reale exsisteret, concipi plane non posset. Cartesium equidem novimus | ||||||
03 | exsistentiä divinä argumentum ex ipsa sui interna notione depromptum | ||||||
04 | dedisse, in quo vero quomodo eventu frustratus sit, in scholio paragraphi | ||||||
05 | prioris videre est. Deus omnium entium unicum est, in quo exsistentia prior | ||||||
06 | est vel, si mavis, identica cum possibilitate. Et huius nulla manet notio, simulatqü | ||||||
07 | ab exsistentia eius discesseris. | ||||||
08 | PROP. VIII Nihil contingenter exsistens potest carere ratione exsistentiam | ||||||
09 | antecedenter determinante. | ||||||
10 | Pone carere. Nihil erit, quod ut exsistens determinet, präter ipsam rei | ||||||
11 | exsistentiam. Quoniam igitur nihilo minus exsistentia determinata est, h.e. | ||||||
12 | ponitur ita, ut quodlibet oppositum omnimodä suä determinationis plane exclusum | ||||||
13 | sit; non alia erit oppositi exclusio, quam quä a positione exsistentiä | ||||||
14 | proficiscitur. Quä vero exclusio cum sit identica, (quippe nihil aliud vetat | ||||||
15 | rem non exsistere, quam quod non exsistentia remota sit,) oppositum exsistentiä | ||||||
16 | per se ipsum exclusum h. e. absolute impossibile erit; h. e. res exsistet absolute | ||||||
17 | necessario, quod repugnat hypothesi. | ||||||
18 | COROLLARIUM. E demonstratis itaqü liqüt, nonnisi contingentium | ||||||
19 | exsistentiam rationis determinantis firmamento egere, unicum absolute necessarium | ||||||
20 | hac lege exemptum esse; hinc non adeo generali sensu principium admittendum | ||||||
21 | esse, ut omnium possibilium universitatem imperio suo complectatur. | ||||||
22 | SCHOLION. En demonstrationem principii rationis determinantis, tandem, | ||||||
23 | quantum equidem mihi persuadeo, omni certitudinis luce collustratam. | ||||||
24 | Perspicacissimos nostri ävi philosophos, inter quos ill. Crusium honoris causa | ||||||
25 | nomino, semper de parum solida huius principii demonstratione, quam in omnibus | ||||||
26 | huius materiä scriptis venalem reperimus, conqüstos esse satis constat. | ||||||
27 | De cuius mali medela usqü adeo vir magnus desperavit, ut vel demonstratione | ||||||
28 | plane incapacem esse hanc propositionem serio contenderet, si vel maxime vera | ||||||
29 | esse concedatur. Verum cur non tam prompta et expedita mihi fürit huius | ||||||
30 | principii demonstratio, ut unico, sicut vulgo tentatum est, argumento totam | ||||||
31 | absolverem, sed quodam anfractu plena demum certitudine potiri necesse | ||||||
32 | fürit, ratio mihi reddenda est. | ||||||
33 | Primo enim inter rationem veritatis et exsistentiä studiose mihi distingündum | ||||||
34 | erat; quanquam videri poterat, universalitatem principii rationis | ||||||
35 | determinantis in regione veritatum eandem pariter supra exsistentiam extendere. | ||||||
36 | Etenim si verum nihil est, h. e. si subiecto non competit prädicatum, | ||||||
37 | sine ratione determinante, prädicatum exsistentiä absqü hac nullum fore | ||||||
38 | etiam consequitur. Verum ad veritatem firmandam non ratione antecedenter | ||||||
39 | determinante opus esse, sed identitatem prädicatum inter atqü subiectum | ||||||
[ Seite 395 ] [ Seite 397 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |