Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 395

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 exsistentia ipsi inclusa sit. Si vera igitur präconcepta notio, verum quoqü,      
  02 illum exsistere. Et häc quidem in eorum gratiam dicta sint, qui argumento      
  03 Cartesiano assensum präbent.      
           
  04 PROP. VII Datur ens, cuius exsistentia prävertit ipsam et      
  05 ipsius et omnium rerum possibilitatem, quod ideo absolute necessario      
  06 exsistere dicitur. Vocatur Deus.      
           
  07 Cum possibilitas nonnisi notionum quarundam iunctarum non repugnantia      
  08 absolvatur adeoqü possibilitatis notio collatione resultet; in omni vero collatione      
  09 quä sint conferenda, suppetant necesse sit, neqü ubi nihil omnino datur,      
  10 collationi et, quä huic respondet, possibilitatis notioni locus sit: sequitur, quod      
  11 nihil tanquam possibile concipi possit, nisi, quicquid est in omni possibili      
  12 notione reale, exsistat, et quidem (quoniam, si ab hoc discesseris, nihil omnino      
  13 possibile, h. e. nonnisi impossibile foret,) exsistet absolute necessario. Porro      
  14 omnimoda häc realitas in ente unico adunata sit necesse est.      
           
  15 Pone enim häc realia, quä sunt possibilium omnium conceptuum velut      
  16 materiale, in pluribus rebus exsistentibus reperiri distributa, quodlibet harum      
  17 rerum haberet exsistentiam certa ratione limitatam, hoc est privationibus      
  18 nonnullis iunctam; quibus cum absoluta necessitas non perinde ac realitatibus      
  19 competat, interim ad omnimodam rei determinationem, absqü qua res exsistere      
  20 nequit, pertineant, realitates hac ratione limitatä exsisterent contingenter. Ad      
  21 absolutam itaqü necessitatem requiritur, ut absqü omni limitatione exsistant,      
  22 hoc est, ens constituant infinitum. Cuius entis cum pluralitas, si quam fingas,      
  23 sit aliquoties facta repetitio, hinc contingentia absolutä necessitati opposita,      
  24 nonnisi unicum absolute necessario exsistere statündum est. Datur itaqü Deus      
  25 et unicus, absolute necessarium possibilitatis omnis principium.      
           
  26 SCHOLION. En demonstrationem exsistentiä divinä, quantum eius      
  27 maxime fieri potest, essentialem et, quamvis geneticä locus proprie non sit,      
  28 tamen documento maxime primitivo, ipsa nempe rerum possibilitate, comprobatam.      
  29 Hinc patet, si Deum sustuleris, non exsistentiam omnem rerum solam,      
  30 sed et ipsam possibilitatem internam prorsus aboleri. Quanquam enim      
  31 essentias (quä consistunt in interna possibilitate,) vulgo absolute, necessarias      
  32 vocitent, tamen rebus absolute necessario competere rectius dicerentur. Etenim      
  33 essentia trianguli, quä consistit in trium laterum consertione, non est per se      
  34 necessaria; quis enim sanä mentis contenderet, necessarium in se esse, ut tria      
  35 semper latera coniuncta concipiantur; verum triangulo hoc necessarium esse      
  36 concedo, h. e. si cogitas triangulum, cogitas necessario tria latera, quod idem      
  37 est ac si dicis: si quid est, est. Quo autem pacto eveniat, ut cogitationi laterum,      
  38 spatii comprehendendi, cet. notiones suppetant, hoc est, ut sit in genere, quod      
  39 cogitari possit, unde resultet postea combinando, limitando, determinando notio      
           
     

[ Seite 394 ] [ Seite 396 ] [ Inhaltsverzeichnis ]