Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 398 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | plane conceptus respondet, ratione plane carebit, quod redit ad supposita. Hinc | ||||||
02 | non sequitur absurdum, quod inde flüre opinabantur. Exemplum expromam | ||||||
03 | in sententiä meä testimonium. Demonstrare ausim secundum hanc concludendi | ||||||
04 | rationem: primum hominem adhuc a patre quodam esse genitum. Pone | ||||||
05 | enim, non esse genitum. Nihil foret, quod ipsum genürit. Genitus igitur foret | ||||||
06 | a nihilo; quod cum contradicat, eum a quodam genitum esse confitendum est. | ||||||
07 | Haud difficile est captionem argumenti declinare. Si non genitus est, nihil | ||||||
08 | ipsum progenuit. Hoc est, qui ipsum genuisse putaretur, nihil est vel non ens, | ||||||
09 | quod quidem certum est quam quod certissimum: sed präpostere conversa propositio | ||||||
10 | pessime detortum nanciscitur sensum. | ||||||
11 | PROP. IX Enumerare et dilüre difficultates, quä principium | ||||||
12 | rationis determinantis vulgo sufficientis premere videntur. | ||||||
13 | Inter impugnatores huius principii agmen ducere, et solus omnium vicem | ||||||
14 | sustinere posse iure putandus est*) S. R. et acutissimus Crusius, qüm inter | ||||||
15 | Germaniä, non dicam philosophos, sed philosophiä promotores profiteor vix | ||||||
16 | cuiquam secundum. Cuius mihi dubiorum si bene ceciderit discussio, (quod | ||||||
17 | bonä causä patrocinium spondere videtur,) omnem difficultatem superasse | ||||||
18 | mihi videbor. Primo formulä huius principii exprobrat ambiguitatem et instabilem | ||||||
19 | sensum. Quippe rationem cognoscendi, rationem itidem moralem et alias | ||||||
20 | ideales pro realibus et antecedenter determinantibus subinde usurpari recte | ||||||
21 | notat, ita, ut utram subintelligi velis, säpenumero ägre intelligi qüat. Quod | ||||||
22 | telum quia nostra asserta non ferit, declinandum nobis non est. Qui häc qualiacunqü | ||||||
23 | nostra examinaverit, videbit me rationem veritatis a ratione actualitatis | ||||||
24 | sollicite distingüre. In priori solum de ea prädicati positione agitur, quä | ||||||
25 | efficitur per notionum, quä subiecto vel absolute vel in nexu spectato involvuntur, | ||||||
26 | cum prädicato identitatem, et prädicatum, quod iam adhäret subiecto, | ||||||
27 | tantum detegitur. In posteriori circa ea, quä inesse ponuntur, examinatur non | ||||||
28 | utrum, sed unde exsistentia ipsorum determinata sit; si nihil adest, quod excludat | ||||||
29 | oppositum, präter absolutam rei illius positionem, per se et absolute | ||||||
30 | necessario exsistere statünda est; si vero contingenter exsistere sumitur, adsint | ||||||
31 | necesse est alia, quä ita, non aliter, determinando, exsistentiä oppositum iam | ||||||
32 | antecedenter excludant. Et häc quidem de demonstratione nostra generatim. | ||||||
33 | Maius certe periculum defensoribus huius principii imminet ab obiectione | ||||||
*) Nihil hic ill. Daries detraxisse cupio, cuius argumenta, immo etiam nonnullorum aliorum, magni quidem ad gravandum rationis determinantis principium momenti esse profiteor, sed quoniam hisce e laudato D. Crusio allegandis admodum affinia esse videntur, me responsionem dubiorum ad häc potissimum adstringere posse, haud invitis magnis alioquin viris, autumo. | |||||||
[ Seite 397 ] [ Seite 399 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |