Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 402 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | partimque a nobis expositis consentire, quoniam nonnisi sub | ||||||
02 | hisce condicionibus sensuum obiecta esse et coordinari possunt. Absonum | ||||||
03 | igitur est, contra prima temporis puri postulata, e. g. continuitatem etc., | ||||||
04 | rationem armare velle, cum legibus consequantur, quibus nihil prius, | ||||||
05 | nihil antiquius reperitur, ipsaque ratio in usu principii contradictionis | ||||||
06 | huius conceptus adminiculo carere non possit; usque adeo est primitivus | ||||||
07 | et originarius. | ||||||
08 | 7. Tempus itaque est principium formale mundi sensibilis absolute | ||||||
09 | primum. Omnia enim quomodocunque sensibilia non possunt cogitari, | ||||||
10 | nisi vel simul, vel post se invicem posita, adeoque unici temporis tractu | ||||||
11 | quasi involuta ac semet determinato positu respicientia, ita, ut per hunc | ||||||
12 | conceptum, omnis sensitivi primarium, necessario oriatur totum formale, | ||||||
13 | quod non est pars alterius, h. e. mundus phaenomenon. | ||||||
14 | §. 15. |
||||||
15 | De spatio. |
||||||
16 | A. Conceptus spatii non abstrahitur a sensationibus externis. Non | ||||||
17 | enim aliquid ut extra me positum concipere licet, nisi illud repraesentando | ||||||
18 | tanquam in loco, ab eo, in quo ipse sum, diverso, neque res extra | ||||||
19 | se invicem, nisi illas collocando in spatii diversis locis. Possibilitas | ||||||
20 | igitur perceptionum externarum, qua talium, supponit conceptum spatii, | ||||||
21 | non creat; sicuti etiam, quae sunt in spatio, sensus afficiunt, spatium | ||||||
22 | ipsum sensibus hauriri non potest. | ||||||
23 | B. Conceptus spatii est singularis repraesentatio omnia in se comprehendens, | ||||||
24 | non sub se continens notio abstracta et communis. Quae | ||||||
25 | enim dicis spatia plura, non sunt nisi eiusdem immensi spatii partes, | ||||||
26 | certo positu se invicem respicientes, neque pedem cubicum concipere | ||||||
27 | tibi potes, nisi ambienti spatio quaquaversum conterminum. | ||||||
28 | C. Conceptus spatii itaque est intuitus purus, cum sit conceptus | ||||||
29 | singularis, sensationibus non conflatus, sed omnis sensationis externae | ||||||
30 | forma fundamentalis. Hunc vero intuitum purum in axiomatibus geometriae | ||||||
31 | et qualibet constructione postulatorum s. etiam problematum | ||||||
32 | mentali animadvertere proclive est. Non dari enim in spatio plures | ||||||
33 | quam tres dimensiones, inter duo puncta non esse nisi rectam unicam, | ||||||
34 | e dato in superficie plana puncto cum data recta circulum describere, | ||||||
35 | etc., non ex universali aliqua spatii notione concludi, sed in ipso tantum | ||||||
[ Seite 401 ] [ Seite 403 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |