Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 387 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | SECTIO I |
||||||
| 02 | De notione mundi generatim. |
||||||
| 03 | §. 1. |
||||||
| 04 | In composito substantiali, quemadmodum analysis non terminatur | ||||||
| 05 | nisi parte quae non est totum, h. e. SIMPLICI, ita synthesis nonnisi toto | ||||||
| 06 | quod non est pars, i. e. MUNDO. | ||||||
| 07 | In hac conceptus substrati expositione praeter notas, quae pertinent | ||||||
| 08 | ad distinctam cognitionem obiecti, etiam ad duplicem illius e | ||||||
| 09 | mentis natura genesin aliquantulum respexi, quae quoniam, exempli | ||||||
| 10 | instar, methodo in metaphysicis penitius perspiciendae inservire potest, | ||||||
| 11 | mihi haud parum commendabilis esse videtur. Aliud enim est, | ||||||
| 12 | datis partibus compositionem totius sibi concipere, per notionem abstractam | ||||||
| 13 | intellectus, aliud, hanc notionem generalem, tanquam rationis | ||||||
| 14 | quoddam problema, exsequi per facultatem cognoscendi sensitivam, | ||||||
| 15 | h. e. in concreto eandem sibi repraesentare intuitu distincto. Prius fit | ||||||
| 16 | per conceptum compositionis in genere, quatenus plura sub eo (respective | ||||||
| 17 | erga se invicem) continentur, adeoque per ideas intellectus et | ||||||
| 18 | universales; posterius nititur condicionibus temporis, quatenus, partem | ||||||
| 19 | parti successive adiungendo, conceptus compositi est genetice i. e. per | ||||||
| 20 | SYNTHESIN possibilis, et pertinet ad leges intuitus. Pari modo, dato | ||||||
| 21 | composito substantiali facile pervenitur ad ideam simplicium, notionem | ||||||
| 22 | intellectualem compositionis generaliter tollendo; quae enim, remota | ||||||
| 23 | omni coniunctione, remanent, sunt simplicia. Secundum leges vero | ||||||
| 24 | cognitionis intuitivae id non fit, i. e. compositio omnis non tollitur, | ||||||
| 25 | nisi a toto dato ad partes quascunque possibiles regrediendo, h. e. per | ||||||
| [ Seite 386 ] [ Seite 388 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||