Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 481 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
Abbildung (Kant)
|
|
||||
01 | Cum in monade non adsit pluralitas substantiarum, interim tamen quaevis | ||||||
02 | solitario posita spatium repleat, per praecedentia ratio spatii repleti non in | ||||||
03 | positione substantiae sola, sed in ipsius respectu externarum relatione quaerenda | ||||||
04 | erit. Quia vero spatium replendo utrinque sibi immediate praesentes ab | ||||||
05 | ulteriori arceat ad se invicem appropinquatione, adeoque in ipsarum positu quicquam | ||||||
06 | determinet, mensuram nempe propinquitatis, ad quam ipsa sibi accedere | ||||||
07 | possunt, limitando, actionem exserere patet et quidem in spatio quaquaversum | ||||||
08 | determinato, hinc spatium hoc sphaera activitatis suae replere concedendum est. | ||||||
09 | PROP. VII PROBLEMA. Spatium, quod quaelibet monas sphaera | ||||||
10 | activitatis suae occupat, salva ipsius simplicitate, ulterius a difficultatibus | ||||||
11 | vindicare. | ||||||
12 | Si monas, quemadmodum contendimus, spatium definitum implet, illud | ||||||
13 | quovis alio finito exprimi poterit. Repraesentet igitur circellus ABCD spatiolum, | ||||||
14 | quod monas occupat activitate sua, erit BD diameter | ||||||
15 | sphaerae huius activitatis, h. e. distantia, ad quam alia, ipsi | ||||||
16 | in B et D praesentia, arcet ab ulteriori ad se invicem appropinquatione. | ||||||
17 | Verum ideo cave dixeris, hanc esse diametrum | ||||||
18 | ipsius monadis, quod utique absonum foret. Neque | ||||||
19 | etiam quicquam a sententia nostra magis est alienum. | ||||||
20 | Etenim cum spatium solis externis respectibus absolvatur, | ||||||
21 | quodcunque substantiae est internum, h. e. substantia | ||||||
22 | ipsa, externarum determinationum subiectum, proprie non definitur spatio, sed | ||||||
23 | quae ipsius determinationum ad externa referuntur, ea tantummodo in spatio | ||||||
24 | quaerere fas est. At, ais, in hoc spatiolo adest substantia, et ubique in eodem | ||||||
25 | praesto est, igitur qui dividit spatium, dividit substantiam? Respondeo: spatium | ||||||
26 | hoc ipsum est ambitus externae huius elementi praesentiae. Qui itaque dividit | ||||||
27 | spatium, quantitatem extensivam praesentiae suae dividit. At sunt praeter | ||||||
28 | praesentiam externam, h. e. determinationes substantiae respectivas, aliae internae, | ||||||
29 | quae nisi forent, non haberent illae, cui inhaererent, subiectum. Sed | ||||||
30 | internae non sunt in spatio, propterea quia sunt internae. Neque itaque divisione | ||||||
31 | externarum determinationum ipsae dividuntur, adeoque nec subiectum | ||||||
32 | ipsum s. substantia hoc pacto dividitur. Pariter ac si dixeris: Deus omnibus | ||||||
33 | rebus creatis per actum conservationis interne praesto est, qui itaque dividit | ||||||
34 | congeriem rerum creatarum, dividit Deum, quia ambitum praesentiae suae dividit; | ||||||
35 | quo magis absonum dici quicquam non potest. Monas itaque, quae est elementum | ||||||
36 | corporis primitivum, quatenus spatium implet, utique quidem quandam | ||||||
37 | habet quantitatem extensivam, nempe ambitum activitatis, in quo vero | ||||||
38 | non reperies plura, quorum unum ab alio separatum, h. e. absque alio sibi solitarium, | ||||||
39 | propriam habeat perdurabilitatem. Nam quod in spatio BCD reperitur, | ||||||
[ Seite 480 ] [ Seite 482 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |