Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 380 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
Abbildung (Kant)
|
|
||||
| 01 | repellant; ita ut vis immensa satis iis comprimendis invitisque adunationem | ||||||
| 02 | conciliando par nunquam reperta sit. Ita vapor aqueus igni aliquantum actus | ||||||
| 03 | vel firmissima confringit vasa et omnes omnino vapores pro suo quisque ingenio | ||||||
| 04 | admirandam saepe exserunt elasticitatem. | ||||||
| 05 | Causa. |
||||||
| 06 | Huius phaenomeni ratio, quantum mihi equidem constat, nondum physicis | ||||||
| 07 | satis perspecta est. Igitur eam indagare aggrediar. | ||||||
| 08 | Cuticula tenuissima, ab aquae superficie abrepta, in formam bullulae vix | ||||||
| 09 | per microscopium perspiciendae figurata, elementum vaporis aquei est. Quaenam | ||||||
| 10 | autem subest causa, cur bullulae plures tales tenues, si calore aliquanto | ||||||
| 11 | fortius urgentur, contactum tantopere refugiant? Statim expediam. Etenim cum | ||||||
| 12 | per asserta huius theoriae aqua non secius ac omnia omnino corpora materiam | ||||||
| 13 | elasticam aetheris intra molem suam compressam attractione detineant, et quidem | ||||||
| 14 | ex demonstratis constet, hanc attractionem non contactu solo, sed certa | ||||||
| 15 | quadam distantia definiri, adeo ut moleculae in illo propinquitatis puncto sibi | ||||||
| 16 | constrictae haereant, ubi vis attractiva vi repellenti, ex undulatorio caloris motu | ||||||
| 17 | profectae, aequilibratur, quanquam attractio vere ad | ![]() |
|||||
| 18 | maiorem aliquanto distantiam pertingat: exprimatur | ||||||
| 19 | haec distantia lineola ef no. 1, quae admodum parva | ||||||
| 20 | concipi debet, et propinquitas particularum aquearum | ||||||
| 21 | adunatarum particulae eg proportionalis esto. Sit porro parallelepipedum abcd | ||||||
| 22 | no. 2 portiuncula aquae, cuius crassities ba tantilla sit, ut aequet lineolam ef . | ||||||
| 23 | Quoniam per supposita theorematis attractio elementorum | ![]() |
|||||
| 24 | aqueorum non ultra distantiam ba ef semet exserit, si | ||||||
| 25 | particula in puncto a constituta est, omnium per totam crassitiem | ||||||
| 26 | coordinatorum elementorum vim sentiet attractivam, | ||||||
| 27 | adeoque, quantum per fluidi naturam fieri potest, tenacissime | ||||||
| 28 | adhaerebit, neque firmius adhaesura esset, si corpusculo huic | ||||||
| 29 | aqueo adhuc additamentum bhid superaddas: verum si spatiolo | ||||||
| 30 | quodam minutissimo am removeatur, non tot corpusculo | ||||||
| 31 | aqueo, sed parte tantum anoc traheretur, adeoque minori | ||||||
| 32 | vi adunationem appeteret. Transfiguretur parallelepipedum | ||||||
| 33 | no. 2 in aliud multo tenuius, hkrs no. 3; particula quaevis aquea puncto h | ||||||
| 34 | admota longe debilius trahetur; cumque aether | ![]() |
|||||
| 35 | ipse hac cuticula conclusus, aucta adeo superficie, | ||||||
| 36 | maximam partem se liberet, patet, hoc in statu elementum | ||||||
| 37 | u , admotum per caloris reciprocationes, longe | ||||||
| 38 | maiori distantia a puncto h abactum fore, quam priori condicione fieri oportuit, | ||||||
| 39 | et quo tenuior cuticula fuerit, eo maiori vi contactum refugiet. Quoniam porro | ||||||
| [ Seite 379 ] [ Seite 381 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||