Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 379 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | explorans repperit. Glaciei equidem eundem utrobiqü gradum deprehendit, | ||||||
| 02 | ebullitionis vero calorem 15/180 intervalli, quo ebullitio congelationem | ||||||
| 03 | antecellit, ab eo, qüm Burdegalä barometro, 28 pollices alto, notavit, deficere, | ||||||
| 04 | adeoqü calorem ebullitionis huius loci montanam parte sui 1/12 antecellere, | ||||||
| 05 | qüm excessum excessus tertiä partis circiter ponderis atmosphärici produxit; | ||||||
| 06 | ex quo liqüt, atmosphärä totius pondus semotum aquä ebullienti 1/4 caloris | ||||||
| 07 | illius, qui congelationis et ebullitionis gradus intercedit, detrahere. Cum igitur | ||||||
| 08 | aquä absqü äris pressione ebullienti minor, huius pondere addito vero maior | ||||||
| 09 | conciliari caloris gradus possit, neqü pondus atmosphärä aliud quicquam | ||||||
| 10 | agat, nisi quod undulatorio particularum ignearum motui contrapondium exhibeat, | ||||||
| 11 | cum attractio ipsorum aquä elementorum ipsi cohibendo non amplius | ||||||
| 12 | sufficiat, inde coniici poterit, quanam elasticitatis vi äther, in puncto ebullitionis | ||||||
| 13 | semet a nexu aquä expedire nitens, polleat et qua particularum attractione | ||||||
| 14 | (s. hac deficiente, vi externa premente) illum compesci necesse sit. Quippe | ||||||
| 15 | quoniam secundum laud. Amontonsium calores congelationis et ebullitionis | ||||||
| 16 | vix parte huius tertia differant et quarta pars caloris, congelationem atqü | ||||||
| 17 | ebullitionem intercedentis, vim requirat ponderi totius atmosphärä äqualem, | ||||||
| 18 | sequitur, 12 atmosphärarum pondere ad äquilibrium calori toti in ebulliendo | ||||||
| 19 | prästandum opus esse, adeoqü attractionem ipsam elementorum aquä | ||||||
| 20 | 11 pressionibus aëriis äquipollere. Ex quo attractionem earundem in puncto | ||||||
| 21 | congelationis, multo magis vero ingentem metallorum attractionem ad comprimendum | ||||||
| 22 | ätherem elasticum perspicere licet. | ||||||
| 23 | Secondatus eandem faciens observationem repperit rarefactionem aquä | ||||||
| 24 | maiorem in monte allegato, minorem Burdegalä fuisse, in ratione 1/24 totius | ||||||
| 25 | voluminis ad 1/35, adeoqü si ineatur calculus, präcise in ratione reciproca | ||||||
| 26 | ponderum atmosphärä 20:28. In hoc ergo casu celebrata illa aquä contra | ||||||
| 27 | omnem compressionem pertinacissima renitentia, ab Academia Cimentina experimento | ||||||
| 28 | stabilita, locum non repperit. | ||||||
| 29 | PROP. X |
||||||
| 30 | Naturam et causam exhalationum s. vaporum ex assertis theoriä | ||||||
| 31 | nosträ explicatam reddere. | ||||||
| 32 | Vaporum natura. |
||||||
| 33 | Exhalationes, quä non sunt nisi particulä humidä de superficiebus fluidorum | ||||||
| 34 | avulsä aëriqü innatantes, hoc habent peculiare sibi et prope admirandum | ||||||
| 35 | ingenium, ut, quantopere fluidi homogenei particulä contactui admotä | ||||||
| 36 | avide se uniunt inqü unam massam sponte colliqüscunt, tantopere, ubi semel | ||||||
| 37 | ad tenuitatem vaporum resolutä sunt et caloris gradu debito urgentur, contactum | ||||||
| 38 | et adunationem mutuam refugiant, seqü, ut voce Newtoniana utar, valide | ||||||
| [ Seite 378 ] [ Seite 380 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||