Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 372 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | coacervationem: patet, cumulum in plano, si corpusculis extremis, a et z , tantummodo | ||||||
| 02 | vis quädam obsistat, non horizontalem, sed figuram conicam obtenturum | ||||||
| 03 | esse, quemadmodum sabulum tenuissimum in horologiis arenariis aut | ||||||
| 04 | alia quävis materia in pollinem tenuissimum contrita. | ||||||
| 05 | PROP. II |
||||||
| 06 | Acervatio particularum quantumvis subtilissimarum et levissime | ||||||
| 07 | cohärentium tamen staticä legi non satisfacit, pressionem versus latera | ||||||
| 08 | altitudini proportionalem exercendo, adeoque charactere fluiditatis | ||||||
| 09 | principali caret, nisi semet mediante materia quadam elastica premant, | ||||||
| 10 | cuius ope momentum ponderis sui quaquaversum äquabiliter possint | ||||||
| 11 | communicare. | ||||||
| 12 | Cum enim ex antecedenti propositione patescat, coacervatas particulas | ||||||
| 13 | immediate se prementes non exercere latera versus pressionem altitudini proportionalem, | ||||||
| 14 | alia quädam materia fluidi elementares partes intercedat necesse | ||||||
| 15 | est, qua mediante ponderis momentum quaquaversum dispertire possint äquabiliter. | ||||||
| 16 | At cum talis materia, quä alicubi pressa aliorsum semet eadem vi expandere | ||||||
| 17 | nititur, elastica communiter audiat: necesse est, ut moleculä fluidorum | ||||||
| 18 | solidä non sibi immediate, sed materiä cuidam elasticä ipsis intermistä | ||||||
| 19 | incumbant, cuius ope, quicquid desuper premit virium, versus latera eadem | ||||||
| 20 | quantitate agat. | ||||||
| 21 | Probandum mox erit, hanc, corporis fluidi elementa intercedentem, materiam | ||||||
| 22 | elasticam non esse aliud nisi materiam caloris. | ||||||
| 23 | PROP. III |
||||||
| 24 | Corpora dura haud secus quam fluida moleculis continentur non | ||||||
| 25 | immediato contactu, sed materia elastica pariter mediante cohärentibus. | ||||||
| 27 | Corpora fluida, ut supra demonstratum est, mediante elastica quadam | ||||||
| 28 | materia cohärent. Ast cum, quä e fluidis induruerunt metalla, aliaque id | ||||||
| 29 | genus corpora semper pro gradu caloris diminuto artius atque artius volumen | ||||||
| 30 | occupent et secundum omnes dimensiones condensentur, adeoque elementis | ||||||
| 31 | ipsorum non deficiat spatium semper sibi propius accedendi, hinc non | ||||||
| 32 | immediato contactu compacta sint: patet, etiam moles corporum durorum materiam | ||||||
| 33 | quandam intra partes suas intermistam continere, qua mediante moleculä | ||||||
| 34 | solidä, quanquam a contactu mutuo remotä, tamen se invicem attrahant, | ||||||
| 35 | aut, si mavis, cohäreant, adeoque hac ratione cum fluidis convenire. | ||||||
| [ Seite 371 ] [ Seite 373 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||