Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 371 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
Abbildung (Kant)
|
|
||||
| 01 | INSTITUTI RATIO. |
||||||
| 02 | Non mihi hic animus est, rem, quae amplissimam prolixo volumini materiam | ||||||
| 03 | largitur, paucis pagellis absolvere. Quas hic concisas benevolo Amplissimae | ||||||
| 04 | Facultatis Philosophicae examini veluti per saturam offero meditationes, | ||||||
| 05 | non sunt nisi veluti primae lineae theoriae, quae, si per otium licuerit, uberioris | ||||||
| 06 | tractationis mihi segetem subministrabunt. Ubivis sollerter cavi, ne hypotheticae | ||||||
| 07 | et arbitrariae demonstrandi rationi liberius, ut fit, indulgerem, experientiae | ||||||
| 08 | atque geometriae filum, sine quo e naturae recessibus vix reperitur exitus, | ||||||
| 09 | quantum potui diligentissime secutus. Quoniam itaque ignis vis in rarefaciendis | ||||||
| 10 | corporibus et ipsorum nexu solvendo potissimum exseritur, ut via et ratione | ||||||
| 11 | incederem, non putavi alienum fore, pauca de materiae cohaesione et natura | ||||||
| 12 | fluidorum antea disserere. | ||||||
| 13 | SECTIO I |
||||||
| 14 | De corporum durorum et fluidorum natura. |
||||||
| 15 | PROP. I |
||||||
| 16 | Fluiditas corporum non ex divisione materiae in partes tenuissimas | ||||||
| 17 | glabras et lenissime cohaerentes explicari potest, sicuti physicorum | ||||||
| 18 | pars maxima ex Cartesii sententia arbitratur. | ||||||
| 19 | Repraesentet triangulum ABC sectionem cumuli | ![]() |
|||||
| 20 | particularum minutissimarum globosarum conici; | ||||||
| 21 | dico, hunc cumulum superficiem suam allegatis sub | ||||||
| 22 | condicionibus ad libellam non compositurum esse, | ||||||
| 23 | quemadmodum in fluidis accidere necesse est. Etenim | ||||||
| 24 | cum particulae c , e , g , d , f , i infra positis a , m , n , h | ||||||
| 25 | incumbentes, quaelibet inter harum amplexus quiescat, | ||||||
| 26 | neque situ deturbentur, nisi quatenus inferiores | ||||||
| 27 | dextrorsum et sinistrorsum loco pellunt, vis autem | ||||||
| 28 | v a , qua particula desuper gravitate premens dextrorsum pellit particulam a , | ||||||
| 29 | ex compositione virium sit tantum dimidia gravitatis co et sic per totam | ||||||
| [ Seite 369 ] [ Seite 372 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||