Kant: Briefwechsel, Brief 65, Von David Ruhnken

     
           
 

 

 

 

 

 
  Von David Ruhnken      
           
  10. März 1771.      
           
  Clarissimo Cantio      
  S. P. D.      
  D. Ruhnkenius.      
           
         
  Anni triginta sunt ipsi, cum uterque tetrica illa quidem, sed      
  utili tamen nec poenitenda fanaticorum disciplina continebamur.      
  Erat tum ea de ingenio Tuo opinio, ut omnes praedicarent, posse Te,      
  si studio nihil intermisso contenderes, ad id, quod in literis summum      
  est, pervenire. Cui tantae exspectationi quid Te satisfecisse dicam,      
  qui illam ita viceris, ut omnium, quos sive patria, sive Germania      
  adeo habet, philosophorum luminibus offecisse videare. Quo mihi      
  fuit gratius et jucundius, ex communi amico, Wielkesio intelligere,      
  mei memoriam, ne post tantum quidem temporis intervallum, apud      
  Te exolevisse. Ego quoque de Te, mi optime Canti, saepe multumque      
  cogitavi, crebrius, mihi crede, cogitaturus, si, quod centies optavi,      
  ingenii Tui monimenta videre potuissem. Verum, quaecunque      
  Germanico sermone scripta sunt, raro aut nunquam ad Batavos      
  afferuntur. Teneo librorum Tuorum argumenta e diariis literariis,      
  et laudibus, quibus ornantur, delector. At nihil nisi Dissertationem      
  de Evidentia vidi, semel mihi ostensam a peregrinatore Borusso.      
  Omnino vos, qui patria potius, quam communi eruditorum lingua      
  scribendum putatis, parum aut famae vestrae consulitis, aut exterorum      
  utilitati. Audio, Te multum tribuere philosopho Anglorum populo,      
  eique placere malle, quam ceteris gentibus ad humanitatem excultis.      
  Quod facis merito, et me approbante. Quin igitur Latine scribis,      
  praesertim cum magnam hujus rei facultatem jam olim consecutus      
  sis, ut gens, cui tantopere faves, Te vicissim miretur et in oculis      
  ferat? Batavi tametsi illud philosophiae genus, quod nuper Germania      
  celebravit, fastidiunt velut barbarum et expers elegantiae de priscis      
  fontibus ductae, tamen, non dubito, quin libros Tuos, Latine      
  scriptos, sint cupidissime lecturi, quippe qui severitatem metaphysicam      
  temperes venusti ingenii lepore et suavitate. Ceterum ut ego ex      
  praestantissimo Wielkesio, in cujus Tu ore habitas, laetus intellexi,      
  quomodo valeres, quam bene rem gereres, quantus amor in Te      
  esset civium, ita Tibi quoque, ni fallor, jucundum futurum est, quae      
  fuerit ante, sitque etiamnunc vitae meae ratio, plane cognoscere.      
  Relicto Regio monte, Saxoniam petii, et ibi cum philosophiae, tum      
  literis elegantioribus biennium dedi. Inde in Bataviam profectus      
  sum eo animo, ut, triennio in Academia Leidensi transacto, patrios      
  Lares repeterem. Verum cum hic tales reperissem humaniorum      
  literarum magistros, quales reperiri vix speraveram posse, nec precibus      
  parentum, nec minis poteram ab illorum disciplina divelli. Leidae      
  igitur totos octo annos transegi, nisi quod per anni spatium excurri      
  in vicinam Galliam, ut mediocrem doctrinae apparatum, librorum      
  Msstorum copiis, quas Parisinae bibliothecae suppeditabant, locupletarem.      
  Cepi tandem fructum diuturni, quod bonis literis impenderam,      
  studii. Nam Leidensis Academiae Curatores primum      
  Professionem Graecarum literarum extraordinariam, mox Eloquentiae      
  et Historiarum ordinariam ad me detulerunt: cui nuper Bibliothecarii      
  munus accessit. Quid multa? Batavi sua me munificentia tam      
  beatum reddiderunt, ut non solum Pomeraniae meae facile obliviscerer,      
  sed etiam opimam Gesneri provinciam, quae mihi cum      
  novis honorum titulis a Gottingensibus offerebatur, repudiarem.      
  Interea non pauca edidi ad Graecas Latinasque literas illustrandas      
  comparata, quae laudem aliquam invenerunt apud Batavos et      
  Britannos, jacent fortasse aut ignorantur in Borussia. Nec tamen      
  me totum a philosophia, quam juvenis acerrimo studio sequebar,      
  removi. Verum antiquitatis amor me ad Platonem detulit, in cujus      
  placitis maxime acquiesco, verissimum esse expertus, quod scribit      
  idoneus judex, Leibnitius in Epistola quadam ad Huetium: Doctrina      
  Platonis metaphysica et moralis, quam pauci ex fonte      
           
  hauriunt, sancta est rectaque, et, quae de ideis aeternisque      
  veritatibus habet, admiranda. Sed sentio, me longius provehi      
  voluptate Tecum colloquendi. Unum si addidero, finem faciam      
  scribendi. Legi Observationes in N. T. scriptas a Kypkio: qui an sit      
  condiscipulus noster, scire cupio. Is, quocum magna mihi intercedebat      
  aemulatio, praecoci praeditus erat ingenio, et aliquando primas      
  partes habiturus videbatur. At, qui observationes edidit, si quid      
  ego judico, vix tenet secundas. De altero commilitone nostro, Porschio,      
  qui versus Latinos ad veterum poetarum exemplum mira facilitate      
  fundebat, nihil ex eo tempore audivi, prope ut verear, ne messis in      
  herbis sit intercepta. Vale, Vir eximie, et Tibi pro certo persuade,      
  Te a me ita observari, ut Tui, quam ego sum, studiosiorem habeas      
  nemimem. Tu quoque facies, ut brevi Tuae literae, quae veterem      
  amorem nostrum alant et confirment, ad me perferantur.      
         
           
  Dab. Lugduni Batavorum a. d. 10 Martii 1771.      
           
           
           
     

[ abgedruckt in : AA X, Seite 117 ] [ Brief 64 ] [ Brief 65a ] [ Gesamtverzeichnis des Briefwechsels ]