Kant: AA X, Briefwechsel 1771 , Seite 117

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 Iahres:Wechsel sehr verbunden. Ich nehme jederzeit an Dero vollkommenen      
  02 Wohlergehen aufrichtig Antheil, und wünsche daher deßen nie      
  03 unterbrochene Dauer auch in diesem und vielen folgenden Iahren.      
  04 Gleichwie ich mit beständiger Ergebenheit verharre.      
           
  05 Berlin d. 17ten Jan: Ew: Hochedelgeb:      
  06 1771. ergebener Diener      
  07   Fürst      
           
           
    65.      
  09 Von David Ruhnken      
           
  10 10. März 1771.      
           
  11 Clarissimo Cantio      
  12 S. P. D.      
  13 D. Ruhnkenius.      
           
         
  14 Anni triginta sunt ipsi, cum uterque tetrica illa quidem, sed      
  15 utili tamen nec poenitenda fanaticorum disciplina continebamur.      
  16 Erat tum ea de ingenio Tuo opinio, ut omnes praedicarent, posse Te,      
  17 si studio nihil intermisso contenderes, ad id, quod in literis summum      
  18 est, pervenire. Cui tantae exspectationi quid Te satisfecisse dicam,      
  19 qui illam ita viceris, ut omnium, quos sive patria, sive Germania      
  20 adeo habet, philosophorum luminibus offecisse videare. Quo mihi      
  21 fuit gratius et jucundius, ex communi amico, Wielkesio intelligere,      
  22 mei memoriam, ne post tantum quidem temporis intervallum, apud      
  23 Te exolevisse. Ego quoque de Te, mi optime Canti, saepe multumque      
  24 cogitavi, crebrius, mihi crede, cogitaturus, si, quod centies optavi,      
  25 ingenii Tui monimenta videre potuissem. Verum, quaecunque      
  26 Germanico sermone scripta sunt, raro aut nunquam ad Batavos      
  27 afferuntur. Teneo librorum Tuorum argumenta e diariis literariis,      
  28 et laudibus, quibus ornantur, delector. At nihil nisi Dissertationem      
  29 de Evidentia vidi, semel mihi ostensam a peregrinatore Borusso.      
  30 Omnino vos, qui patria potius, quam communi eruditorum lingua      
  31 scribendum putatis, parum aut famae vestrae consulitis, aut exterorum      
  32 utilitati. Audio, Te multum tribuere philosopho Anglorum populo,      
  33 eique placere malle, quam ceteris gentibus ad humanitatem excultis.      
  01 Quod facis merito, et me approbante. Quin igitur Latine scribis,      
  02 praesertim cum magnam hujus rei facultatem jam olim consecutus      
  03 sis, ut gens, cui tantopere faves, Te vicissim miretur et in oculis      
  04 ferat? Batavi tametsi illud philosophiae genus, quod nuper Germania      
  05 celebravit, fastidiunt velut barbarum et expers elegantiae de priscis      
  06 fontibus ductae, tamen, non dubito, quin libros Tuos, Latine      
  07 scriptos, sint cupidissime lecturi, quippe qui severitatem metaphysicam      
  08 temperes venusti ingenii lepore et suavitate. Ceterum ut ego ex      
  09 praestantissimo Wielkesio, in cujus Tu ore habitas, laetus intellexi,      
  10 quomodo valeres, quam bene rem gereres, quantus amor in Te      
  11 esset civium, ita Tibi quoque, ni fallor, jucundum futurum est, quae      
  12 fuerit ante, sitque etiamnunc vitae meae ratio, plane cognoscere.      
  13 Relicto Regio monte, Saxoniam petii, et ibi cum philosophiae, tum      
  14 literis elegantioribus biennium dedi. Inde in Bataviam profectus      
  15 sum eo animo, ut, triennio in Academia Leidensi transacto, patrios      
  16 Lares repeterem. Verum cum hic tales reperissem humaniorum      
  17 literarum magistros, quales reperiri vix speraveram posse, nec precibus      
  18 parentum, nec minis poteram ab illorum disciplina divelli. Leidae      
  19 igitur totos octo annos transegi, nisi quod per anni spatium excurri      
  20 in vicinam Galliam, ut mediocrem doctrinae apparatum, librorum      
  21 Msstorum copiis, quas Parisinae bibliothecae suppeditabant, locupletarem.      
  22 Cepi tandem fructum diuturni, quod bonis literis impenderam,      
  23 studii. Nam Leidensis Academiae Curatores primum      
  24 Professionem Graecarum literarum extraordinariam, mox Eloquentiae      
  25 et Historiarum ordinariam ad me detulerunt: cui nuper Bibliothecarii      
  26 munus accessit. Quid multa? Batavi sua me munificentia tam      
  27 beatum reddiderunt, ut non solum Pomeraniae meae facile obliviscerer,      
  28 sed etiam opimam Gesneri provinciam, quae mihi cum      
  29 novis honorum titulis a Gottingensibus offerebatur, repudiarem.      
  30 Interea non pauca edidi ad Graecas Latinasque literas illustrandas      
  31 comparata, quae laudem aliquam invenerunt apud Batavos et      
  32 Britannos, jacent fortasse aut ignorantur in Borussia. Nec tamen      
  33 me totum a philosophia, quam juvenis acerrimo studio sequebar,      
  34 removi. Verum antiquitatis amor me ad Platonem detulit, in cujus      
  35 placitis maxime acquiesco, verissimum esse expertus, quod scribit      
  36 idoneus judex, Leibnitius in Epistola quadam ad Huetium: Doctrina      
  37 Platonis metaphysica et moralis, quam pauci ex fonte      
           
     

[ Seite 116 ] [ Seite 119 ] [ Inhaltsverzeichnis ]