Liber III. 

 
 

 


[195] IURIS NATURALIS
Liber IV.
IUS GENTIUM UNIVERSALE.


§. 209.


Civitas libera respectu exterorum considerata, immo generalius omnis societatis
libera maior et aeterna, quatenus ut una persona spectatur, GENS appellatur,
§. 87. ius gentium universale (Naturale) est ius naturale applicatum
ad gentes erga se invicem, §. 97, Pr. Ergo Ius Gentium Universale docet leges
naturales a gentibus erga invicem observandas, tradit iura atque obligationes,
quae genti in gentem naturaliter competunt, explicat officia gentium mutua naturalia,
atque etiam iura maiestatica transeuntia, §. 104.

Inter scriptores, qui Ius Gentium Universale singularibus commentariis
explicuerunt, [196] eminet Zoucheus 1), Textor 2), Glafeyus 3), Ickstadt
4), Wolfius 5) atque Vattelius 6).

1) Richardi Zouchei iuris et Iudicii Fecialis seu Iuris inter Gentes et
quaestionum de eodem explicatio
, Oxon. 1650, 4.

2) Ioh. Wolfgangi Textoris Synopsis Iuris Gentium, Basil. 1680. 4.

3) Ad. Frid. Glafey’s Völker-Recht nach dem Rechte der Vernunft
betrachtet, 3te vermehrte Aufl. Nürnberg, Frankf. und Leipz. 1752. 4.

4) Ioh. Adami Ickstadt Elementa Iuris Gentium, diss. resp. S. R. I.
Comite Carolo de Colloredo, Wirceburgi 1740, 4.

5) Christiani L. B. de Wolf ius Gentium methodo scientifica pertractatum,
in quo Ius Gentium Naturale ab eo, quod Voluntarii, Pactitii et
Consuetudinarii est, accurate distinguitur, Halae 1749. 4.

6) Le Droit des Gens par M. de Vattel supra excitatus liber pag. 69.

[197] Sectio I.


IUS GENTIUM UNIVERSALE
IN GENERE.


§.210.


Cum gens sit 1) societas, et quidem 2) libera, §. praec.: quaelibet gens
respectu alterius gentis est persona moralis degens in statu naturali, §. 16, consequenter
 
 
[420]
 
plures gentes erga se invicem spectandae tamquam totidem personae liberae.
Quamobrem gentes utuntur Iure mere Naturali, hoc est gaudent iuribus et tenentur
obligationibus, quae naturaliter competunt personis in statu libertatis naturalis
positis, §. 16.

§. 211.


Gentibus accensenda est omnis monarchia, aristocratia et democratia libera,
§. 110, et generalius omnis societas libera maior et aeterna, sive sit despotica,
§. 37, seu foederatarum rerumpublicarum corpus, §. 190, immo etiam [198] certo
modo omnis respublica subordinata, quatenus nempe non tamquam subordinata
spectari potest. Quamobrem ad has societates maiores omnes Ius Gentium
potest applicari vel in omnibus vel in quibusdam.

§. 212.


Quoniam porro populus, cui vi originis competit imperium publicum summum,
§. 95, gens est, §. 209; praeterea autem quilibet imperans summus tum civilis tum
despota, monarcha, collegium optimatium et collegium populare, immo et rector civitatis
gentem suam repraesentant
, quatenus ius populi habent translatum vel demandatum,
§. 141, et hinc ipsis competunt iura maiestatica transeuntia nomine
populi exercenda: consequitur, ut etiam ad imperantes gentium et rectores civitatum
eatenus applicari possit Ius Gentium. Quod certo sensu etiam de imperantibus
et rectoribus civitatum subordinatarum admittendum est, §. praec.

[199] §. 213.


Cum Ius Gentium Universale sit species Iuris Naturalis in genere et cospecies
Iuris mere Naturalis; communia cum his disciplinis habet principia generaliora,
ideoque Ius Gentium Universale a Iure Naturali in genere et Iure mere
Naturali quoad principia generaliora non differt.
Sed cum principia generaliora Iuris
Naturalis in genere applicentur in iure mere Naturali ad singulos homines, in
Iure Gentium Univ. ad integras gentes; homo vero et gens essentia, natura et
statu differant; atque ex hac differentia plures diversae eliciantur conclusione:
Ius Gentium Universale differt a Iure Naturae in genere et a Iure mere Naturali
subiecto speciali
et conclusionibus.

Ceterum Ius Naturale Gentium pariter atque Ius mere Naturale singulorum
est Ius necessarium, universale, immutabile atque aeternum, §. 47, I.

[200] Sectio II.


IUS GENTIUM UNIVERSALE
ABSOLUTUM.


§. 214.


Quoniam gentes utuntur erga se invicem Iure mere Naturali, §. 210; cuilibet
genti ius competit in sui qua personae conservationem et in actiones suas iustas,

 
 
[421]
 
§. 64, I. Quamobrem omnium gentium, si per se seu in statu originario spectantur,
eadem sunt iura, eaedem obligationes, §. 69, I; ideoque omnes aequales, ita
ut nulli plus iuris quani alteri, §. 70, I; 71, I, multo minus imperium in alterum
competat, §. 75, I; omnes sunt liberae et a se invicem independentes, §. 77, I;
iure sese perficiendi et adquirendi, §. 81, I, ut et iure bonae existimationis instructae,
§. 97, I; 98, I.; nec sibi invicem tenentur nisi obligationibus negativis, nec igitur ipsis
reciproce competunt nisi iura negativa
, §. 82, I.

[201] §. 215.


Quoniam gens ex pluribus familiis aliisque personis pacto unionis civilis
consociatis composita est, §. 89, 91; ad conservationem gentis pertinet tum conservatio
universorum
et singulorum civitatis membrorum, tum ipsa etiam unionis civilis
perduratio
.

Quamobrem genti vi iuris in sui conservationem, §. 214, ius competit 1) in conservationem
singulorum et omnium civitatis suae membrorum, summi imperantis
et sub-
ditorum, familiarum aliarumque societatum et universitatum civilium; hinc ius ad
protegendum ipsorum vitam, corpus, res iuraque quaelibet; 2) in perdurationem unionis
civilis, formae reipublicae, legum fundamentalium
, totiusque nexus iurium ac obligationum,
qui imperantem inter et subditos, atque inter subditos mutuo intercedit.
Atque hoc ius gentis respectu gentis alius est simul obligatorium respectu sui ipsius;
quoniam derivatur ex pacto unionis, quo universi singulis tenentur tum ad
eos protegendos, §. 91, [202] tum ad tuendam unionis civilis perpetuitatem, §. 90.



§. 216.


Vi huius in sui conservationem iuris genti etiam competit ius, omne pericutum
interitus a se avertendi
, §. 270, I. Interitus vero gentis non tantum in
interitu omnium vel plurimorum saltem civium, sed etiam in sublata unione
civili consistit, §. 215.

§. 217.


Immo si gens conicitur in statum extraordinarium, quo sine neglectione officii
alteri genti debiti interitum evitare nequit; genti competit favor necessitatis, §. 145, Pr.
Quare gens obligationi suae erga aliam potest non satisfacere in casu necessitatis, si
nempe aliud evitandi interitus medium non suppetit, §. 143, Pr., hinc in eum
finem, ut ne omnes vel plurimi cives pereant, aut ne omnis unio civilis dissolvatur,
§. 216.

[203] §. 218.


Quoniam gens est persona libera, §. 209, et ius habet tuendi iura civium
suorum, §. 215; ius competit genti non patiendi, 1) ut gens alia se suo regimini negotiisque
publicis immisceat
2) ut cives et subditi sui in actionibus suis iustis et negotiis
privatis turbentur
vel impediantur. Atque ita intelligitur, actionibus gentis
iustis non solum negotia gentis publica, sed etiam singulorum actiones iustas

 
 
[422]
 
et negotia privata posse accenseri. Estque porro hoc ius gentis circa negotia
sua publica et civium suorum privata eo fortius, quod innitatur obligationi universorum
erga singulos ad tuenda singulorum iura civitatisque libertatem, §. 215.

§. 219.


Et quia vi libertatis naturalis gens independens est ab imperio alterius,
§. 214: exulat inter gentes superior, oboedientia, iudex, iurisdictio, poena: et nefas
est genti, aliam habere pro serva
.

[204] §. 220.


Quoniam porro genti competit ius existimationis bonae, et gentes existimatione
aequales sunt, §. 214; nulla gens honorem aut praecedentiam ab altera exigere potest,
§. 101, I. Nec ad ius praecedentiae stabiliendum potentia maior, virtus insignior, ar-
tium et scientiarum cultura potior, religio purior, forma civitatis excellentior, respublica
antiquior, maiestas
ex populorum aut regnorum pluralitate multiplicata, honor ab
aliis gentibus exhibitus
eminentior, et id genus reliqua aliquid valent. Competit
genti
etiam ius tuendi existimationem bonam singulorum suorum civium, §. 215.

§. 221.


Cum imperantes publici, quibus delatum imperium, gentem suam repraesentent,
§. 214; quilibet imperans imperantem alterius civitatis spectare debet tamquam
sibi aequalem
, sicut in reliquis iuribus ita et quoad existimationem. Si quis
igitur verbis vel factis contrarium declarat, consequenter si facit, quod in comtemp[205]tum
vel contumeliam imperantis alterius civitatis vergit; iniuriam infert
imperanti eiusque genti.

§. 222.


Ergo si gens quaedam imperanti suo peculiarem titulum tribuit, quod cuilibet
vi libertatis naturalis pro lubitu licet; eundem tamen titulum ut et aliae gentes
ipsi tribuant, exigere nequit.
Si vero id pactione impetrat ab altera gente, ut
talis titulus tribuatur, pacto standum.

§. 223.


Denique cum genti ius competat, quatenus sine iniuria alterius fieri potest,
sese perficiendi atque ius adquirendi, §. 214; ius ipsi etiam est, potentiam suam
augendi
, ideoque ius ad ea omnia, quibus potentiam suam citra alterius gentis
iniuriam augere potest; im[206]mo etiam ius singulos cives suos protegendi in iis
negotiis, quibus adquirere sibi et comparare, quaecumque ad vitae sufficientiam pertinent,
modis naturaliter licitis student, §. 215.

 
 
[423]
 
[207] Sectio III.


IUS GENTIUM UNIVERSALE
HYPOTHETICUM.


Titulus I.


DE
DOMINIO ET IURE TERRITORIALI GENTIS.


§. 224.


Cum genti competant iura personae liberae, §. 210; gens rerum suarum
naturaliter domina est, §. 137, I, habetque ius, earundem accessoria sibi propria habendi,
§. 149, I, ut et res nullius occupando, §. 113, I, et alienum pacto adquirendi,
§. 168, I et §. 19.

§. 225.


Genti itaque vi dominii, quod in res suas habet, ius proprium competit, 1)
rebus suis utendi fruendi, 2) de iis pro lubitu dispoendi, 3) easque possidendi; consequenter
etiam ius, quamlibet aliam gentem a rerum suarum [208] usu quocumq>e,
dispositione, detentione et possessione excludendi
, §. 143, I; 144, I.

Rebus vero, quae genti sunt propriae, non tantum accensendae sunt res,
quae ad universos pertinent; sed etiam certo modo res singulorum civium, consequeuter
eae res omnes, quae sunt in patrimonio vel summi imperantis, vel
certarum societatum civilium, vel singulorum subditorum. Cum enim universi
singulorum res ad salutem publicam promovendam dirigere, §. 106, ideoque iis
certo modo uti, de iisque disponere cum exterorum exclusione possint, dominiumque
etiam eminens in res singulorum habeant, §. 146; praetereaque teneantur
ad tuenda singulorum iura, §. 215; atque hinc genti ius competat non patiendi,
ut aliquis civium suorum in exercitio dominii ab alia gente impediatur, consequenter
etiam ius excludendi gentem alteram ab harum rerum usu, dispositione
et possessione: res singulorum certo modo esse res gentis negari non potest,
atque eatenus genti in res singulorum [209] civium competit, respectu aliarum gentium,
dominium
.

§. 226.


Hinc et ea orbis terrarum regio, quam ab origine inhabitat gens quaedam,
cum iis, quae in ea sunt
, consequenter regio, in qua originarie imperium habet,
hoc est territorium gentis, §. 106, est in gentis dominio, §. 225.

Unde colligitur, 1) nullam gentem intrare alterius territorium, vel per illud
transire, aut in eo commorari, aut utilitatem quandam, etiamsi innoxia fuerit, ex
eo capere posse, nisi consentiente ea gente, quae territorii domina est;
2) hinc a voluntate
gentis dependere, sub quibus condicionibus exteris permittere velit transitum
per
territorium suum, commorationem in eodem usumve eiusdem quemlibet; 3) ei, cui
 
 
[424]
 
competit imperium publicum in territorio, competere etiam eius dominium, seu
imperantem civilem esse dominum territorii
.

[210] §. 227.


Quoniam gens locis vacuis, territorio suo inclusis, uti cum exclusione exterorum
physice et legaliter, §. 108, I, potest; talium locorum dominium, si vult,
habebit, §. 112, I, consequenter et in iisdem imperium exercere poterit. Iam
vero de hac gentis voluntate dubitari non potest, cum maxime eiusdem intersit,
ut nullus locus intra territorii sui limites reperiatur, in quo respectu exterorum
ipsi non competat dominium atque imperium. Quamobrem si civitas coalescit
ita, ut in certa regione tamquam sede gentis stabili oriatur territorium, intra
cuius limites loca vacua reperiuntur inclusa: loca talia vacua, eaque, quae in iis
sunt, inteltiguntur gentis dominio et imperio subiecta, ideoque spectanda eiusmodi loca
tamquam a gente occupata
, §. 113, I. Ergo hoc sensu quidquid est in territorio,
est de territorio (quatenus fieri potest), ideoque de territorio esse praesumitur, donec
de veritate contrarii constiterit
.

[211] §. 228.


Gens, qua domina territorii sui, adquirit etiam accessoria iure accessionis,
§. 224, ideoque ipso iure fit domina fructuum territorii naturalium atque industrialium,
ut et accessorium fortuitorum, §. 151, I et 153, I. Immo gens etiam res alienas,
quae territorio suo accedunt, adquirere potest iure accessionis putativae, ex. gr. res
iactas et naufragas; restituendos tamen vero harum rerum domino, simul atque
genti factus fuerit cognitus, §. 155, I.

§. 229.


Quoniam gentis maximopere interest, ut nemo reperiatur iu eius territorio,
qui summo imperio non sit subiectus, et a gentis voluntate dependet, sub quibus
condicionibus peregrino permittere velit, ut transeat per territorium vel in eo
commoretur, §. 226: gens peregrinis transitum per territorium suum et commorationem
in eo aliter permittere
(salva lege naturali et declaratione in contrarium), non in-
telligitur, quam [212] ut imperio et legibus territorialibus subsint peregrini, quamdiu
in territorio versantur vel commorantur. Ergo quisquis est in territorio, est sub terri-
torio, hoc est subiectus est imperio domini territorialis, et peregrini sunt subditi
temporarii, quoad scilicet in territorio commorantur; consequenter quicumque
est in territorio, sub territorio esse praesumitur, donec contrarium probetur
.

1. Frider. Guil. Pestel diss. iustitia et benignitas legum Germanicorum
erga peregrinos examinata
, Rintel. 1754.

§. 230.


Ex dictis igitur liquet, territorium non tantum comprehendere terras et loca,
quae a gente actu inhabitantur; sed etiam ad territorium (quoad eius fieri potest),
pertinere, quidquid intra limites horum locorum continetur, totum terrarum

 
 
[425]
 
et aquarum tractum; quidquid super et subter hunc tractum reperitur, totam
regionem; quidquid vel naturae beneficio in eo existit aut [213] nascitur, ut silvas,
montes, prata, inculta etiam et deserta loca, rivos, flumina, lacus, paludes, maria,
cum accessoriis, velut brutis, feris, avibus, metallis, mineralibus, terrae fructibus,
piscibus, cet.; vel quidquid hominum industria in territorio produxit, ut sunt
agri, horti, vineae, aedificia, vici, castella, urbes cet.; vel quae casu intra territorium
nata aut in illud delata fuerint.

§. 231.


Quoniam porro genti competit ius occupandi, §. 224; gens rerum a se occupatarum
dominium adquirit:
modo res sit 1) physice apprehensibilis, 2) nullius,
et 3) actu apprehensa eo animo, ut sibi fiat propria, §. 114, 115, I.

Quod ad primum attinet, cum gentis maior sit potentia quam singulorum;
maior etiam terrae tractus et plures res simul a gente, quam quidem a singulis
privatis occupari possunt. Oceanus tamen manebit res nullius, et hinc liber (ab
imperio alicuius gentis), quoad unius [214] gentis ad reliquas omnes excludendas
non sufficiet potentia
.

Ex altero patet, terram ab alio populo inhabitatam occupari non posse; licet
iste populus sit rudis et incultus, sine legibus et regimine civili, omnis de Divinitate
cognitionis moralitatisque expers, qui per ignorantiam atque barbariem
suam fertilissimo solo bonisque aliis quam pluribus uti nesciat, ideoque bona
sua usibus generis humani subtrahat.

Ex ultimo elucet, non solo anime, sed corpore simul perfici occupationem. Si
igitur gens declarat, se ex. gr. quendam terrae incultae tractum occupare velle,
alia vero gens postea prior fuerit apprehensione; hanc occupavisse non illam,
in aprico est. Ergo etiam quantum gens quaedam manifestis signis occupavit, tantum
dumtaxat adquisivit
.

* De libertate vel imperio maris multa est controversia.

1. Libertatem maris adstruit Hugo Grotius in diss. mare liberum, s.
de iure, quod [215] Batavis competit ad commercia Indica, cuius prima editio
sine auctoris nomine prodiit Lugd. Batav. 1609. 8. Ad sectatores Grotii
pertinent Ioh. Isaac Pontanus, Theodor. Graswinckel, ioh. Groeningius
aliique.

2. Imperium maris defendit.

Ioh. Seldenus in opere: mare clausum s. de dominio maris libri duo,
primum editi Londini 1636. 12. Seldeni sententiam sequuntur auctores
varii Angli, Lusitani, Italici, Germani.

Conf. Ioach. Hagemeieri syllogen dissertationum de imperio maris,
Francof. 1663. 12.

3. Mediae inter utramque sententiae favet Theodor. Grauer in diss.
de mari natura libero pactis clauso, Traiect. ad Rhen. 1728.

 
 
[426]
 
Conf. de scriptoribus Iuris Maritimi.

Ioh. Alb. Fabricii Hydrotheologie (Hamb. 1734. 8.), pag. 243 seqq.

[216] §. 232.


Cum res occupata transeat in dominium occupantis, qui omnia pro lubitu
iura in rem suam exercere potest, §. 136, I, gens etiam in occupato loco, veluti
insula vel parte maris, terrae adiacentis, exercere imperium potest, immo impe-
rium exercere velle intelligitur, §. 227, ideoque locus a gente occupatus fit pars territorii
sui, §. 226.

§. 233.


Si gens locum quendam dominio suo subiectum, ex. gr. insulam hactenus inhabitatam
derelinquit; talis locus cessat esse res sua, et consequenter etiam desinit
esse pars territorii gentis derelinquentis, evaditque res nu
llius, cuilibet occupanti patens,
et si occupatur ab alia gente, huius dominio et iuri territoriali subicitur, §. 159, I
et §. 232.

Praesumpta vero derelictio cum revera sit ficta, neque ideo efficiat, ut is,
contra quem praesumitur, ius suum amittat, §. 166, I, praescriptio in iure Gentium
exulat, §. 241, I.

[217] 1. Oppositae sententiae suffragatur Io. Guolfg. Kippingius in
commentatione de usucapione Iuris Publici, Helmst. 1738. 4.

§. 234.


Denique cum quilibet de re sua disponere pro lubitu possit, §. 143, I;
genti etiam ius competit, genti alteri vel eius civibus ius quoddam constituere in territori
o suo, hinc partem territorii oppignerare, vel servitutem in territorio suo con-
stituere.

1. Nic. Hieron. Gundlingii schediasma de iure oppignorati territorii
secundum Ius Gentium et Teutonicum
, Vitemb. et Lips. 1741. 4.

2. Ioh. Henr. Feltzii diss. de iuris Publici servitutibus, s. de iuribus
in alieno territorio
, Argentor. 1701. recus. 1737.

3. Christoph, Ioh. Conr. Engelbrechti commentatio de servitutibus
iuris
Publici, Helmst. 1715. 4. et cum praef. Chr. G. Buderi, Lips. 1739. 4.

[218] Titulus II.
DE

IURE PACTORUM PUBLICORUM.


§. 235.


Genti competit ius paciscendi, et paciscendo tum adquirendi tum alienandi et
sese obligandi, §. 168, I. 169, I, consequenter etiam pacta cum alia gente, hoc

 
 
[427]
 
est pacta pub/ica, §. 142, sanciendi. Referenda tamen ad pacta gentis etiam pacta
singulorum suorum civium privata, cum alia gente vel etiam cum privatis alterius
gentis qua talibus sancita, quateuus universi tenentur singulis ad tuenda eorum
iura, §. 91 et 215, ideoque etiam iura pacto quaesita, erga exteros: unde quoque
ad idem ipsis ius competit. Cui iuri unius gentis respondet obligatio alterius
gentis non permittendi, ut aliquis civium suorum fidem exteris datam fallat; quin potius
efficiendi
, ut quisque e populo obligationi suae erga exterum contractae, quantum fieri
potest, satisfaciat.

[219] §. 236.


Quatenus imperans civilis, cui delatum imperium, et speciatim princeps ius
gentis suae
seu populi habet, pactum imperantis publici, qua talis, non tantum ad
conventiones gentis, sed etiam ad conventiones publicas est referendum; quippe ad
iura maiestatica etiam ius pactorum publicorum pertinet, §. 142: ideoque eatenus
ex promisso imperantis sui gens obligatur, et ex eius acceptatione gens adquirit.

§. 237.


Quodsi vero princeps, qui vi legis fundamentalis sine consensu populi pacta
publica sancire nequit, eo deficiente pactum cum alia gente nomine gentis suae
sancit,
eiusmodi conventio principis, qua publica, hoc est quoad civitatem suam concernit,
est invalida, §. 167, I, et quatenus inde gentem suam obligare intendit, vitiosa,
§. 181, I, nec consequenter nisi ratihabitione populi sui, vel quibus id ius a populo
concessum, valida fieri potest, §. 175, I. not.

[220] 1. Henr. Bodini diss. de contractibus summarum Potestatum 1696.

recus. Hal. 1748.

2. Georg. Ad. Struvii diss. de contractibus Principum. rec. Ien. 1745.

3. Henr. Andr. Waltheri diss. de contractibus summorum Imperantium,
Giessae 1728.

§. 238.


Sponsio (publica) est pactum, quo quis nomine gentis genti alii aliquid
promittit, qui hoc iure munitus non est. Sponsio itaque respectu eius gentis, cuius
nomine i
nitur, vim pacti non habet, nisi ab ipsa ratihabeatur. Pacta princtpis, de
quibus
§. praec. diximus, merae sponsiones sunt.

1. Christ. Thomasii diss. de sponsione Romanorum Caudina. Lips. 1684.
et in Eiusd. diss. Lips. (1695, 4.) diss. 6. p. 428.

2. Eiusdem diss. de sponsione Romanorum Numantina, Lips. 1688. et in
diss. Lips. diss. 14. p. 976.

 
 
[428]
 

[221] §. 239.


Sanctum iure gentium vocatur id, cuius violatio publicae vel communi
gentium saluti adversatur maiori gradu. Cum igitur gentium maxime intersit,
ut pacta publica, quippe quae boni publici ergo percutiuntur, non violentur:
pacta publica sancta sunt, et hinc fides, §, 184, I, publica gentibus sancte habenda.

1. Gottl. Sam. Treuer de auctoritate et fide Gentium atque Rerumpublicarum
commentatio, Lips. 1747. 4.

2. Corn. van Bynkershoek de servando fide pactorum publicorum, et
an quae eorum tacitae exceptiones? in Eiusd. Quaest. lur. Publici part. II.
cap. 10. p. 251.

§. 240.


Cum gens sit corpus aeternum, §. 90; gens manet eadem persona moralis respectu
exterorum, licet mutetur rector civitatis, vel reipublicae forma, vel modus
exercendi
aut habendi imperium publicum cet. Quamobrem [222] iura et obligationes
gentis ex pacto publico ad
quisitae per se spectatae non exstinguuntur morte regis, aut
mutata reipublicae forma, vel mutato modo imperandi cet. Hanc ob rationem conventiones
publicae
ipsae vocantur aeternae (perpetuae, Grotio reales dictae), atque
ideo conventiones publicae naturaliter sunt aeternae: ita ut non solum gentem et
principem praesentem, sed simul quoque omnem gentis posteritatem omnesque
principis successores obligent, ideoque et in hos quoque ius ex pacto publico
quaesitum transeat.

Potest tamen conventio publica ex consensu gentium paciscentium expresso vel
tacilo esse temporaria, quo et referendum pactum publicum principis personale hoc
est, ex quo principi ius vel obligatio non transmissibilis adquiritur; quemadmodum
et conventio talis dissensu mutuo tolli, et hinc iura et obligationes mutuo
adquisitae extingui pro lubitu
possunt, §. 252, I.

[223] §. 241.


Quoniam foedus est pactum gentium, quo societatem ineunt, §. 142; foedera
continent praestationes
nontransitorias, §. 1, sive in perpetuum seu ad certum
dumtaxat tempus duraturas, unde foedera vel aeterna vel temporaria sunt.

 
 
[429]
 
§. 242.


Foedus Inaequale est foedus aeternum, quod cum imminutione summi
imperii aut libertatis naturalis alterutrius gentium foederatarum est coniunctum;
quod minus, aequale est. Etenim gentes foedus inaequale pangentes fiunt inaequales
dignitate
, unde etiam gens cuius imperium vel libertas vi foederis pacti
imminuitur, vocatur pars minus digna, altera ex adverso pars dignior. Gentes vero
aequali foedere iunctae manent aequales.

1. G. Adolph. Schuberthi diss. de foederibus inaequalibus, Lips. 1715.

[224] §. 243.


Pactis publicis et foederibus accedere in maius robur possunt iuramenta
et variae cautiones, §. 224, I; pactis gentium speciatim guarantia caveri solet.
Est vero inter gentes guarantia (Guaranda) conventio publica, qua gens genti
promittit auxilium bellicum in securitatem a laesione, forte ab alia gente metuenda;
ideoque auxilium contra eum, qui ipsi ius quoddam auferre conabitur.
Hinc etiam in securitatem promissionis publicae adimplendae guarantia sanciri,
tamquam conventio accessoria, potest. Pactum guarantia munitum, seu quod
servatum iri guarantia cautum est, vocatur pactum guarantciatum.

1. Fr. Lud. Waldner de Freudenstein diss. de firmamentis conventionum
publicarum
, Giess. 1753.

§. 244.


Guarantia igitur a fideiussione pro gente alia differt, quippe qua promittitur,

a se praesti[225]tum iri id, quod gens altera debet, nisi id ipsa praestiterit,

§. 228, I. Fideiussor itaque ad plus tenetur quam guarandus. Et cum nemo alteri

ius suum auferre possit; guarantia non intelligitur praestita nisi salvo iure tertii.

1. Ioh. Cho. Wilh. Steck diss. de guarantia paetorum religionis ergo

percussorum, Hal. 1756,

§. 245.


Obses est persona, quae traditur in securitatern debiti, scilicet pactum servatum
vel debitum praestitum iri. Itaque ut conventiones publicae adimpleantur,
etiam datis obsidibus caveri potest, §. 243. Nimirum qui obsidem accepit, ius
nanciscitur, eum retinendi, donec praestitum fuerit, quod debetur; ideoque etiam ius,
ipsum tamdiu custodiendi, quantum sufficit, ne aufugere possit.

1. Chi. Ferdin. Harprecht diss. de iure in Rempublicam obsides deserentem,
Tubing. 1749.

 
 
[430]
 

[226] Titulus III.
De

IURE LEGATIONUM.


Scriptores de iure legationum enumerantur a BARBETRACIO in praefatione
ad versionem Gallicam tr. ByNKERSHOEKII de foro legatorum
adiectam nov. edit. tr. WICQUEFORTII de l' Ambassadeur (Amsterd. 1746. 4.)
tom. II; et a MEISTERO in Bibl. Iur. Nat. part. II. p. 2 seqq.

§. 246.


Legatus (orator) est persona, a gente, cui paret, ad aliam gentem negotii
publici tractandi causa missa, §. 143. Legatus igitur est 1) mandatarius
gentis mittentis
, et consequenter intuitu negotii sibi demandati gentem suam qua
mandantem repraesentat, §. 221, I: qui status legati, quatenus nimirum gentem
mittentem repraesentat, vocatur eius character repraesentativus (repraesentaticius).
Legatus 2) est officialis gentis mittentis publicus, ideoque qua
legatus non suo, sed alieno nomine et dependenter a gente sua agit, §. 121.

[227] §. 247.


Legatus cum sit gentis mittentis mandatarius, §. praec.; quoad negotium
publicum sibi commissum iisdem iuribus fruitur, iisdemque obligationibus tenetur,
quibus muniretur et adstringeretur gens mittens, si ipsa negotium exsecutura
fuisset, tum respectu gentis, ad quam mittitur, tum etiam intuitu tertiae
gentis cuiuslibet, §. 222, I. Atque hoc sensu affirmari potest, characterem repraesentativum
legati per universum extendi terrarum orbem
.

1. Henr. Cocceii diss. de repraesentativa legatorum qualitate, Heidelb.
1680.

2. Ioh. Eberh. Roeslerii diss. de iuribus legatorum ex Iurisprudentia
Naturali
demonstratis, Tubing. 1713.

 
 
[431]
 
§. 248.


Quoniam a natura res est merae facultatis, et cuiuslibet arbitrio vi libertatis
naturalis relinquenda, utrum sui copiam aliis facere, petentem audire, cum
alio colloqui, deliberationes agere, negotia tractare, pacisci cet. velit, §. 80, I,
[228] nobis naturaliter ius non est vi exigendi, nec ideo ulli incumbit obligatio patiendi,
ut ipsi desideria nostra exponamus, vel ab eo aliquid petamus; nisi quatenus nobis
aliud remedium ad
ius nostrum tuendum non suppetit, cuiusmodi exemplum exstat,
§. 135, I et §, 289, I.

Quamobrem naturaliter etiam a voluntate gentis dependet, utrum velit vel nolit
legatum sibi missum admittere, hoc est ei facultatem concedere, exponendi
ipsi negotium sibi demandatum. Hinc si legatum recusat, genti mittenti iniuriam
non i
nfert, nec ipsi rationes reddere recusationis tenetur, §. 80, I.

§. 249.


Et cum gens territorii sui domina sit, §. 226; naturaliter etiam a voluntate
gentis dependet, utrum legatum
, sive ad se seu aliam gentem missum, a territorio
suo a
rcere, an ipsi aditum, commorationem et transitum concedere velit, §. 226.

Quamobrem obligatio gentis ad legatum alius gentis admittendum, ipsive transitum
et com[229]morattonem in territorio suo concedendum, naturaliter ex eius demum
consensu, ideoque ex pacto est repetenda. Unde simul patet, gentem legato alterius
gentis modum et condiciones praescribere posse, sub quibus ipsum admissionem
vel transitum ipsi concedere velit
, §. 226.

§. 250.


Litterae credentiales sunt, quas gens mittens dat legato ad eam,
ad quam mittitur, et in quibus eum legatum suum apud eandem gentem declarat.
Legatus litteris credentialibus instructus esse debet, quatenus genti aliter de
voluntate mittendis constare non
posset. Traditis et acceptis litteris credentialibus
gens
obligatur, legatum sibi missum agnoscere qua talem, hoc est qua mandatarium
et repraesentantem gentis mittentis, §, 246. Et cum acceptando hasce litteras
gens in admissionem legati sibi missi consentiat; acceptatis litteris credentialibus
legato competit ius in admissionem.

[230] §. 251.


Ius commeatus est ius secure hinc inde eundi, et litterae liberi
commeatus
sunt, quibus ius commeatus alicui conceditor. Quoniam gens

 
 
[432]
 
quaevis territorii sui est domina; legatus transire per territorium alterias gentis ibidemque
commorari sine concessione eiusdem nequit
, §. 249. Datis vero a gente et
acceptatis a legato vel gente mittente litteris liberi commeatus ad hoc ipsi i
us est
vi pacti.

1. Diss. mea de transitu et admissione legati ex pacto repetendis, Gottingae
1748.

§. 252.


Cum ius in finem simul contineat ius in media, modo per se non fuerint
illicita; legato, cui conceditur admissio negotiique publici tractatio, simul ius confertur
in
omnia, ad negotium publicum tractandum necessaria. Cui iure respondet gentis, ad
quam
legatus mittitur, obligatio, 1) ad non impediendum legatum in iis, sine quibus
negotium publicum tractare non potest, 2) ad non permittendum, ut in his ab alio
quodam in ter[231]ritorio suo impediatur, ideoque ad ipsum protegendum, §. 102.

§. 253.


Legato vi mandati ius competit, nomine iure gentis suae, ideoque, cum gens
sit libera, independenter ab alia gente peragendi negotium sibi demandatum. In quod
cum consentiat gens legatum admittens, §. 248.; consentire etiam intelligitur, ut legato
competat ius ab ipsa independens in
omnia, sine quibus hoc officio fungi nequit,
atque in omnes actus ad negotium publicum sive directe sive indirecte tantum spectantes.
Quamobrem legatus admissus, quoad negotium publicum sibi demandatum, et
quoad omnia, sine quibus hoc negotium gerere nequit, et quoad omnes actus huc spectantes,
imperio et iuri territoriali gentis, ad quam est missus, naturaliter subiectus
non est
.

Atque eatenus legatus admissus una cum comitatu, hoc est personis,
quarurn rninisterio utitur in obeunda legatione, curn suppellectile atque vasis seu
rebus suis, atque cum aedibus, [232]quas inhabitat; iure peregrini privati, et consequenter
iure subditi temporarii haberi nequit, §. 229; quin potius ipsi competit
quaedam immunitas seu exemptio a iure territoriali gentis, ad quam missus est,
quod ius vocari suevit Exterritorialitas, quanta nempe cum iure gentis
in sui conservationem et securitatem publicam, cui gens neutiquam renuntiat, consistere
potest
.

§. 254.


Pari ratione si gens legato transitum concedit; consentire simul intelligitur, ut
legatus
quoad ea, quae ad negotium publicum sibi demandatum spectant, cum
comitatu et vasis et hospitio sit immunis ab imperio et iure territoriali suo, ideoque
ut eatenus sit exterritorialis, §. 253.

 
 
[433]
 
§. 255.


Cum vero genti cuilibet integrum sit, condiciones praescribere legato, sub
quibus admissionem ipsi et transitum permittere velit, §. 249; [233] legatus condicionibus,
a
dmissioni vel litteris liberi commeatus adiectis, iisque, quae tamquam tacitae
subintelliguntur, adstringitur. Atque ita patet modus quo exterritorialitas legati
restringi imminuiq
ue potest.

§. 256.


Si legatus laeditur, gens mittens ipsa intelligitur laedi m persona legati, non
tantum qua subditi sui, §. 246, sed simul etiam qua mandatarii sui et officialis
publici, negotium maiestaticum nomine et iure gentis administrantis, §. 246, 120.
Unde liquet, legato competere inviolabilitatem eminentiori gradu et sanctitatem
(sanctimoniam), §. 239: quae sanctimonia ipsi speciatim solet tribui, quatenus
a iurisdictione alterius gentis est immunis, §. 253.

1. Ioh. Schleussingi diss. de legatorum inviolabilitate, Lips. 1690.
rec. Vitemb. 1743.

2. Observationes duae, quarum altera de inviolabilitate legatorum in genere,
altera de eodem iure in specie agit, in Observatt. Halens. tom. IX.
p. 272—355.

[234] 3. Ioh. Laur. Fleischeri diss. de iuribus et iudice competente
legatorum
, Hal. 1724.

§. 257.


Cum vero ad ignorata nemo teneatur; antequam innotescat genti, hanc personam,
quae in territorio suo degit, esse legatum, ipsum exterritorialem et sanctum
stricto sensu habere non obligatur, sed potius iure privati peregrini, consequenter
tamquam subditum temporarium spectare potest, §. 229.

§. 258.


Quoniam quidquid legatus qua mandatarius gentis mittentis agit, id ipsa
gens mittens agere intelligitur, §. 247: pactum legati, vi mandati sui cum gente
alia
percwssum, est conventio publica, §. 142; consequenter quidquid tali pacto le-
gatus nomine gentis suae promittit, ad illud praestandum gens mittens oblegatur, et
quidquid contra nomine gentis suae acceptat, id gens mittens adquirit, §. 222, I.


 
 
[434]
 

[235] IURIS GENTIUM UNIVERSALIS.
Sectio IV.


IUS BELLI GENTIUM.


§. 259.


Genti laesae in gentem laedentem competit ius violentiae, §. 259, I et 210.
Laeditur vero gens a gente non tantum, 1) si ius, quod immediate ad universam
gentem pertinet, ab altera gente universa violatur; sed etiam 2) si gens universa
singulo alterius gentis membro suum non tribuit, §. 215; immo etiam 3)
si singulus quidam e gente singulum alterius gentis civem laedit, quatenus genti
factum civis sui imputari potest velut approbando vel ratihabendo, §. 31, Pr.

§. 260.


Actus, quibus certae tantum personae, vel certa tantum bona gentis ab
altera gente, resarciendi damni causa, capiuntur vel detinentur, vocantur RE-
pressaliae.
Speciatim vero captura et detentio certarum personarum alterias
gentis eo fine a gente facta, ut ista de [236] iure violato huic satisfaciat, vo-
catur androlepsia (Viricapio). Genti laesae in laedentem competit ius repressaliarum
et androlepsiae, si medium lenius ad ius suum consequendum non sufficit,
§. 259, I.

1. Nic. Cho. Lynckeri diss. de iure repressaliarum Iurisque Gentium
et Civilis qua illud convenientia et disconvenientia, Ien. 1691. rec. Ien. 1747.

2. Lud. Mart. Kahlii commentatio de iustis repressaliarum limitibus
tum a gentibus tum a statibus S. I. R. observandis
, Gotting. 1746. 4.

§. 261.


Retorquedo ius, si, quo iure sibi viso quis erga me utitur, eodem et ego
erga illum utor, seu si, quam quis actionem erga me exercet tamquam iustam,
eandem et ego deinceps erga illum exerceo. Naturaliter cuique competit ius, re-
torquendi ius contra alterum, §. 72, I. Quamobrem non tantum, si quis officium
aliquod caritatis alteri denegat, huic ius est, idem isti alteri vicissim denegandi,
[237] qualis retorsio vocatur retorsio iuris iniqui (molesti); sed etiam si

 
 
[435]
 
quis officium aliquod necessitatis alteri denegat, huic ius est idem eidem vicissim
denegandi, quae retorsio appellari potest retorsio iuris iniusti,
iuris scilicet spurii, quod ius esse falso contenditur. Atque hoc ius retorquendi
ius iniustum referendum est ad iura laesi in laedentem
, quippe denegatio officii necessitatis
ad laesiones pertinet.

Quamobrem et genti competit ius retorsionis in gentem aliam, §. 210. Hinc
quod ius, seu molestum seu iniustum, gens quaedam statuit in cives alterius gentis;
eodem iure et haec gens uti in cives alterius gentis potest.
Speciatim vero ad iura
gentis laesae referendam etiam est ius retorquendi ius iniustum.

1. Car. Otton. Rechenbergii vindidae iurium reipublicae et fisci in doctrina
retorsonis, Lips. 1726. 4,

2. Ioh, Godofr. Baueri meditationes de vero fundamento, quo inter civitates
nititur retorsio iuris
, Lips. 1740. 4.

[238] §. 262.


Bellum, quod inter gentes geritur, vocatur Bellum publicum; quod inter
privatos proprio nomine, privatum; quod denique una ex parte est publicum
ex altera privatum, mixtum est. Genti laesae competit ius belli publici, quatenus
ius suum aliter consequi non potest.
§. 259, I.

Bellum publicum a repressaliis, retorsione iuris iniusti et similibus actibus violentis
et facti viis, gradu distat, ita scilicet uti a gradu minori gradus specie
maximus : quippe bellum non restringitur ad certos tantum violentiae actus, sed
involvit propositum, alteri omnem, quanta opus fuerit, vim inferendi.

1. Steph. Waga diss. de iis, quibus ius belligerandi competit, Vitemb. 1739.

§. 263.


Quoniam laesio est causa iustifica belli, tanquam medii ad ius suum tuendum
necessarii, sive laesio sit illata, sive actu inferatur, sive immineat; bellum

 
 
[436]
 
gentis contra gentem iustum est [239] intuitu finis, cuius finis est, indemnitos, de-
fensio vel securitas sua, §. 267, I.

1. Ioh. Petr. Ludewig diss. de iuris Gentium laesione, Halae 1741

§. 264.


Et cum laesio sit unica belli causa iustifica: iniustum est bellum, quod geritur
ex sola utilitate, et ex solis rationibus suasoriis, utpote quae ab utilitate desumuntur;
vel ad permovendam aliam gentem, ut nostram religionem amplectatur. Hinc etiarn
ob idololatriam, atheismum aliaque in Deum crimina genti inferre bellum, quod bellum
punitivum
vocant, nefas est.

1. Ernest. Cho. Arnoldi diss. de iure convenientiae quoad Ius Privatum
et
Publicum, Giess. 1742.

2. Ioh. Schmidt diss. de bello punitivo, Lips. 1714.

§. 265.


Quamobrem nec potentia crescens et praepotentia gentis per se sunt causae
belli iustificae: per accidens
tamen tales evadere possunt, si cum laesione imminente
fuerint comunctae:
[240] qualis potentia crescens et praepotentia vocari
solet tremenda. Atque hoc quidem ex factis est colligendum, si ex. gr. gens
gentem vicinam iniustis armis lacessit vel opprimit. Itaque adversus gentem,
c
uius potentia crescens vel praepotentia est tremenda, ad avertendam laesionem et se-
curitatem in futurum sibi asserendam arma capere licet, §. 263.

§. 266.


Aequilibrium inter gentes est ille plurium gentium status relativus,
quo praepotentiae unius vel quarundam potentiae coniunctae aliarum coniuncta
potentia est aequalis. Itaque aequilibrii inter gentes conservatio per se causa belli
iustifica non est; fieri tamen talis
potest, si gentis unius vel pluriwn coniuncta praepotentia
manifesto proposito contendat ad alias gentes subiugandas
, vel ad earum securitatem
iniustis armis turbandam, §. praec.
Atque eatenus ad aequilibrium inter
gentes tuendum licent, quae contra gentis praepotentiam tremendam licere
ostendimus, §. praec.

1. Ioh. Georg. Neureuteri diss. Iur. Natur. de iustis aequilibrii finibus,
Mogunt. 1746.

 
 
[437]
 
[241] §. 267.


Actus, quo gens genti expresse declarat, se ius suum adversus ipsam bello
persequi velle, est belli publici denuntiatio (belli indictio). Quoniam ad
belli publici iustitiam sufficit, quod gens sit laesa, et aliter quam bello ius suum
consequi non possit, §. 262: indictio belli, sive per legatum seu per praeconem
seu scripto facienda, necessaria non est, ita scilicet, ut bellum sine praevia
denuntiatione illatum ea propter simpliciter iniustum praedicari debeat.

1. Ioh.Ilac. Mulleri diss. de iure Feciali, Ien. 1693.

2. Ioh. Conr. Loehe diss. de indictione belli, Altorf. 1754.

§. 268.


In bello publico gens gentis est hostis: hinc omnes et singuli cives et subditi
utriusque partis belligerantis sunt
hostes erga se invicem et personae hostiles; res
vero omnes, quae ad gentes belligerantes earumque cives et subditos [242] singulos
pertinent, totumque earundem territorium sunt res hostiles.

Actus, quo summus imperans subditis suis vel etiam aliis gentibus expresse
declarat, se contra certam gentem bellum suscepisse, est belli publici publicatio.
Unde facile liquet, publicatione belli subditis facienda utique opus esse.
Quod pro datis quidem circumstantiis etiam de publicatione belli, aliis gentibus facienda,
valet.

§. 269.


Cum gens sit persona libera; genti in bello iusto ius competit in omnia media
coactiva, sine quibus ius suum consequit, nequit, §. 259, I hinc ius infinitum in gentem
lae
dentem, §. 261, I, et in dubio ipsius iudicio relinquendum, quid ad ius suum consequendum
necessarium esse
existimet, §. 262, I.

§. 270.


Quamobrem gens in bello iusto ius habet, tantam vim adhibendi, quanta sufficit
ad
su[243]perandam hostis iniusti resistentiam, ad eius vires immmuendas ad ipsum
permovendum, ut a resistentia d
esistat, et bellum finiat.

Porro, cum omne detrimentum, quod hosti iusto ex bello oritur, hosti iniusto
imputari possit tamquam damnum ab ipso datum, ad quod resarciendum
tenetur; consequenter hostis iniustus teneatur ad res bello iniusto ablatas restituendas,
aut in subsidium ad aestimationem praestandam, ad satisfaciendum de damno, si
quod dedit, irreparabili, et ad solvendas impensas ab altero in iustum bellum factas:
etiam illa vis gentis iuste belligerantis, quae ad hoc consequendum est necessaria,
iusta e
st.

 
 
[438]
 
Atque hoc ius perdurat, ideoque bellum continuare licet, donec iustus belligerator
ius suum fuerit consecutus, ideoque donec pars advers aequas pacis condiciones
offerat, aut obtatas acceptet, in subsidium vero, donec prorsus devictae
pactum pacis extorqueatur.

[244] §. 271.


Et cum ad hos fines obtinendos ius hostis iusti sit infinitum, §. 269; eatenus
omne medium nocendi iustum erit, sive manifestum sive occultum fuerit, §. 262, I,
quocumque tempore et quocumque loco inferatur, modo ius tertii non violetur. Et
hinc
iusti erunt omnes actus bellici, hoc est quomodocumque belli causa
suscepti, et omnes
operationes bellicae, tales actus bellici, quibus hosti
vel rebus eius vis actu infertur, vel vis inferenda aut arcenda propius prae
vel rebus eius vis actu infertur, vel vis inferenda aut arcenda propius prae
paratur
.

§. 272.


Itaque in hanc fnem genti iuste belligeranti ius competit, personas hostiles, ad
gentem nempe hostem iniustum pertinentes
, invadendi, capiendi, et resistentes
interficiendi.

Atque ideo ipsi etiam licet uti dolo (modo non in pactis adhibeatur, §. 179, I.),
quo simulatio, dissimulatio, falsiloquium, insidiae, cet. pertinent; porro
uti veneno,
strategematis, quae sunt actus bellici improvisi, [245] tam in dolo quam
in vi consistentes;
exploratoribus, qui clam commorantur apud hostem, ut
inquirant et nuntient, quod de statu et proposito hostis nosse interest hostis
alterius; et
percussoribus, qui mercede conducti ex insidiis hostem interficiunt.

1. Ioh. Georg. Schertzii diss. de dolo in hostem licito, Argent. 1703.

2. Chr. Car. Stempelii diss. de stratagematibus bello licitis, Vitemb. 1713.

3. Wilh. Hier. Bruckneri diss. de exploratoribus,Ien. 1700. rec. 1746.

§. 273.


Pariter eo fine et in res hostiles iusto belligeranti ius patet; ideoque ius,
tum
vi aperta, tum dolo atque strategemate adhibito, eas in potestatem suam redigendi.
Unde intelligitur quatenus licita sit occupatio bellica, i. e. actus,
quo hostis rem alterius hostis in potestatem suam redigit; rerum hostilium
ereptio, quae strictius earum [246] ablationem violentam denotat; et speciatim
direptio, rerum mobilium ex locis hostium, in quibus adservantur, ereptio,
atque fortaliciorum
expugnatio; immo etiam vastatio rerum hostilium, hoc est
actus, quo ipsae corrumpuntur vel destruuntur
.

Hinc tali belligeranti etiam ius est, territorium hostile in potestatem redigendi;
atque ab hostibus devictis operas aliasque praestationes quae, quatenus in dando
consistunt
, tributa militaria vocari solent, exigendi.

 
 
[439]
 
§. 274.


Et quia hostis iustus rerum hostilium in potestatem redactarum dorninium
adquirit, §.266, I; ge
nti cedit, quidquid iusto bello occupat, eripit, diripit, et omnis
praeda, quae consistit in rebus mobilibus hosti a militibus ablatis; unde et
depraedationis conceptus et iustitia patet.

Similiter et in devictos atque captos hostes ipsi potest acquiri imperium pactione
desuper sancita, cuistandum. Sola quippe victoria decidens [247] et captura hostis non
sufficit ad adquirendum in ipsum imperium, §. 72, immo nec sola captivitas liberat
ab hostilitate, §. 304, I.

§. 275.


Porro cum genti iusto belligeranti iura hostis iusti omnia competant, §. 259;
g
enti in bello iusto etiam ius est, belli auxilia, §. 274, I, et socios quaerendi, hinc
foedera betti pangendi, §. 142. Gens tertia, quae fert auxilium bellicum iusto belligeranti,
ipsa evadit hostis iustus: sin belligeranti iniusto, ipsa tamquam hostis iniustus
est spectanda, §. 274, I.

1. Henr. Coceii diss. de iure belli in amicos, Francof. ad Viadr. 1697.

§. 276.


Ceterum cuilibet genti vi libertatis naturalis permittendum, ut in bello aliarum
gentium neutras partes sequatur, ideoque cuilibet competit ius neutralitatis, §. 275, I.
Et cum talis gens sui sit domina territorii, in quod nemo sibi ius arrogare potest,
§. 226;
nulli genti quam[248]vis iuste belligeranti licet, in territorio pacato, hoc
est in territorio gentis mediae
hostem suum persequi, aut res eius capere.

1. Chri. Godofr. Franckensteinii diss. prior de his, qui neutras
in bello partes sequuntur, Lips. 1687.

§. 277.


Quatenus in hostem iniustum omnia media coactiva licita, §. 269; ius etiam
est genti iuste belligeranti, quae ex pacto, ante bellum inito, hosti debet, ipsi non prae-
s
tanti, et quae vitalis pacti praestitit, iterum eripiendi. Atque ita hostis iustus et
g
ens in bello iusto nattiraliter non tenetur pactis, cum hoste iniusto ante bellum ortiim initis.

 
 
[440]
 
Quodsi tamen consenserint gentes, ut etiam in casum belli pactum aliquod valere
debeat, valebit:
quippe tunc promittens renuntiavit in antecessum iuri suo, recedendi
a pacto, quod ipsi exorto bello contra hostem iniustum aliquando competere
posset; ideoque eidem stare obligabitur.

[249] §. 278.


Pacta bellica vocantur, quae inter belligerantes perdurante bello
sanciuntur: ita nimirum, ut per ea bellum non finiatur. Cum pacta sint servanda,
pacta etiam bellica sunt adimplenda. Et cum hostis, etiam iniustus, homo
esse non desinat, iuriumque humanorum, hinc et iuris promissa acceptandi, particeps
maneat; hostis vero, etiam iustus, quatenus quid hosti iniusto per pactum
promittit, iuri suo in hostem iniustum renuntiet, §. 277; porro pacta inter gentes
maiori gradu inviolabilia sint et sancte habenda, gentisque genti data fides non
fallenda, §. 239; immo si falleretur, pax ipsa, cuius tamen causa ius belli datur,
vehementer retardaretur, bellumque sine necessitate ideoque sine iure protraheretur:
quidquid hosti, etiam iniusto, ab hoste, etiam iusto, pacto ceteroquin valido
promittitur: id ipsi est praestandum. Atque haec obligatio corroboratur ex ea obligatione,
qua singulis universi tenentur, ad bellum, tot calamitatibus funestum,
quantocius finiendum, [250] pacemque almam quovis modo accelerandam, §.91.

1. Ioh. Ioach. Rangonis diss. de fide bel/ica, Lugd. Batav. 1694, auctior
rec. Rostoch. 1698. 8. et Helmst. 1746. 4.

2. Iac. Aug. Franckensteinii oratio de dolo in bellis illicito, Lips.
1721. 4.

§. 279.


Indutiae sunt pactum bellicum, quo suspenduntur utrimque ad certum
tempus omnes actus bellici. Quoniam intentio belligerantium in hac pactione
est, ut intra tempus conventum pars utraque ab omni vi sese abstineat, elapso
autem hoc tempore hostilitatibus denuo utrimque locus sit: consequitur, ut in-
dutiae per tempus conventum et personis et rebus utriusque partis securitatem praestent,
atque indutiis sancitis omnis vis bellica ad tempus cesset, unde indutiae appellantur
pactum bellicum universale. Nihilominus tamen per [251] indutias bellum non finitur,
etiamsi in longius tempus fuerint contractae.

1. Conr. Sam. Schurzfleischii diss. de induciis, Lips. 1668.

2. Ioh. Strauchii diss. quinque de induciis bellicis, cum aliis eius
diss. Brunswig. 1662. 4. et seorsim Wittemb. 1668. 4.

§. 280.


Reliqua pacta bellica sunt particularia, quibus vis bellica quoad certas res,
loca, personas, negotia aut prorsus tollitur aut ad tempus suspenditur. Pertinent
huc pacta bellica, quibus liber commeatus, §. 251, conceditur, vel salva-guardia,
hoc est immunitas certarum personarum vel rerum a vi bellica; porro armistitium,

 
 
[441]
 
pactum, quo suspenduntur utrimque actus bellici ad certum negotium
transitorium exsequendum, quod breviori tempore peragi potest; pactum deditionis,
quo convenitur, ut certus locus hosti tradatur, vel ut certae personae
se hosti tradant; pactum de redimendis aut permutandis utrim[252]que cap-
tivis, cuius species est pactum de lytro, quo convenitur de pretio, pro reddendis
captivis solvendo. Quibus pactis omnibus eorumque condicionibus flandum.

§. 281.


Bello publico finem imponit pactio pacis, §. 304, I: quae pertinet ad pacta
subiectionis, si gens devicta vi illius imperio victricis sese submittit, §. 98; sin
minus, est conventio gentis cum gente, consequentur conventio publica, §. 142,
quo et referendum est foedus inaequale, pacto pacis stabilitum, §. 242.

Pactio pacis, quatenus nempe eius validitati nihil obstat, §. 168, I, utrimque
sancte servanda
, §. 239, tamquam conventio aetema, §. 240; et cum pax rumpi
dicatur, si pacis pactio non servetur, pax non rumpenda.

1. Andr. Eliae Rossmanni progr. de exceptionibus Iuris Gentium in
negotio
pacis, Halae 1738. 4.

[253] §. 282.


Quoniam belligerantes pace facta litem, quae causam belli dedit, mutuo
consensu terminant; aut certe iuri, ius suum controversum vi armorum in futurum
persequendi, renuntiant; quippe alias non pax, sed indutiae essent pactae,
§. 279; pace facta, propter eandem causam atque litem, ob quam bellum hactenus
gestum fuit, denu
o bellum suscipere nefas est.

§. 283.


Ceterum lites gentium pleraque ius vel quodammodo saltem dubium, etiam
probatione utrimque instituta, complectuntur: atque eatenus vi libertatis naturalis
utrique litigantium tum a parte adversa tum a reliquis etiam gentibus permitiendum,
ut suo stet iudici
o, §. 297, I; tertiae certe genti nullum ius est, pro suo arbitrio deci-
dendi aliarum gentium controversias, §. 297, I.

[254] §. 284.


Atque ideo lites gentium pleraeque non nisi mutuo litigantium consensu terminari
possunt: qualis deprehenditur in amicabili compositione, §. 298, I, trans-
actione, §. 298, I, laudo, §. 299, I, sorte, 300, I; eumque in finem legati mitti,
congressus et tractatus institui, mediatores etiam et arbitratores adhiberi possunt,
§. 301, I.

§. 285.


Quodsi in causa dubia gens altera offert placidum terminandae litis modum aequis
condicionibus, altera vero consentire in oblata recusat; offerenti ius belli competit in
partem adversam, ut ipsi in causa dubia vel saltem pro parte et aliquo modo satis
-
faciat, ideoque ius, partem adversam ad transactionem vi et bello compellendi, §. 302, I.

 
 
[442]
 
Quoniam itaque pleraeque gentium lites, et hinc bella publica ex causa
dubia exoriuntur, §. 283; praetereaque si inter gentes, iudicem [255] communem
non agnoscentes, secundum leges Iuris Naturalis praecise determinandum esset,
a cuius parte stet veritas in lite, et quantum ipsi tum ob ius suum in litem deductum,
tum ob bellum inde enatum debeatur, negotium exitum non haberet:
aliud experientia teste finiendae litis inter gentes belligerantes non reperitur medium,
nisi ut, in dubio relicta, tum causarum beili tum factorum in bello utrimque perpetratorum,
iustitia seu iniustitia
, solo consensu mutuo rem conficiant. Quamobrem omnis
pacis pactio, qua conventio publica, naturaliter per modum transactionis conclusa
intelligitur
, §. 298, I et §. 285.

§. 287.


Amnestia est iniuriarum utrimque factarum et acceptarum in sempiternum
sancita oblivio. Cum gentes belligerantes facta pace ob eam causam,
propter quam bellum gestum, bellum denuo suscipere nequeant, §. 282, immo
transigant de iniuriis, utrimque hactenus factis vel [256] acceptis, §. 286: liquet,
pactioni pacis naturaliter inesse amnestiam quoad actus externos.

1. Henr. Coceii diss. de iure postliminii m pace et amnestia, Heidelb.
1691, rec. Francof. ad Viadr. 1712.

2. Wolfg. Ehrenr. a Klüx diss. de amnestia, Lips. 1736.

§. 288.


Si pace facta res quaedam alteri danda vel reddencla: cum ex pacto statim
incipiat ius acceptantis, §. 193, I; res tradenda, qualis est tempore pacti sanciti,
ideoque non licet eam deteriorare vel corrumpere, antequam tradatur. Ergo eiusmodi
res etiam tradenda cum omnibus iuribus ei cohaerentibus, et cum omnibus fructibus
aliisque accessoriis a die pacti perfecti
.