IUS PUBLICUM UNIVERSALE. Cum homo naturali primarioque impulsu feratur in sui perfectionem, §. 5 et §. 73, Pr; omnium hominum scopus seu finis primarius atque supremus est felicitas; speciatimque, sicubi nempe a beatitudine atque a vita post mortem cogitanda discesseris, felicitas externa (prosperitas), §. 24, Pr. Hinc quaerunt media felicitatis externae; hinc bona externa, quibus nempe ad felicitatem externam fruuntur, conservare, aliisque continuo bonis augere satagunt. Horum bonorum dum conservationi student, securitatem quaerunt, §. 134, Pr.; dum incrementa persequuntur, ad abundantiam bonorum externorum, hoc est ad SUFFICIENTIAM VITAE, quantum fieri potest, adspirant. [66] Studium felicitatis externae homines singulos per fines subordinatos, tamquam per media, in societates primum simplices, mox in familias, deinde [364] in varias iterum societates maiores coegit. Cum vero has coniunctiones ad scopum obtinendum sentirent longe insufficientes; tandem unitis viribus directo contendere ad felicitatem externam coeperunt, atque in eas societates, quae civitatum nomine insigniuntur, coaluerunt. Quae quidem societas, cum inter eeteras societates maiores, ad bonum quoddam externum obtinendum comparatas, ipsa experientia reperiatur specie perfectior; hoc etiam loco tamquam talis est consideranda. Est vero CIVITAS (respublica late d.) plurium familiarum ad persequendam felicitatem externam societas inaequalis. Socii civitatis dicuntur CIVES, suntque vel imperans civilis vel subditi civiles. Exteri. seu qui membra nostrae civitatis non sunt, PEREGRINI vocan[67]tur. Populus in disciplinis, quae de civitate agunt, mox civium mox subditorum civilium eiusdem civitatis complexionem denotat, sumitur et generalius pro multitudine familiarum, quae corpus aeternum constituunt. Scientia legum naturalium posita civitate observandarum ius civitatis UNIVERSALE vocatur: quod igitur nihil aliud est quam Ius Naturale ad civitatem applicatum, atque in deducendis iuribus ac obligationibus naturalibus, quae hominibus in statu civili, ideoque civibus et civitatibus competunt, occupatur. Ius Civitatis tamquam Ius Sociale in Intrinsecum et Extrinsecum dispescitur, §. 5. Ius Civitatis Intrinsecum docet iura atque obligationes civium erga se invicem: hinc tradit iura atque obligationes, vel imperantis civilis et subditorum civilium mutuas, vel subditomm civilium erga se invicem; prior species luris Civitatis Intrinseci dicitur ius (civitatis) publicum, posterior ius (civitatis) privatum. [68] Ius Civitatis Extrinsecum docet iura atque obligationes civium ac civitatis erga exteros. Exteri sunt personae vel singulares vel morales atque integrae societates seu minores seu maiores. Eminent prae ceteris societates maiores aeternae atque liberae, quae gentes appellantur, §. 97, Pr. Inde enascitur species determinata luris Civitatis Extrinseci. quae vocatur ius gentium, traditque iura ac obligationes gentium erga se invicem. luris Civitatis Universalis Intrinseci pars praecipua est Ius publicum Universale, Extrinseci Ius Gentium Universale. [365] Ex illis scriptoribus, qui integrum Ius Civitatis Universale, Ius nempe Publicum Universale una cum lure Gentium Universali singularibus commentariis exposuerunt, notatu praeprimis digni sunt; Huberus 1), Wolfius 2), Burlamaquius 3), Rutherfothius 4) et Vattelius 5). [69] 1) Ulrici Huberi de iure Civitatis libri III. edit. 4ta cum notis Christ. Thomasii, Francof. et Lips. 1708. 4; it. cum commentariis Nicol. Christoph. L. B. de Lyncker, suppletis cura lo. Christiani Fischeri, Francof. et Lips. 1752. 4. Eiusdem institutiones Reipublicae in operibus Huberi minoribus (ab Abrah. Wieling Traiecti ad Rhen. 1746. II tomis 4. editis notisque illustratis) tom. I. p. 1. 2) Wolfii Ius Publicum et Gentium Universale, vid. supra part. I. p. 48. 3) Principes du Droit Politique (par Burlamaqui), ib. pag. 49. 4) Rutherforth’s Institutes of Natural Law. London Vol. I 1754, Vol. II 1756. 8. 5) Le Droit des Gens p. Mr. deVattel, Leide 1758. II tomes 4. Extat enim peculiaris bibliotheca luris Civitatis 1): usum vero huius studii in lure Publico Germanico eximium eleganter ostendit stegerus 2). [70] 1. (Anonymi) bibliotheca luris Imperantium quadripartita, seu commentatio de scriptoribus lurium, quibus summi Imperantes utuntur, Naturae et Gentium, Publici Universalis et Principum Privati, Noribergae 1727. 4. 2. Adriani Stegeri diss. de lure Naturae luris publici Imperii R. Germanici principio, Lips. 1747. Ius publicum universale docet iura atque obligationes naturales imperantis civilis et subditorum civilium mutuas; eas itaque potissimum, quae ipsis qua talibus competunt, iura et obligationes civiles. Hinc est Ius Naturae applicatum ad imperantem et subditos civiles in relatione erga se invicem; tradit leges a subditis civilibus et imperante civili invicem naturaliter observandas; ideoque nexum iuridicum inter eosdem intercedentem explicat, §. 6; docetque officia civilia imperantis et subditorum mutua. Auctores, qui Ius publicum Universale scriptis peculiaribus pertractaverunt, potissimum sunt: Sidneius 1) et Lockius 2), Angli, Boehmérus 3), Fritschius 4) Wol[72]fiusque 5), Germani, Iohanson 6) Pseudonymus Suecus. 1) Discours sur le Gouvernement par Algernon Sidney, publiez sur 1'original manuscript de 1'Auteur et traduits de 1'Anglois par A. Samson. [366] à La Haye 1702. III tomes 12; et nouvelle edition (Paris) 1756. IV tomes 12. Anglico sermone prodiit Londini anno demum 1704. fol. 2) Two treatises of Government, in the former the false principles of Robert Filmer and his followers are detected and owerthrown: the latter is an Essay concerning the true Original, Extent and End of Civil Gouvernement (by John Locke), London 1690. 8, cuius edit. quinta auctior Lond. 1728. prodiit. Huius opusculi Gallice versi aliquot extant editiones, praestantior autem reliquis est, quae sequitur: Du Gouvernement Civil par Mr. Locke, trad. de l'Anglois, cinquieme edition exactement revue et corrigée sur la cinq. edition de Londres et augmentee de quelques notes par L. C. R. D. M.A. D. P. Amsterd. 1755. 12. [73] 3) Iusti Henningii Oehmerii introductio in Ius Publicum Universale, Hal. 1709. 8, ed. 2da ernendatior ibid. 1726. 8. 4) Godofr. Ernesti Fritschii Ius publicum Universale, lenae 1734. 8. 5) Christiani L. B. de Wolf de Imperio Publico seu lure Civitatis, in qua omne Ius Publicum Universale demonstratur, et verioris Politfcae inconcussa fundamenta ponuntur, tamquam luris Naturalis pars VIII et ultima, Halae 1748. 4. 6) Die burgerliche Regierung nach ihrem Ursprunge und Wesen betrachtet von loh. Martin Iohanson (verus Auctor fertur loh. Montin), aus dem Schwedischen, Stockholm (Leipzig) 1750. 8. Quoniam itaque civitas in plurium familiarum ad consequendam felicitatem externam societate inaequali consistit; ad civitatem requiruntur 1) plures familiae: non exclusis aliis personis singularibus, extra familiam degentibus, ne [74] que exclusis aliis personis moralibus seu integris societatibus, qua reipublicae membris. 2) Requiritur felicitas externa, tamquam finis communis et bonum omnibus reipublicae membris commune. Felicitas externa, qua universis civibus communis, vocatur felicitas publica; inde etiam progressus ad eam obtinendam haud impeditus appellatur salus, §. 3, publica, et bonura, quod ad omnes cives spectat, bonum publicum. Si qua societas maior ad rapinas et latrocinia agenda coalescit; ea civitatis nomine adeo est indigna, ut ne quidem societas legitima sit, §. 9. [367] 3) Requiritur imperium, tamquam medium determinatum, quo finis civitatis persequendus est, hinc imperium civile (potestas civilis, imperium publicum) dictum. Atque ita differt civitas a societatibus maioribus aequalibus, ad securitatem vel felicitatem externam persequendam constitutis. Ceterum civitas vi originis est libera, §. 16, eademque perfectior est, si familiae non suae tantum, sed posteritatis simul suae felicitati consulentes, constituant civitatem ex intentione sua perduraturam, quod ipsarum posteri superfuerint. Atque ita civitas oritur, quae est societas aeterna (corpus immortale), hoc est in qua alii socii aliis successive succedunt, §. 97, Pr. Hinc civitas hoc loco spectatur ut libera, §. 11, et ut corpus aeternum, §. 85; immo etiam ut societas, certarn orbis terrarum regionem constanter inhabitans, seu quae sedem stabilem habet, qualem nempe habere perfectiores civitates omnes reperimus. Civitas naturaliter constituitur pacto, quod vocatur pactum unionis civilis. Ex hoc pacto singuli obligantur universis ad bonum publicum promovendum, et universi singulis ad prospiciendum securitati et sufficientiae vitae [76] ipsorum. Hinc a neutra parte faciendum, quod saluti publicae adversatur. Quatenus in civitate nihil tale faciendum, hinc bonum privatum postponendum publico; salus publica suprema civitatis lex dicitur, §. 7. Quoniam vario modo et diversis mediis finem civitatis persequi datur; si constituitur civitas, modus, quo salus publica promoveri, seu media specialia, quibus ad finem civitatis contendi debet, determinanda sunt: quod naturaliter communi civium consensu, hinc iterum pacto perficitur. Atque ex hoc pacto specialiori, quo ordinatur respublica, civitas quaelibet formam suam speciftcam nanciscitur, quam ex pacto generaliori unionis civilis nondum habet. Cum civitas vi originis spectanda ut libera: universi pro arbitrio de forma reipublicae suae [77] convenire possunt. Hinc ipsis ius est, constituendi, quaecumque eo fine necessario esse arbitrantur; ideoque determinandi pro lubitu, [368] quae constanter eodem modo fieri debent, hoc est leges ferendi, decernendique etiam, quid in casu quolibet emergente faciendum. Quoniam autem pacto unionis civilis simul imperium constituitur, §. 86; singuli se subiciunt universis, ita ut, quidquid universis visum fuerit salutis publicae causa determinare, singulos tamquam subditos obligare debeat, qui igitur universis oboedire tenentur. Quamobrem imperium civile naturaliter ex pacto repetendum, vique originis penes populum est, tamquam ius proprium. Cum civitas vi originis sit libera; exercitium imperii populi in singulos naturaliter est independens ab imperio alterius hominis cuiuslibet, §. 84, 85, I. Imperium societatis maioris, [78] quatenus eius exercitium a nullius hominis imperio dependet, imperium summum (summa potestas), et hinc imperans, cui id competit, summus appellatur. Quamobrem imperium civile vi originis, et hinc imperium, quale populo originarie competit, est summum. Vi ergo summitatis (suprematus) imperii nullus actus, ad imperii exercitium spectans, ullius hominis iuri subest, nec ab ullo homine irritus fieri potest. Imperium civile qua summum, seu qua independens ab alius imperio, vocari etiam maiestas solet. 1. lani de Witt diss. Quinam vere habeant maiestatem in societate civili? Lugd. Batav. 1741. [369] Si civitas ordinanda: universi inter se conveniant necesse est, utrum imperium civile sibi retinere, an in aliquam personam transferre, et quomodo transferre; utrum in personam unam vel plures coniunctim; totum imperium vel divisum; certa lege aut sine ulla lege; tam[79]quam transmissibile in certos alios aut tamquam personalissimum; num saltem quoad exercitium, an quoad ipsam substantiam deferre malint. Regit civitatem, qui exercet imperium publicum in civitate; ipsum exercitium est regimen, et is, cui a populo datum regimen, rector civitatis est. Si regimen rectoris civitatis dependet a populo (a populi imperio), non rector civitatis, sed populus est imperans civilis; sin minus, non populus, sed rector civitatis est imperans civilis. Atque ita is, in quem a populo translatum imperium, ut id exerceat, est 1) imperans civilis: quippe vi translationis impermm ipsi competit independenter a populo, ideoque proprio iure et suo nomine, 2) idemque summus respectu et exterorum, vi originis, §. 95, et ipsius populi quem regit, ideoque in ipso maiestas residet, §. 95. Sume imperantem civitatis, qua personam a populo distinctam. Cum imperium civile naturaliter pacto adquiratur, §. 76, I; imperans civilis imperium et maiestatem habet ex pacto cum populo; qui in ipsum transfert imperium, atque ideo se ipsi subicit. Unde talis conventio per exc. vocatur pactum subiectionis [370] (civilis). Quamobrem 1) imperans civilis maiestatem habet a populo, non vero immediate a Deo, 2) ius imperantis metiendum ex pacto tum unionis, tum subiectionis civilis, et fine civitatis, §. 35, hinc ex voluntate, quae populo fuit, cum imperium transferret, 3) ut valida sit ipsius potestas, pactum subiectionis validum requiritur. Qui sine iure sibi arrogat imperium, est usurpator imperii: ideoque qui e pacto subiectionis vel nullo vel vitioso sibi arrogat imperium publicum, non est legitimus imperans, sed imperii civilis usurpator. Potest tameu vitium, quod ab initio inest usurpationi, consensu populi subsequente expresso vel tacito sanari. [81] 1. De controversia, an maiestas sit immediate a Deo? inter Masium et Thomasium acerrime agitata conf. Hectoris Godofredi Masii interesse Principum circa religionem Evangelicam, Hafn. 1687. Christiani Thomasii Monathliche Gespraeche, Decembr. 1687. Masii comm. de origine imperii divina et immediata, Hafn. 1688. 4. Thomasii gemischte philosophische und iuristische Haendel, II Theile, 3tes Hauptst. 2. Historiam litis Augustini Leyseri de eadem thesi cum Theologis et Philosophis Vitembergensibus videsis apud Leyserum praef. ad comment. de assentationibus lureconsultorum, Helmst. 1726. 4. it. ex edit. Henr. Gottl. Francke, ibid. 1741. 4. et specim. 568. ad Digesta. [371] Quoniam imperium civile consistit in iure determinandi, quaecumque ad salutem publicam sunt necessaria; pro horum differentia varia complectitur iura, indeque imperium publicum et maiestas ut totum ex pluribus partibus com[82]positum spectari potest, atque ideo quodlibet ius particulare maiestatis, immo imperii publici cuiusque, vocatur ius maiestaticum. lura maiestatica a quibusdam partes potentiales imperii civilis appellantur. Imperium civile, nulla sui parte (potentiali) diminutum, est plenum; minus plenum contra, si aliqua sui parte diminutum. Imperium civile, quale originarie populo competit, vi libertatis naturalis est plenum; translatum a populo plenum vel minus plenum competere potest ei personae, in quam translatum: quippe ius imperantis eiusmodi civilis e pacto subiectionis metiendum, §. 98. Imperium civile, cuius exercitio peculiares obligationes adhaerent, seu cuius exercitium certis legibus est adstrictum, limitatum (restrictum) dicitur; absolutum (illimitatum) vero, quod limitatum non est. Imperium civile, quale populo vi originis et liber[83]tatis naturalis competit, est absolutum; translatum vero absolutum vel limitatum evadere potest, §. 98. Quodsi itaque a populo transfertur imperium simpliciter; ei, in quem transfertur, ideoque naturaliter omni imperanti civili competit imperium publicum summum, plenum atque illimitatum. De cetero imperium civile minus plenum esse potest absolutum, et vice versa plenum esse potest limitatum, immo pro aliqua parte limitatum, pro reliqua absolutum. Pone imperantem, in quem imperium publicum simpliciter translatum, sive ille sit persona singularis sive moralis. In pacto subiectionis, quo perficitur translatio, populus, hinc singuli et universi cives sese subicientes, promittunt [372] imperanti oboedientiam in eum finem, ut curam salutis publicae agat, §. 86; ideoque imperans civilis acceptando imperium sese obligat ad curandam salutem publicam mediante regimine, atque ob hanc, quam contrahit, obli[84]gationem, populus in ipsum transfert imperium, sibique oboedientiam erga ipsum imponit. Quare ex obligatione imperantis civilis ad curandam salutem publicam derivatur ipsius ius imperandi) populique sui ad oboedientiam obligatio. Imperans itaque civilis obligatur ad curam felicitatis publicae mediante imperii sui exercitio, quae cura vocatur administratio reipublicae. Hinc tenetur salutis publicae remedia adhibere, removere impedimenta, bona externa iuraque singulorum et universorum tum conservare tum augere, adeoque etiam singulos et omnes protegere, hoc est a violentia aliorum securos praestare; quantum fieri potest. Felicitra publica intrinsece, id est respectu civium erga se invicem considerata, intrinseca appellatur; extrinseca autem, quatenus respectu [373] exterorum consideratur. Eodemque significatu et publica salus, se[85]curitas, prosperitas, regimen, administratio reipublicae in intrinsecam et extrinsecam dispescitur. Ad securitatem pertinet tranquillitas, status a metu violentiae vacuus. Publica tranquillitas in singulorum universorumque civium tranquillitate consistit: intrinseca, qua civis a concivi; extrinseca, qua singulus quisque civis et totum corpus civitatis ab exteris violentiam non metuit. Et intrinsecae et extrinsecae felicitatis publicae cura imperanti civili incumbit. §. 103. Ex hac imperantis civilis obligatione effluit ius subditorum civilium, ut salutem publicam actu curet, non negligat, multo minus evertat; ut non ad alium [374] finem, publico bono contrarium, regimine abutatur, si ex. gr. utilitati, potentiae, gloriae propriae unice sit intentus; utque auxilium subditis non deneget, quo laesis damnum reparetur, adflictis succurratur, periclitantibus securitas praestetur, calamitates propulsentur, necessaria et commoda vitae procu[86]rentur; ut ne denique subditos, gravamina exponentes, protectionem implorantes, aditu prohibeat. Quoniam vero in imperantem civilem translatum imperium publicum summum, §. 97; imperanti civili ius competit, pro arbitrio suo administrandi rempublicam. Hinc si simpliciter imperium ipsi delatum, §. 100; ius habet constituendi omnia, quae ad bonum publicum consequendum ipsi facere videntur, ideoque ius in omnia, sine quibus salus publica obtineri non potest, immo obtineri non posse arbitratur. Negotia civilia, quae saluti publicae propius inserviunt, dicuntur publica: quae itaque extrinsecam vel intrinsecam salutem concernunt, §. 102, unde illa vocantur extranea, haec domestica. iura vero maiestatica, si ad regimen extrinsecum pertinent, transeuntia (aequiparantiae) nominantur; ad intrinsecum; immanentia (permanentia, disquiparentiae). Quare impe[87]ranti civili naturaliter ius competit, pro arbitrio determinandi omnia negotia publica domestica et extranea, quae et a quo et quomodo expedienda; et competunt iura maiestatica quaelibet seu transeuntia seu immanentia, §. 100. Huic iuri imperantis civilis respondet in subditis obligatio ad obsequium, §. 32, civile, hoc est ad oboedientiam in iis, quae imperans ad salutem publicam ipsis praescribit. Tenentur hinc subditi submittere voluntatem et vires suas in iis, quae ad bonum publicum promovendum determinat, ideoque omittere, quae eo fine prohibet, committere, quae praecipit; quantum possunt. [375] Imperium civile extenditur, quousque patet felicitas publica, et patet imperantis ad eam curandam obligatio. Quamobrem quatenus id exigit salus publica, ius ipsi competit 1) immediate in omnes actiones singulorum et omnium subditorum, hinc et societatum civilium, quorum [88] membra sunt subditi civiles; 2) mediate vero in omne, quod est suum subditorum, atque ideo in omnia iura ipsorum seu connata seu adquisita, tam in personas quam in res, speciatim etiam in prolem subditorum civilium, §. 90, quod tamen per se non est imperium civile, §. 75, sed illud demum fit pacto prolis expresso vel tacito; consequenter et 3) in eam regionem, quam populus inhabitat, et in qua originarie imperium habet, h. e. in territorium civitatis. Unde concipitur ius territoriale imperantis civilis, vi originis summum et maiestaticum, §. 100. Ex hac imperii civilis extensione, subiectionis civilis extensio simul determinatur. Quatenus igitur subditi imperio civili subsunt; eatenus libertate naturali destituuntur, §. 33. Ex adverso imperium civile intra fines salutis publicae restringendum est. Imperare ergo imperans publicus, quae ad eam promovendam haudquaquam conducunt, vel genera[89]tim imperium hominis respuunt, §. 39, nequit; multo magis, quae in manifestum reipublicae detrimentum tendunt, imperare prohibetur. Ergo dantur actiones subditorum civilium, quae imperio civili non subsunt, actiones civiliter indifferentes (civiliter adiaphora), §. 49. I, respectu quarum subditis civilibus superstat naturalis libertas. Residuum libertatis naturalis, quod subditis civilibus qua talibus competit, vocatur libertas [376] civilis. Ergo 1) subiectione civili imminuitur quidem libertas naturalis, non vero omnis tollitur, §. 38, 2) subiectio civilis maximoere distat a servitute, imerium civile ab imerio despotico, §. 37, et a potestate dominica, §. 70. 1. Christ. Erdmanni Pfaffreuteri diss. prima: limitum, quibus subditorum erga irnperantes terminatur fides, inquisitio generalis, Lips. 1705. Eiusdem diss. altera: inquisitio specialis, Lips. 1706. 2. Cato's Lettres, or essays on Liberty Civil and religious and other important subjects, [90] quinta edit. London 1748. IV Vol. 12. Harum epistolarum, primum singulatim 1720—1723. editarum, auctores sunt T. Gordon et Trenchard. Germanice versae sub tit. Cato oder Briefe von der Freyheit und dem Gluck eines Volks unter einer guten Regierung, Goettingen 1756. IV Baende 8. 3. Dan. Maichel. diss. de civitatum saluberrimo instituto deque sumrni imperii limitibus, Tubing. 1745. 4. Religious and Political Liberty: an oration by Francis, London 1754. 4. Ceterum si dubium est, an, quod ab imperante civitatis determinatum, saluti publicae conveniat vel minus conveniat? praesumtio est pro imperante civili; non tantum, quoniam is, qui omnia ad salutem publicam dirigit, melius reliquis ci tantum, quoniam is, qui omnia ad salutem publicam dirigit, melius reliquis ci [377] vibus, quae ad eam rem conducant, perspicere praesumendus est; sed etiam quia imperanti ius competit, pro arbitrio, prouti nimirum sibi usum fuerit, determinandi, [91] quae ad salutem publicam promovendam faciunt, §. 104, atque ideo eius arbitrio et iudicio stare, §. 80, I, hinc in dubio oboedire tenentur subditi. Unde etiam, si probatione opus; non imperanti iuris sui, sed subditis contrarii probatio incumbit. Pacta, quibus civitas eiusque forma specifica constituitur, dicuntur Pacta fundamentalia (civitatis); et, cum pactum det legem inter paciscentes, §. 182. not. L, etiam socios, §. 10, fundamentaliumque pactorum vis obligandi fit perdurans; appellantur quoque leges (civitatis) Fundamentales, §. 25. Nulla itaque datur civitas ordinata sine legibus fundamentalibus, §. 29; iisque accensenda sunt pactum unionis generale, §. 91, et specialiora, quibus determinatur tum persona, in qua constanter residere debet maiestas; tum modus seu exercendi seu adquirendi imperium civile; quibusque determinatur, quod imperanti [92] publico imperium plenum vel minus plenum, restrictum vel illimitatum competere debeat, pactum item subiectionis, §. 98. Quoniam igitur leges fundamentales vi pacti universos erga se invicem, §. 94, populumque et imperantem civilem mutuo obligant; leges fundamentales immo omnes, quae vi pacti inter imperantem publicum et populum valent, sine consensu communi eorum, α quibus conditae sunt, hinc ab una parte altera invita, tolli vel immutari nequeunt, §. 182, I. 252, I. Cum ex determinato modo, quo civitatis finis persequendus, proficiscatur civitatis cuiuslibet forma specifica, §. 92: ex diversa determinatione personae, cui constanter competere debet imperium publicum, formae civitatum existunt diversae. Si populus retinet imperium publicum, oritur democratia (respublica democratica, respublica popularis, status popularis); si illud transfert in unum hominem seu personam singu[93]larem, monarchia (civitas monarchica, principatus); si in plures simul, aristocratia (respublica aristocratica). Aristocratia [378] et Democratia communi nomine respublicae stricte (conf. §. 86.) vocantur, sumpto vocabulo pro civitate, cuius imperium personae morali inhaeret. Atque ita differunt civitates spectatae quoad speciale subiectum maiestatis seu specialem personam, in qua residet imperium publicum, vi originis, §. 97. 98. Quoniam vero in Rebuspublicis stricte dictis imperium civile potissimum civibus patribus familias tamquam capitibus familiarum, §. 82, competere reperimus, pluribus vel paucioribus: ad Democratiam referuntur Respublicae, quarum imperium residet in parte civium patrum familias maiori (respectu scilicet reliquorum civium patrum familias tamquam parte minori). Atque ita civitas, cuius maiestas vi legis fundamentalis residet in uno seu persona singulari, est Monarchia; si in paucioribus patribus familias, Aristocratia; si in omnibus civibus vel saltem plurimis patribus familias, Democratia. [94] Is, penes quem est imperium Monarchiae, est monarcha (princeps). Plures illi, quibus iunctim competit imperium Aristocratiae, dicuntur optimates; eorumque societas, ad administrandam communiter rempublicam, collegium optimatium (senatus supremus). Democratiae imperans populi nomen retinet, licet ita plerumque pars pro toto sumatur. Contra vero in monarchia et aristocratia populus denotat multitudinem civium, quatenus distincta est a monarcha vel optimatibus, hinc universos subditos qua tales complectitur, conf. §. 86. 1. Ulrici Huberi diss. de iure Popularis, Optimatium et Regalis Imperii sine vi et a sui iuris populo constituti, in operibus eius minor. tom. I. num. 2. Opposita haec commentatio orationi lac. Perizonii de origine et natura Imperii imprimis Regii a libero populo simpliciter delati (habita Franekerae 1689), quae ibid. adiecta reperitur pag. 37. His stabilitis nunc specialius considerabimus iura atque obligationes imperantis publici et subditorum civilium mutuas, 1) quae ex natura civitatis et imperii publici simpliciter et generatim spectati derivantur, quarum complexio efficit ius publicum univ. absolutum; 2) quae ex speciali civitatis constitutione hinc e diversis rerumpublicarum formis specificis atque mutationibus deducuntur, quarum summa constituit ius publicum univ. hypotheticum, 3) quae posito facto civis iniusto seu laesione concipi possunt, quae continentur in modis ius suum in civitate persequendi. 1. Caspar. Ziegleri de iuribus maiestatis tractatus, in quo pleraque omnia quae de potestate et iuribus principis disputari solent, strictim exponuntur, Wittenberg 1681. 4. 2. Christoph. George Iargowii Einleitung zu der Lehre von den Regalien oder Maiestaetischen Rechten eines Regenten, IIte verbesserte Ausg., Rostock und Wismar 1757. 4. [379] Supponenda in hac sectione civitas ordinata, cuius imperanti competit imperium publicum summum, §. 95, plenum, §. 99, atque illimitatum, §. 100; sive ille sit ipse populus sive persona a populo diversa singularis vel moralis, §. 110: ut ita rite deducantur iura atque obligationes imperantis et subditorum civilium mutuae, quae e natura civitatis et imperii publici per se spectati, §. 100, colligi possunt, et speciatim, quaecumque ad regimen reipublicae intrinsecum pertinent, iura maiestatica immanentia, §. 104, DE ET INSPECTORIA. Quoniam imperans civilis obligatur ad salutem publicam mediante regimine promovendam, quantum eius fieri potest, §. 101; ius ipsi competit in ea omnia, sine quibus finis reipublicae obtineri nequit, et hinc ius, constituendi eo fine omnia pro arbitrio, quae scilicet ipsi videntur ad bonum publicum consequendum pertinere, §. 104. Ut vero salus publica ab imperante publico actu promoveatur, necesse est, ut 1) determinet quaecumque boni publici causa a subditis fieri debent, seu ut ipsis facienda praescribat, ideoque leges ferat, §. 34; 2) curet, quo praescripta a subditis actu fiant, atque leges latae ab [98] ipsis observentur, et generalius, ut subditi obligationi suae satisfaciant; 3) cognoscat, quaecumque in civitate salutem publicam concernere possunt. Cum itaque imperans civitatis ad haec obligetur, §. 101; ad eadem ipsi ius competit, §. 104. Ergo ad iura maiestatica pertinet 1) ius leges subditis suis ferendi, potestas legislatoria (ius summum legum ferendarum); 2) ius efficiendi, ut subditi, ohligationi suae satisfaciant, potestas exsecutoria (ius summae exsecutionis); 3) ius efficiendi, ut cognoscat, quaecumque in civitate salutem publicam concernere possunt, potestas inspectoria (ius summae inspectionis). [380] Imperans civilis vi potestatis legislatoriae determinare potest et ea, quae α subditis semper eodem modo sunt facienda, hinc ferre leges stricte dictas, §. 25, civiles, et quidquid casu quovis emergente faciendum, §. 27. [99] Ergo 1) omnis lex imperantis publici, intra fines imperii, §. 39, civilis, §. 107, lata, est civiliter valida, parit quippe obligationem in iis subditis, quibus lata; 2) quatenus citra declaratam imperantis voluntatem a subditis cognosci nequit, est positiva, §. 65. Pr., eademque pro diversitate declarationis expressa vel lacita, §. 88. I. Cum vero positivae leges non obligent, quatenus sine culpa a subditis ignorantur, §. 8. 16. I, eatenus 3) ut obligent, requirunt promulgationem (publicationem), actum quo ad cognitionem legis perducuntur ii, quos ipsa obligare debet, §. 66. Pr., atque ita leges eiusmodi positivae obligant demum α termino promulgationis et scientiae. Et quoniam leges talismodi positivae vim suam habent a voluntate imperantis publici, tamquam earum auctore: imperans civilis est legislator, §. 63. Pr., in civitate summus, atque fons omnium legum civilium, quarum vis non iam ex ipso Iure Naturali vel ex pacto universo[100]rum, aut populi cum Imperante Civili, derivatur. 1. Car. Ott. Rechenberg diss. de norma legum iustarum ab iniustis discernendarum, Lips. 1711. 4. Cum vero imperanti civitatis ius competat, ad salutem publicam omnia pro arbitrio dirigendi, §. 104: eatenus potest non tantum subditis leges ferre; sed latas etiam tollere et mutare; hinc sublatis alias substituere; extendere legem ad casus, hactenus sub eadem non comprehensos; restringere legem quoad casus, hactenus sub ea comprehensos; singulos quosdam ab obligatione legis latae liberare (eximere); et hinc etiam permittere quibusdam actus, legi latae contrarios. Sublatio legis omnimoda est eius abrogatio ; exemtio singuli cuiusdam ab obligatione certae legis in casu singulari, est dispensatio; si vero [381] ad singularem casum non restringitur, est immunitatis con[101]cessio. Ergo ad iura maiestatica pertinet ius, leges subditis latas abrogandi, ius eas mutandi, ius dispensandi et immunitates concedendi. Pari modo imperans civilis ad salutem publicam et certis subditis ius tribuere potest, quo ceteri carent, quale ius speciale, certis subditis ab imperante concessum, privilegium vocatur. Si cui competit privilegium; ceteri obligantur pati, ut hoc suo iure utatur, tenenturque nihil facere, quod eidem adversatur; ergo concessione privilegii ceteris lex fertur, ideoque ius privilegia concedendi ad iura maiestatica pertinet. Haec iura maiestatica, quoniam cum potestate legislatoria propius connectuntur, ad eandem solent referri. Cum imperans civilis legem subditis ferendo voluntatem suam declaret, eandemque ad salutem publicam pro arbitrio determinare possit, §. 104: si dubium oritur de voluntate eius [102] per verba legis indicata; determinare eandem potest. Mentem (cogitationem vel voluntatem) declaratam alicuius determinare, est interpretari. Interpretatio, qua mens dicentis ita determinatur, ut plura contineat, quam eius verba comprehendunt; est extensiva: qua ita determinatur, ut pauciora contineat, quam verba eius comprehendunt; est RE- strictiva interpretatio. Cum interpretando legem vel restrictive vel extensive revera nova lex feratur: ad potestatem legislatoriam ideoque ad iura maiestatica pertinet ius, leges subditis latas extensive vel restrictive interpretandi. Quamobrem in dubio interpretatio legis eiusmodi a summo imperante tamquam legislatore est requirenda, quae interpretatio legis, a legislatore facta, authentica vocitatur. [382] Cum vi potestatis exsecutoriae imperanti civitatis ius sit efficiendi, ut subditi obligationi [103] suae satisfaciant; ipsi ius competit, eo fine, si opus fuerit, vi compellendi subditos. Et quoniam subditi tenentur non tantum legibus, quas imperans vi imperii tulit, sed etiam legibus fundamentalibus omnibusque iis, quae consensu universorum vel pactione populi cum imperante publico in civitate stabilitae sunt, §. 109; potestas exsecutoria in leges quoque fundamentales et reliquas pacto constitutas extenditur, immo etiam in leges naturales tam externas quam internas, quatenus sine harum observantia salus publica obtineri nequit, §. 113. Affectio imperantis, quatenus ei praestatur debita oboedientia, est imperantis auctoritas: affectio legis, quatenus ei praestatur debita observantia, est legis auctoritas. Quamobrem vi potestatis exsecutoriae imperanti ius competit, conciliandi apud subditos et sibi qua imperanti, et legibus suis civitatisque suae auctoritatem. Efficitur haec auctoritas 1) apud [104] subditos probos, dum cognoscunt imperantem habere animum ab iniustitia alienum salutisque publicae studiosum; et leges, speciatim eas, quas ipse tulit, esse iustas et ad salutem publicam utiles, salutares (beneficas): in qua legum adfectione consistit earundem vis obligandi seu virtus, §. 42. Pr., interna. 2) Apud pravos auctoritas haec conciliatur, dum cognoscunt, imperantem habere et potentiam et voluntatem constantem, inoboedientes ad faciendum, quod debent, vi adigendi atque [383] puniendi; cognoscuntque ideo, leges tanta vi tantisque poenis armatas esse, ut ab earum transgressione sufficienter deterreantur. In hac legum adfectione consistit virtus earum externa. Quamobrem imperanti etiam ius est, legibus suis tales tantasque addendi poenas, quae ad cohibendam earum transgressionem suf suis tales tantasque addendi poenas, quae ad cohibendam earum transgressionem suf ficiunt. Quoniam porro imperanti publico potestas inspectoria competit, ut intelligere possit, quae[105]cumque salutem publicam concernunt, hinc etiam, ut rite, hoc est conformiter bono publico, exercere possit potestatem et legislatoriam et exsecutoriam, §. 113; sequitur, ut vi iuris summae inspectionis nemo subditorum se suaque occultare maiestati inquirenti possit. Hinc etiam ad iura maiestatica pertinet ius, inspecta subditorum facta et negotia, 1) quatenus reipublicae salutaria vel saltem innoxia deprehenduntur, approbandi, hoc est civiliter valida declarandi, ius confirmandi: 2) quatenus contra detrimentosa reperiuntur, reprobandi, et civiliter invalida declarandi; ius annullandi facta et negotia subditorum. REDITUS PUBLICOS. Cum boni publici obtinendi medium generale positum sit in usu virium reipublicae, eoque primario pertineant actiones et operae singulorum subditorum; ex obligatione imperantis civilis ad salutem publicam promovendam demanat eiusdem ius, ad maiestatica iura pertinens, operas α subditis ad salutem publicam promovendam exigendi. Negotiorum publicorum, §. 104, species est negotium maiestaticum, [384] quod imperanti summo vi maiestatis peragendum competit. Cura in negotio publico administrando, quatenus certo subdito incumbit, est officium (munus) civile, et ipse subditus, cui incumbit,officialis civilis: officium [107] civile, coniunctum cum administratione negotii maiestatici, appellatur officium publicum; qui publico officio fungitur, officialis publicus (minister, administer reipublicae) dicitur. Cum imperanti civili ius competat determinandi, quae negotia civilia et a quonam subditorum quoque modo singula peragi debeant, §. 104; ad iura maiestatica pertinet ius conferendi officia civilia, ius munerum (civilium): et cum nequeat negotia maiestatica omnia ipse peragere; ipsi competit in specie etiam ius officiorum publicorum, et hinc ius officiales publicos et administros reipublicae constituendi. Quamobrem 1) officiales civiles et publici, ad salutem publicam quantum possunt promovendam, officio suo fungi tenentur; 2) quidquid vi officii sibi commissi faciunt, nomine imperantis civilis et dependenter ab eius voluntate faciunt, 3) ipsique ius competit, praescriben[108]di illis modum in demandato officio observandum, vique compellendi, ut observent, inquirendi etiam, an officio debita diligentia, utrum negligenter vel fraudulenter fungantur, §. 113. Et quoniam civis, cui negotium publicum administrandum incumbit, qua talis, dicitur persona publica, quae opponitur personae privatae seu non publicae; officiales civiles et publici, (immo ipse imperans civilis, licet neutiquam sit officialis reipublicae), sunt personae publicae; accensentur tamen eaedem personis privatis, quatenus ut publicae non spectantur. 1. Ιο. Paul. Kress diss. de iure officiorum et officialium, edit. noviss. Helmst. 1753. [385] 2. August. Leyseri minister principis delinquens, olim tribus clisputationibus, nunc iterata editione in lucem productus, Witemb. et Lips. 1735. 4. Exstat etiam in eiusdem meditt. ad Dig. prima disp. de falsis ministrorum principis delictis, spec. 570; secunda de veris delictis sp. 571; tertia de foro delicti ministr. sp. 80. Praecellit id, quod aliis perfectius iudicatur, praecellentia personae respectu aliarum personarum est DIGNITAS. Cum iura et speciatim imperium in perfectionum numero sint habenda; imperium parit dignitatem imperantis respectu subditorum suorum, et quem quisque tamquam imperantem suum, eius simul etiam prae se dignitatem agnoscere tenetur. Hinc Imperanti civili inhaeret summa in republica dignitas, §. 95. Quodsi igitur imperans subditum officio publico instruit; ipsi simul confert dignitatem, quam alii subditi agnoscere obligantur, dignitatem civiliter validam, dignitatem civilem. Itaque ad iura maiestatica pertinet ius, dignitates (civiles) conferendi, ideoque ius, determinandi etiam actus externos, quibus alii subditi hanc dignitatem agnoscere tenentur, quo referendi sunt tituli et praecedentia, §. 72, I; ut et determinandi alia symbola, quibus utendi ius sit iis, qui dignitate civili exornantur, ex. gr. in[110]signia gentilicia, insignia ordinis equestris. Ne vero diversorum officialium dignitates collidantur; ius imperanti civili competit, gradum dignitatis cuiuslibet definiendi. Hinc summus imperans vocatur fons omnium dignitatum civilium. Bona, quae quomodocumque ad civitatem pertinent, sunt bona civitatis: quae si simul sunt in patrimonio certorum civium, dicuntur privata; sin minus, publica. Sub bonis privatis comprehenduntur non tantum ea, quae sunt in patrimonio singulorum, sed etiam bona societatum civilium, §. 106, et praecipue universitatum, hoc est earum societatum civilium, quae corpora aeterna, §. 90, constituunt. [386] Bona privata Monarchiae vel sunt subditorum civilium vel Principis qua privati, §. 121. Quoniam bona civitatis etiam ad civitatis vires pertinent, eorumque ideo usu tamquam [111] altero medio generali promovenda salus publica, §. 120, speciatimque ex bonis potissimum desumendi sumptus, sine quibus respublica administrari nequit; ad iura maiestatica pertinet ius quoddam circa bona civitatis quaecumque, tum publica tum privata seu singulorum seu societatum et universitatum civilium; nimirum ius per bona civitatis salutem publicam promovendi, speciatimque ex iis colligendi sumptus reipublicae administrandae causa faciendos, seu sumptus publicos. 1. Augustini a Leyser de assentationibus iureconsultorum cum expositione de domaniis, tert. edit. cura Henr. Gottl. Francke, Helmstad. 1741. 4. Reditus alicuius sunt ea, quae quis ex rebus, iuribus vel operis suis adquirit, speciatim fructus, et pecunia. Hinc 1) reditus civitatis sunt vel privati vel publici, 2) reditus publici, qui ex bonis civitatis percipiuntur, vel ex publicis vel privatis bonis percipi possunt. Bona monarchiae publica, quorum reditus ad sustentandam principis domum seu AULAM [112] destinati, vocantur bona domanialia (domanium); si ad alios usus publicos, bona publica strictius dicuntur (patrimonium reipublicae strictius dictum). Complexus redituum, aulae usibus destinatorum, fiscus; aliis usibus publicis, aerarium appellari solet. Reditus itaque ex bonis domanialibus in fisco sunt, ex reliquis bonis publicis ad aerarium pertinent. Cum reditus publici ad sumptus publicos faciendos sint necessarii; ad iura maiestatica pertinet ius efficiendi, ut tanti colligantur reditus publici, quanti ad rempublicam administrandam requiruntur sumptus; ius ergo redituum publicorum et ius aerarii) speciatimque ad iura principis pertinet ius circa domanium et ius fisci. ONERA reipublicae generatim consistunt in iis, quae subditi salutis publicae causa praestare (dare vel facere, §. 170, I.) tenentur, speciatim sumptus publici, quatenus a subditis sup[113]peditandi. Tributa sunt quidquid subditi e patrimonio suo ad sumptus publicos conferunt, et potissimum pecunia, quae eo fine a subditis exigitur, hoc nomine insignitur. Quoniam subditi ad onera reipublicae ferenda et sumptus publicos suppeditandos tenentur, §. 125. 123; ad iura maiestatica pertinet ius onera imponendi, et tributa exigendi a subditis pro modo facultatum cuiusque, quanta ad sumptus publicos sufficiunt, uno verbo ius tributorum. [387] POTESTATE IUDICIARIA ET IURE ARMORUM. Quoniam ad finem reipublicae primario referenda est securitas, atque ideo et tranquillitas publica, hoc est singulorum et omnium civium, [114] §. 89, curae imperantis civilis commissa; ad iura maiestatica pertinet ius securitatis et tranquillitatis publicae. Quare, quod securitatem intrinsecam, §. 102, attinet, imperanti civili ius competit, 1) non patiendi, ut subditus subditum laedat, vel vim inferat metumve incutiat alteri, nec patiendi, ut, qui se laesum putat, ius suum violenter ipse persequatur; itemque 2) ius efficiendi, ut subdito cuique ius suum tribuatur, hinc ut consequatur, quod ipsi ab altero debetur, ut damna data resarciantur, et iniuriae vindicentur contra reos, §. 271, I. Quamobrem ad iura maiestatica etiam pertinet ius lites subditorum singulorum decidendi, §. 296, I, quod generatim vocatur iurisdictio, et quatenus maiestati competit, suprema seu potestas iudiciaria appellatur. Cumque is, cui iurisdictio competit, dicatur iudex: imperans civilis est summus singulorum subditorum iudex. [115] Quoniam sine causae cognitione decisio fieri nequit, §. 296, I, decisione autem opus est, ut suum cuique tribuatur: in potestate iudiciaria continetur ius, causas controversas singulorum subditorum cognoscendi; sententias, quibus deciduntur; ferendi; easque exsequendi, ideoque partem victam, si sponte nolit, vi adigendi, ut praestet, quod sententiae latae conformiter praestare debet. §. 128. Is, cui nomine imperantis civilis iurisdictio competit, dicitur iudex subordinatus, et subinde simpliciter iudex; cuius iurisdictio subordinata est officium publicum, §. 120. Hinc ad iura maiestatica pertinet ius, constituendi iudices: quorum potestas iuris dicundi tanta est, quanta ipsis ab imperante civitatis demandata fuit; omnis tamen, quantacumque fuerit, subordinata maiestati. Imperans itaque civilis omnis in civitate iurisdictionis fons est. [388] Quoniam porro securitas et tranquillitas publico obtineri nequit, nisi tanta exstet in civitate potentia, quanta ad superandam vim, reipublicae undelibet metuendam, sufficit: ad iura imperantis civilis, hoc est maiestatica pertinet ius, potentiam sibi conciliandi ad hunc finem sufficientem, hinc ius media coactiva ad securitatem publicam tuendam sufficientia parandi atque continuo parata habendi, iisque utendi, quotiescumque opus fuerit, hinc etiam ad superandam resistentiam, quae forte opponitur vi iustae imperantis civilis. Atque hoc ius, quod alicui competit, parata habendi media coactiva securitati suae sufficientia, vocari solet generatim ius armorum, et refertur ad ius belli, quippe ex vi, vi alterius opposita, bellum oritur, §. 264. I. Ius armorum itaque per se subditis civilibus non competit, §. 126, sed universis seu populo, qua libero, in sui securitatem; et translatum imperanti competit in reipublicae suique securitatem. Quoniam imperanti civitatis cura sufficientiae publicae, quae per excellentiam felicitas publica vocatur, incumbit, quo civitas omnibus bonis externis, quantum fieri possit, abundet, ideoque indies perfectior evadat, §. 85. 86; ad iura maiestatica pertinet ius, perficiendi civitatem. Cum igitur eo perfectior fit res publica, quo maior civium numerus; quo quisque civitati utilior est sapientia, virtute, industria, opulentia; quo maior legum atque imperantis civilis auctoritas: quo maior omnium civium quoad voluntates viresque unio; immo quo maior omnium, quae in civitate deprehenduntur, personarum, actionum et rerum ad salutem publicam promovendam est harmonia: [118] complura ex his fontibus demanant iura particularia, quae ad maiestatem sunt referenda. [389] * Pertinet huc ex. gr. ius maiestaticum, exteros in civitatem recipiendi, emigrationes praecavendi; ius summae tutelae: ius pretium statuendi rebus et operis, in vita civili necessariis; ius circa scholas, academias, doctrinas; ius circa culturam terrae, opificia, commercia, monetas, vias publicas; ius societates civiles constituendi, easdemque ad salutem publicam ordinandi, ius villas, oppida, urbes condendi; ius usum patrimonii singulorum ad salutem publicam limitandi cet. §. 131. Generatim imperanti civili incumbit cura, ideoque competit ius omnia negotia publica domestica, §. 104, etiam minora ita ordinandi, ut per ea salus publica, quantum fieri possit, promoveatur, §. 102. Horum minorum negotiorum determinatus modus, quatenus ad salutem publicam est ordinatus, vocatur politia; quamobrem ad iura maiestatica etiam pertinet tus politiae. 1. Hugon. Grotii de imperio summarum potestatum circa sacra, Paris. 1647. De hoc libro conf. Meisteri Biblioth. Iur. Nat. part. III. p. 153. 2. Samuel. Pufendorfii tract. de habitu religionis Christianae ad vitam civilem. Bremae 1687. 4; et cum commentario Io. Paul. Kressii, lenae 1702. 8. 3. Iusti Car. Wiesenhavern Grundsaetze des allgemeinen und besondern Kirchen-Staatsrechts der Protestirenden in Teutschland, Francof. et Lips. 1749. 8. Determinatus Deum colendi modus est religio, et societas ad Deum eodem modo colendum inita, consequenter societas hominum eidem religioni addictorum qua talium est ecclesia (societas ecclesiastica). Qui Deum [120] colit, studet Deo placere ad obtinendam summam felicitatem. Ergo necesse est habeat cognitionem quandam de Deo mediisque ipsi placendi. Hinc posita certa religione ponuntur quaedam propositiones de Deo eiusque voluntate, quae is, qui hanc religionem profitetur, pro veris habet, dogmata religionis. Itaque ad sinum ecclesiae pertinet, tum cognitioni Dei et voluntatis Eius operam dare, tum huic cognitioni conformiter actiones liberas in beneplacitum Dei di dare, tum huic cognitioni conformiter actiones liberas in beneplacitum Dei di [390] rigere. Actus ad religionem propius pertinentes sunt actus religiosi, actus non religiosi dicuntur saeculares. Actus religiosus est vel internus vel externus, §. I, Prol., estque porro vel essentialis, cuius oppositum contradicit voluntati divinae qua dogmati religionis; vel arbitrarius, cuius oppositum ipsi minus contradicit. Hinc et negotia ecclesiae seu ecclesiastica vel sunt religiosa (ecclesiastica strictius) vel saecularia; religiosa vel essentialia vel arbitraria (adiaphora, respectu nimirum certae religionis). [121] §. 133. Ecclesiae nostrae omnes religionem profitentur positivam, cuius dogmata sine fide cognosci nequeunt, quamque speciatim iudicant revelatam, a Deo hominibus specialiter patefactam, §. 64, Prol. Hinc certas propositiones de Deo eiusque voluntate rationi incognitas pro veris habent, quae per excellentiam vocantur dogmata fidei, quo praeprimis pertinet dogma de vita futura aeterna, piorumque post mortem felicitate et impiorum infelicitate maiori. Quatenus ab arbitrio hominis non dependet, id iudicare falsum, quod hactenus iudicavit verum, et v. v.: eatenus et iudicium de Deo eiusque voluntate, consequenter assensus et speciatim fides, quam homo dogmatibus religionis revelatae habet, non pertinet ad actiones liberas, §. 7, Pr.; ideoque obligationis, ergo et coactionis, pacti, imperii, legis, poenae est expers. [122] Cumque actus mentis alterius internos qua tales cognoscere nemini mortalium datum sit, atque ita nemo de internis alterius iudicare possit; omnes actus interni, ideoque et actus religiosi, qua interni, legem humanam respuunt. Quoniam denique obligatio in Deum infinite maior est obligatione in homines, atque ideo in collisione haec neglegenda, ut illi satisfiat, §. 31, I; consequitur, ut nemo obligari ab altero possit ad faciendum, quod contradicit voluntati divinae, dogmati religionis et fidei suae. Eatenus et in actus religiosos externos, qui sunt essentiales, lex humana atque imperium humanum non cadit. 1. Ger. Noodtii oratio de religione ab imperio Iure Gentium libera, Lugd. Batav. 1706. 4. Gallica versio Barbeyracii reperitur in eiusd. Recueil de Discours sur diverses matieres importantes, Amstelod. 1731. 8. Actus religiosus, legis humanae, consequenter et imperii humani impatiens, dicitur res conscientiae: ergo 1) assensus et fides, quae dogmatibus religionis habetur, 2) actus religiosi interni, atque 3) omnes essentiales, hinc negotia [391] ecclesiastica essentialia sunt res conscienttae, §. 134. Cum igitur nemini ius sit, alterum cogendi in iis, ad quae obligari nequit: vim conscientiae inferre, et imperium in conscientiam alterius sibi arrogare nefas est. Atque ita intelligitur, in quo consistat libertas conscientiae α nemine violanda et imperii nescia. 1. Iust. Henning. Boehmeri de iure circa libertatem conscientiae praefatio praemissa tom. II. Iuris Ecclesiast. Protest. Sume ecclesiam tamquam societatem civilem. Quoniam imperanti in omnes societates civiles singulosque eiusdem socios competit imperium civile, §. 106; omnis ecdesia qua societas civilis, [124] singulaque eius membra subsunt imperio civili, ideoque potestati legislatoriae, iudiciariae, iuri tributorum, cet. Quamobrem etiam ad iura maiestatica pertinet tum ius cavendi, ne ecclesia noceat reipublicae; tum ius efficiendi, ut per ecclesiam reipublicae salus prornoveatur, §. 102, 101, consequenter ius determinandi pro arbitrio ad salutem publicam omnia negotia ecclesiae, quatenus 1) salutem publicam concernunt, insimulque 2) imperium admittunt. Ergo 1) negotia ecclesiae tum saecularia tum religiosa ea, quae salutem publicam concernunt, et simul sunt arbitraria, §. 132; subsunt imperio civili, §. 136. 2) Et cum libertas conscientiae a nemine violanda, §. 136; res conscientiae societatis ecclesiasticae non subsunt imperio civili> ideoque imperanti non competit ius, circa easdem aliquid praecipiendi aut prohibendi ecclesiae sociis, nec consequenter eos, tamquam legum talium trans[125]gressores, puniendi. At vero res conscientiae nihilominus, quantum fieri potest, subsunt iuri summae inspectionis, ut diiudicare possit imperans, an revera sint tales, §. 114, tum vero, quatenus dogmata fidei et negotia religionis ac ecclesiae essentialia reperiuntur reipublicae nociva; subsunt iuri imperantis, eos, qui profitentur religionem reipublicae detrimentosam (quae semper est erronea), excludendi α civitate, qua impedimenta salutis publicae, §. 102 et 136. 3) Negotia ecclesiae civiliter indifferentia (adiaphora) non subsunt imperio civili, quin potius circa haec ecclesiae, qua membro civitatis, competit libertas civilis, §. 107. Neque etiam imperans ecclesiam eiusve membra ab eiusmodi negotia excludere α civitate potest; cum quatenus civiliter indifferentia sunt, nihil detrimenti adferant reipublicae. Subsunt tamen haec negotia, sicut omnia, iuri summae inspectionis ut imperans diiudicare possit, an actu talia sint, qualia esse perhibentur. [126] Ioh. Franc. Buddei diss. de concordia religionis Christianae et status civilis, Hal. 1702, auctior cum 4. aliis diss. prodiit 1712. 8. 2. Christ. Thomasii Historia contentionis inter Imperium et Sacerdotium usque ad saec. XVI. cum appendice supplementorum de iure summarum potestatum circa sacra cet., Hal. 1722. 8. 3. Io. Nelander diss. de religione Reipublicae noxia, Lundini Scanor. 1748. [392] Cum vero plura dentur negotia ecclesiae, quae pro circumstantiarum differentia mox adiaphoris, mox iis, quae salutem publicam omnino concernunt, annumerari possint: si inter imperantem civitatis atque membra ecclesiae civilis oritur contentio, utrum negotium quoddam ecclesiae sit adiaphorum, an ad salutem publicam spectet? in dubio pro imperante civili militat praesumptio, §. 108; ideoque eius arbitrio standum, donec contrarium ab ecclesia luculenter fuerit probatum. [127] * Huc pertinent ex. gr. leges circa negotia arbitraria communi consensu membrorum ecclesiae stabilitae, constitutio ministrorum ecclesiae, synodi et concilia, ritus ecclesiastici, locus et tempus et reliquus cultus divini modus, adquisitio patrimonii ecclesiastici eiusque usus et dispositio, haereticorum excommunicatio aliaque: quae in ecclesia minori facilius ad adiaphora referri possunt; in maiori vero pro datis circumstantiis salutem publicam magnopere saepius concernunt. Concipimus itaqua triplicem gradum iurium, quae imperanti civili circa religionem subditorum suorum et ecclesiam civilem competunt: 1) gradum minorem, ius summae in eandem inspectionis, ius sacrae inspectionis; 2) gradum medium, ius cavendi, ne ecclesia reipublicae obsit, speciatimque ius exclusionis, ideoque ius decernendi emigrationem eorum, qui profitentur religionem reipublicae noxiam, et sequuntur ecclesiam, tali religioni addictam; [128] 3) maiorem, ius dirigendi ecclesiam ad salutem publicam, quod continet imperium civile in ecclesiam, sensu proprio tale, imperium sacrum. * Ex iure 1) sacrae inspectionis deducitur ex. gr. ius maiestaticum, symbolum ecclesiae, hoc est scriptum, quo dogmata fidei continentur; et liturgiam, quo ritus sacri seu actus religiosi sollemnes continentur; item ministros ab ecclesia electos, cet. confirmandi. Ex iure 2) exclusionis demanat ius maiestaticum, tales subditos ad emigrationem obligandi etiam poenis propositis. Ex imperio 3) sacro enascitur quoque ius maiestaticum, constituendi iudices ecclesiasticos, qui eius nomine in causis ecclesiasticis ius dicant. 1. Contrariam sententiam fovet nimiumque potestatis circa sacra principi tribuit Ludov. de Beausobre diss. de nonnullis ad ius Hierarchicum Principum pertinentibus, Francof. ad Oder. 1750. [129] §. 140. Atque haec quidem iura imperanti civili in ecclesiam competunt, sive ipse eius ecclesiae sit membrum, sive minus. Ceterum 1) si imperans civilis est membrum ecclesiae, status ecclesiae eiusmodi erit florentior, ipsaque evadet collegium publicum, hoc est societas civilis ab imperante publico approbata, privilegiisque et immunitatibus instructa. [393] Talis ecclesia, si fuerit collegium aequale; imperanti simul competet ius voti in coetu ecclesiae qua eius membro, §. 27: si vero fuerit inaequale; aut imperans civitatis simul et ipse erit imperans ecclesiasticus aut alius quidam; cuius consequenter imperio ecclesiastico suberit imperans publicus. Posteriori casu pactis opus est, quibus limites utriusque imperii, civilis nempe atque ecclesiastici, praecise determinentur, ne ex pugna utriusque imperii respublica detrimentum capiat, quod quidem praecavere, ad imperantis civilis et obligationem et iura pertinet, §. 102. 104. [130] 2) Si contra imperans civilis ecclesiae cuiusdam, quae in civitate deprehenditur, membrum non est, sed alienae religioni et ecclesiae addictus: etiam pactis iura imperantis et ecclesiae mutua et certa stabilienda sunt. Cum enim ita in contrarias partes distrahantur imperans et ecclesia; ex mutua diffidentia reperimus enasci tot contentiones tantasque controversias circa imperii publici libertatisque ecclesiae limites, tranquillitati publicae adeo adversas, ut sine talibus pactis rempublicam et ecclesiam una consistere plane non posse satis comprobatum sit. Positis vero talibus pactis iura atque obligationes inter imperantem civitatis atque ecclesiam exoriuntur positivae, quibus immorari in Iure Publico Universali non possumus. DE Cum imperantis civilis sit, salutem publicam etiam respectu exterorum aliarumque gentium promovere, atque ideo ipsi ius competat, quaecumque administrationem reipublicae extrinsecam concernunt, determinandi pro arbitrio, §. 104; consequitur, 1) ut imperans civilis, quatenus in ipsum translatum ius populi, quidquid hoc fine cum exteris agit, et suo, §. 97, et simul populi sui iure atque nomine, ergo tamquam eius mandatarius, populum et civitatem repraesentans, §. 221, I., agat, populusque ideo in facta imperantis publici consentire intelligatur, §. 222, I. et 105. Exinde vero etiam consequitur, 2) ut quidquid imperans civilis salutis extrinsecae gratia subditis praescribat, ab his faciendum, §. 105. [132] §. 142. Quamobrem ad iura maiestatica pertinet etiam ius, salutis publicae causa cum gentibus exteris deliberationes instituendi, tractatus§. 174, I. agendi et paciscendi; ideoque etiam ius, ex tali pacto tum civitati suae adquirendi, tum eam alteri genti obligandi. Pactum gentis cum gente sancitum est Pactum publicum (conventio publica), pactum publicum sociale dicitur Foedus. Cum itaque imperans publicus [394] repraesentet civitatem et gentem suam, §. 141: pactum imperantis civilis cum gente extera ictum est pactum publicum; et si fuerit sociale, foedus; ideoque ad iura maiestatica pertinet ius, pacta publica atque foedera sanciendi seu ius conventionum publicarum et ius foederum. Quoniam deliberationes, tractatus et pacta cum gentibus exteris pertinent ad negotia publica et maiestatica, §. 120; si imperans civilis constituit subditos, qui nomine suo, ideoque [133] simul nomine gentis negotium publicum cum extera gente tractare debeant; tales subditi evadent officiales publici et ministri reipublicae, §. 120. Subditus, a gente sua (cui paret) ad aliam gentem missus, negotii publici tractandi causa, vocatur legatus. Quamobrem ad iura maiestatica pertinet ius, 1) legatos mittendi: quippe referendum ad ius tractatus agendi et paciscendi cum exteris, atque ad ius munerum publicorum, §. 120; 2) legatos sibi ab aliis gentibus missos recipiendi, et cum iis tractatus agendi, pactaque publica sanciendi, uno verbo ius legationum. Cum populo vi libertatis naturalis competat ius belli adversus exteros laedentes, atque universi teneantur singulos securos praestare, hinc etiam eorum iura vi persequi adversus exteros et gentes alias; imperanti civili competit ius belli in alias gentes, quod ad iura maiestatica pertinet. Atque hoc bellum, quod iure ci[134]vitatis cum alia gente geritur, bellum publicum vocari solet. Personae, ad vim bellicam inferendam ab imperante constitutae, sunt milites, militum societas est militia: complexus rerum mobilium, quae belli usibus praecipue destinatae sunt, apparatus bellicus. Hinc ad ius belli, qua ius maiestaticum, pertinet ius, milites conscribendi, militiam ordinandi, ius apparatum bellicum constituendi et terrestrem et navalem; ideoque et ius milites armis instruendi, ut et ius fortalicia exstruendi, eaque praesidiis firmandi, cet. Militia tuendae securitati extrinsecae potissimum inservit, potest tamen imperans civilis vi potestatis exsecutoriae eadem etiam uti, si opus fuerit, ad compellendum subditos inoboedientes, ut obligationi suae satisfaciant atque ad securitatem et tranquillitatem intrinsecam tuendam, §. 117, 129. De cetero, quoniam ius pactorum publicorum ad maiestatica iura referendum, §. 142; ad eadem etiam pertinet ius pacta pacis sanciendi, [135] quibus scilicet bellum finitur, §. 304, I, quod dicitur ius pacis, et vocari etiam solet ius pacis publicae. [395] 1. Iο. Franc. Buddei diss. de officio imperantium circa conscribendum militem, Halae 1700.; et in eiusd. selectis Iur. Nat. et Gent. (ibid. 1704. 8.) pag. 443. 2. Henr. Bodini diss. de obsequio militum in defendendo praesidio, Hal. 1701. recusa ibid. 1739. IURE EMINENTI. Bonum singuli cuiusdam vel quorundam civium discerni potest a bono ad universos pertinente, sicut generatim in societate quacumque bonum singuli a bono communi, §. 7; atque tunc illud appellatur bonum privatum, hoc publicum significatu strictiori (conf. §. 89.). Est [136] itaque bonum publicum, quatenus opponitur bono singulorum, illud, quod propius ad universos quam ad singulos quosdam cives pertinet; bonum contra privatum, quod propius ad singulum vel singulos quosdam cives quam ad universos pertinet. Potest illud vocari quoque bonum partis, illud totius civitatis bonum. Atque eodem sensu publica etiam felicitas, securitas, tranquillitas, salus in publicam strictius et privatum dispescitur. Quoniam imperans civilis ad singulorum et universorum civium bonum consequendum obligatur, quantum potest; ad iura maiestatica pertinet etiam ius, in collisione certorum bonorum civitatis obtinendorum, maius bonum praeferendi minori; hinc negligendi bonum privatum, si aliter obtineri nequit bonum publicum. Quatenus e contrario consistere bonum privatum cum publico potest, contra [396] privatorum salutem aliquid statuere, hinc ius quaesitum ipsis auferre, imperanti non licet. [137] 1. Christiani Wildvogelii tractatus de bono publico, an et quatenus princeps bonis privatorum praeferre debeat, Ien. 1695. 4. 2. Christ. Lud. Stieglitz diss. de iure imperantium in ius quaesitum subditorum, Lips. 1713. Status reipublicae, in quo conservatio totius reip. vel maioris eiusdem partis cum conservatione singuli cuiusdam vel quorundam subditorum consistere nequit, est status reipublicae extraordinarius, §. 143. Pr. Quamobrem ad iura maiestatica pertinet ius, negligendi conservationem singuli vel aliquorum subditorum, si tota respublica vel maior eiusdem pars aliter conservari nequit, quod quidem ius vocatur ius eminens (maiestatis). Ergo ius eminens locum non habet nisi in casu necessitatis, ubi nempe eius usus est medium unicum conservandae reipublicae totius vel maioris eiusdem partis. Quoniam igitur in statu reip. extraordinario et casu necessitatis continetur ratio, [138] unde intelligitur ius eminens, haec ratio iustifica, §. 261, I., seu principium iuris eminentis per excell. voeatur ratio status. Hinc etiam ad iura maiestatica pertinent species iuris eminentis, 1) ius in casu necessitatis disponendi de quorundam subditorum rebus [397] propriis, dominium eminens; 2) ius, in casu necessitatis disponendi de ipsis personis quorundam subditorum, potestas eminens. ius eminens omne ex pacto, ideoque ex consensu singulorum et omnium civium enascitur, §. 91: ergo est verum ius, quod cum mero necessitatis favore §. 145 et 146. Pr. ad statum civilem applicato, confundi non debet. 1. Ιο. Christoph. Beckmanni diss. de domimo eminenti, in Meditationibus eius politicis p. 157—164; et de eod. argumento in polit. parall. p. 174—180. 2. Iac. Andr. Crusius de dominio praeeminenti principis et Reip. in subditos eorumque bona ac ius quaesitum, Mindae 1668. 4, et.in eiusdem opusculis p. 1—124. [139] 3. Guil. Leyseri tr. de imperio contra dominium eminens, Wittemb. 1672., quo continentur scripta ad controversiam inter ipsum et Hornium de hoc themate agitatam spectantia, conf. MEIST. Bibl. I. Nat. part. I. pag. 150. 4. Tractatus varii de ratione status, 1692. 4. 5. Imm. Weberi diss. de recta pacis tempore bettique ratione status, Giess. 1700. Alia de hoc argumento scripta reperias in Meist. bibl. Iur. Nat. III. 133. et Casp. Thurmanni bibliotheca statistica s. syllabo eorum, qui de ratione status, principumque ministris, consiliaris, legatis et bonis domanialibus scripserunt, Hal. 1701. 4. Cum vero in republica omnium civium salus communiter promovenda, omniumque ad onera reipublicae ferenda communis sit obligatio, §. 91, 89; im omniumque ad onera reipublicae ferenda communis sit obligatio, §. 91, 89; im perans civitatis tenetur, eos, quibus emergente casu necessitatis ex iure eminenti [398] onus praecipuum imposuit, cessante necessitate publico auxilio sublevare, quantum [140] fieri potest; consequenter ipsi ius competit, ad iura maiestatica pertinens, adigendi reliquos cives, ut communiter concurrant ad sublevandum eos, qui onus tale praecipuum pertulerunt, ideoque etiam ad resarciendum iis id detrimentum, quod ex iure eminenti passi fuerunt. 1. Corn. van Bynkershoek nonnulla de dominio eminenti et de refundendo pretio eorum, quae iure eius aominii occupantur, in eius Quaestion. Iur. Publ. lib. II. cap. 15. pag. 290. Ius Publicum Universale hypotheticum occupatur in deducendis iuribus atque obligationibus imperantis civilis et subditorum civilium mutuis, quae e speciali civitatis constitutione, §. 111, hinc e diversis rerumpublicarum formis specificis atque mutationibus colligi possunt, consequenter, quae positis certis pactis fundamentalibus legibusque fundamentalibus, §. 109. intelliguntur. In monarchia imperium publicum est penes monarcham seu principem, personam singula[142]rem, §. 110, in quam a populo translatum imperium, ut illud exerceat, §. 97. Quamobrem ius principis, qua talis, metiendum e voluntate et intentione, quae fuit populo, cum in ipsum transferret imperium, ideoque metiendum e pacto subiectionis, legibus fundamentalibus, §. 109, et fine civitatis, §. 98. Maiestas involvit imperium civile summum, §. 95, ideoque etiam summam in civitate dignitatem eius, cui maiestas competit, §. 122. Hinc haec ipsa summa in civitate dignitas, quatenus singulari personae inhaeret, vocari solet maiestas personalis; atque hoc respectu maiestas, pro imperio civili summo sumpta, appellari suevit maiestas realis. Populo itaque vi originis competit maiestas realis, §. 95: si vero a populo ordinatur monarchia; in principem transfertur maiestas realis, ipsique simul imprimitur maiestas personalis, consequenter monarcha naturaliter (monarcha civitatis liberae, [143] qualis vi originis supponitur omnis civitas, §. 90) instructus est maiestate non tantum reali, sed etiam personali. Atque ex eodem fundamento principi competit libertas naturalis plena tum respectu exterorum tum etiam respectu ipsius populi, cui imperat, §. 97; ideoque [399] nec tenetur legibus, quas vi imperii subditis tulit, §. 34, et eatenus princeps dici potest exlex, respectu nimirum earum legum civilium, quarum ipse est auctor et legislator, §. 114; cum contra legibus fundamentalibus omnino sit adstrictus, §. 109. 1. Henr. Lud. Wernheri diss. de statu summorum Imperantium exlege Lips. 1704. 2. Dan. Frid. Hoheisel diss. de principe legibus soluto, Halae 1720. Cum monarchia libera plerumque insigniatur titulo regni, atque ideo eius princeps rex [144] dicatur, iura maiestatica monarchae competentia appellari solent regalia (iura). Quodsi imperium publicum simpliciter principi delatum, ut consequenter ipsi competat imperium plenum et absolutum, §. 100; ad regalia monarchae referenda sunt, quotquot dantur iura maiestatica, nullo excepto; atque eadem omnia exercere ad salutem publicam pro liberrimo arbitrio potest, cum nulla scilicet exstet peculiaris lex fundamentalis, qua vel regale quoddam ipsi fuerit ademptum, vel eius exercitium quodammodo fuerit restrictum. In monarchia igitur, cuius imperium simpliciter in monarcham translatum, tantum potest unus, quantum universus populus vi originis §. 95, 99, 100. Et penes monarcham talem est summitas et plenitudo potestatis (civilis) atque ideo imperium indivisum et illimitatum. Quodsi e contrario principi deferatur a populo imperium minus plenum dumtaxat vel limitatum: princeps 1) quatenus eius imperium [145] est diminutum, quodum vel quibusdam iuribus maiestaticis caret, §. 99, ideoque illa tamquam regalia exercere nullo modo potest; 2) quatenus eius imperium est limitatum, ipse in exercitio [400] alicuius vel aliquorum iurium maiestatis certa lege est adstrictus, ideoque illa, quamquam sunt regalia, tamen contra modum legibus fundamentalibus determinatum exercere non potest, §. 100, 109. Hinc quotiescumque interest reipublicae, ut ius maiestaticum prioris generis exerceatur, vel, quoad exercitium iuris maiestatici posterioris generis, a modo determinato recedatur: toties princeps naturaliter indiget consensu populi. Quatenus ergo populus principi detulit imperium hac lege, ut sine populi consensu accedente de quibusdam negotiis statuere, vel ultra modum definitum regale quoddam exercere princeps non possit; eatenus in monarchia, cuius imperium iure minus pleno vel restricto competit monarchae, populus est in communione imperii civilis seu coimperio, et hinc in communione regiminis [146] reipublicae, §. 97, seu corregimine, atque hactenus quoque populus gaudet libertate naturali atque aequalitate cum principe, §. 38. Quoniam vero consensus populi seu universorum admodum difficulter obtineri potest, populus plerumque ius suum transtulit in collegium quoddam vel collegia quaedam: quale collegium, cui corregimen monarchiae independenter a principe competit, appellatur collegium ordinum monarchiae; cum singuli, qui voto decisivo in tali collegio gaudent, dicantur ordines (status) monarchiae. Horum ordinum ad exercendum corregimen legitimus congressus comitia monarchiae appellantur. Atque ita constat, quatenus monarchia, cuius imperium principi minus plene vel limitato modo competit, sine ordinibus et comitiis esse nequeat; constat etiam in eadem principem [147] et ordines iunctim sumptos maiestatem habere plenam et absolutam. Ceterum cum ab arbitrio populi dependeat, quomodo transferre imperium velit, §. 96; si populus imperium defert principi limitatum vel diminutum, varias etiam condiciones pacto subiectionis adicere potest, ut eo fortius adstringatur, ad imperium intra fines determinatos continendum, adiectisque vi pacti standum, §. 194, I. Imm. Weberi diss. de regnis sub lege commissoria delatis, Giessae 1715. [401] Quoniam vi pacti subiectionis princeps se obligat ad exercendum imperium, et populus in ipsum ius exercendi imperium transfert; nec princeps imperium sine consensu populi abdicare, nec ipse invitus α populo abdicari potest, §. 182, I. Quoniam porro in monarchia imperium est penes unum, cui consequenter reliqui cives singuli quicumque subsunt; principis imperium publicum naturaliter etiam in eas personas, quae ad eius familiam pertinent, extenditur; quatenus istae personae ut cives spectari possunt. Denique cum actus principis, qua talis, qui nimirum ad exercitium imperii pertinent, seu actus regii, distincti sint ab actibus eius reliquis seu privatis; et princeps quoad negotia sua privata et actus privatos non tamquam imperans sed tamquam privatus spectandus, §. 121; imperium publicum principis ad eius actus privatos non extenditur. Neque tamen exinde consequitur, ut princeps in actibus suis privatis teneatur eo Iure Civili Positivo, quo singuli subditi privati inter se utuntur; cum princeps legibus, quas vi imperii subditis tulit, naturaliter sit solutus, §. 150. Quin potius, si res haecce per se consideratur, adstruendum [149] est, principem vi libertatis naturalis plenae, §. 150, in actibus et negotiis suis privatis uti Iure Naturali. 1. Mich. Henr. GRribneri delineatio Iurisprudentiae Privatae Illustrium, cura Ioh. Beniamin. Reisig. Gotting. 1736. 8. 2. Burcardi Gotthelfii Struvii iurisprudentia Heroica, in ordinem redacta et aucta cura Ioh. Aug. Hellfeldii, ienae 4. pars I. et II. 1743, III. 1745, IV. 1746, V. 1747, VI. 1748. VII. 1753. 3. Ιο. Frider. Wilh. de Neumann meditationes Iuris Principum Privati Francof. ad Moen. 4. tom. I. II. III. 1751, IV. V. VI. 1752, VII. VIII. 1753, IX. supplementa complexus, 1756. [402] DE Cum imperium publicum tam illud, quod populo originarie competit, e pacto unionis civilis; quam istud, quod competit personae, in quam primum a populo translatum imperium, ex pacto subiectionis, §. 98, ideoque omne imperium originarie ex pacto oriatur: modus adquirendi imperium publicum, vi originis, generatim in pacto consistit. Speciatim, si populus in unum transferre decernit imperium: cum naturaliter a voluntate et consensu ultroneo, hinc ab electione populi dependeat, in quem illud transferre velit, a voluntate vero eius, cui offertur imperium, an illud habere velit; imperium monarchicum vi originis adquiritur electione populi, quae fit concluso, §. 27, acceptata ab electo. Cum vero ius monarchae electi naturaliter sit personalissimum, §. 73; eo mortuo imperium ad populum redire, hinc ab eius arbitrio dependere, num velit alium principem eligere, an aliam reipublicae formam constituere, inteliigitur. Et quoniam civitas est corpus immortale, §. 90, principes vero singuli sunt mortales: si respublica ordinanda; populus convenire debet, quis decedente, et generalius deficiente principe, et quomodo quisque succedere debeat in imperio civili. Cum itaque populus vi originis pro lubitu de modo succedendi in imperio statuere possit, §. 96; is modus succedendi in imperio monarchico est legitimus, qui consensu populi, hinc lege fundamentali constituitur, atque ideo tot modi succedendi legaliter sunt possibiles, quot concipi possunt. Monarchia, in qua deficiente principe successor semper est eligendus; vocatur ele[152]cticia (electiva): ea vero, in qua in locum deficientes principis alius citra electionem simpliciter ex certa lege succedit; vocatur hereditaria (successiva, successoria): illa tandem, in qua successor succedit quidem citra electionem certa lege, ita tamen, ut consensus populi accedens simul requiratur; vocari potest monarchia mixtae successionis. Quoniam modus habendi imperium publicum ab ipso imperio distinctum est tamquam res diversa: 1) in ipso imperio nihil mutat, ut adeo ex diversis modis adquirendi imperium, idem imperium summum, plenum, illimitatum vel oppo adquirendi imperium, idem imperium summum, plenum, illimitatum vel oppo [403] situm imperium, et inversa vice ex eodem modo diversum imperium adquiri possit; 2) monarcha, quantumvis summo, pleno, illimitato imperio instructus, tamen pro lubitu determinare modum succedendi, vel lege fundamentali determinatum mutare non potest: quippe modus habendi imperium non est pars imperii, nec ad eius exercitium pertinet. [153] 1. Ιο. Werlhofii diss. de electione et successione in regnis, Helmst. 1687. 2. Georg. Pauli Roetenbeccii diss. de variis regna consequendi modis, Alt. 1706. 3. Ιο. Iac. Moseri specimen Iuris Publici Europaei novissimi de iure et modo succedendi in Regna Europae speciatim in Regnum Bohemiae, Francof. ad Viadr. 1739. 4. Quando itaque in monarchia deficit princeps, interea donec alius eligatur, vacat thronus, qui status monarchiae, in quo thronus seu sedes regia vacat, seu status monarchiae deficiente principe, interregnum vocatur. Durante ergo interregno α voluntate populi dependet, num imperium in interregno per se, an per alium aut alios certos administrare malit. Is, cui tempore interregni competit ius, nomine populi administrandi rempublicam, est vicarius monarchiae (regni, principatus, imperii). Itaque vicarius regni est rector civitatis, cui demandatum regimen, §. 97, atque ideo merus [154] administrator reipublicae et officialis publicus, §. 120, eiusque officium naturaliter est temporarium, donec nimirum novus rex eligatur, et eiusdem iura ex lege fundamentali metienda. Cum ius transferendi imperium originarie penes populum sit, §. 96: ius eligendi successorem principem populus vel sibi reservare, vel simpliciter in alium aut certos alios transferre, aut alicui vel aliquibus demandare, vel denique certas electionis leges condere potest, quibus determinetur v. c. personae eligibilitas, tempus et modus electionis. Atque hoc casu electio, iuxta leges de eligendo principe conditas facta, est legitima, et regem illegitime electum populus agnoscere non tenetur. Electio effectum sortiri nequit, nisi quatenus pactionem continet, cuius paciscentes sunt [155] populus eligens, qui defert imperium, et is, qui delatum sibi per electionem imperium acceptat, §. 98. Quamobrem antequam electio perfecta, is, qui in electionem venit, nullum in imperium ius habet. 2) Populus eligens quavis in electione novas leges condere potest, iuxta quas futurus princeps exercere imperium teneatur: quales leges in delatione imperii electo praescriptae capitulatio (pacta conventa) appellantur, 3) Electo integrum est, imperium sub talibus legibus delatum acceptare vel recusare. 4) Si acceptat, eo ipso adquirit imperium, sed capitulationi tamquam legi fundamentali adstrictum, §. 109. [404] Quoniam in monarchia electiva ius eligendi successorem competit non principi, sed populo vel iis, quibus a populo delatum aut demandatum est, ideoque eius exercitium naturaliter est independens a voluntate principis; princeps nec impedire electionem successoris, quae forte ipso adhuc vivo et regnante susci[156]pitur, nec obtrudere populo successorem potest. Is vero, qui legitime eligitur tamquam successor principis regnantis, est heres, §. 236, I, monarchiae, atque ius eius exercendi imperium incipit, simul atque antecessoris ius finitur. 1. Car. Gottl. Weidlichii diss. de iure principis in Regno Electivo circa prospiciendum Reip. successorem. Lips. 1729. Si monarchia hereditaria ordinanda: condendae leges, quibus designantur personae throni capaces, et modus succedendi definitur, ut succeesor sit certus, atque ita turbae evitentur. Tales ergo leges successionis, consensu populi naturaliter constitutae, atque in delatione imperii, primo monarchae facta, ab ipso acceptatae, obligant invicem populum et monarcham omnesque eos, quibus exinde ius succedendi in imperio adquiritur vi pacti, hinc pertinent ad pacta fundamentalia et ad leges fundamentales. Quamobrem in monarchia hereditaria qui deficiente principe ex lege successionis est successor, novo populi consensu non indiget, atque ita ipso iure succedit: ideoque licet legibus fundamentalibus adhuc usitatis teneatur, tamen novis obligationibus aut capitulatione α populo invitus adstringi non potest. Et haec obtinent, quousque adsit, qui ius quaesitum succedendi habet vi legis successionis. Talis vero ei amplius non adsit; cessat efficacitas legis successionis, et reviviscit ius populi, tum formam reipublicae, tum legem successionis cet. pro lubitu immutandi. In monarchia mixtae successionis qui certa lege ad successionem in imperio vocatur, existente casu pro lubitu quidem populi praeteriri aut reici non potest: attamen, si mamfesta inhabilitate laborat, vel etiam novam capitulationem populi acceptare recusat, populus eum [158] agnoscere tamquam successorem principem non tenetur, §. 160. In monarchia hereditaria si ius succedendi restrictum est ad posteritatem primi adquirentis; haec, quae obtinet, successio dicitur iure familiae hereditaria: si vero pendet prorsus ex dispositione antecessoris; talis successio vocatur patrimonialis. [405] Monarchia patrimonialis est, de cuius imperio monarcha disponere potest in modum patrimonii, §. 236, I, qualis princeps ipse inde appellatur patrimonialis. Si potest tantum pro lubito in alium transferre, ideoque alienare imperium; monarchia patrimonialis est imperfecte talis: si simul territorium cum imperio pro lubitu inter plures dividere (dividere imperium in partes sub[159]iectivas); est perfecte talis. Unde monarcha ipse patrimonialis vel perfecte vel imperfecte talis est. Monarchia non-patrimonialis vocatur usufructuaria, et eius princeps usufructuarius dicitur. Cum ius principis naturaliter sit personalissimum, §. 73; omnis monarchia naturaliter est electiva, ergo non hereditaria, multo minus patrimonialis, quin potius usufructuaria. Minime vero omnium monarchia tamquam perfecte patrimonialis naturaliter cogitari potest. Cum enim ad primarium reipublicae finem pertineat defensio sui adversus vim externam, pacto unionis civilis stabilita; divisio autem territorii cum imperio in plures partes, hinc divisio civitatis in plures civitates particulafes et fini huic primario et unionis pacto e diametro adversetur: populus neutiquam intelligitur imperium transtulisse in aliquem, nisi ea lege tacita, ne dividatur, ut adeo omne imperium naturaliter sit indivisibile (in partes subiectivas). In monarchia patrimoniali successor adquirit imperium mediante dispositione antecessoris, ita ut populi consensu opus non sit: hinc α populo deinde excludi seu praeteriri, vel nova capitulatione adstringi successor non potest, §. 166. Si ergo princeps decedit, non facta successoris denominatione, neque exstet lex fundamentalis, ex qua in defectum dispositionis succedit alius: nemini amplius in imperium ius est; consequenter populus in libertatem naturalem revertitur, et leges [406] fundamentales novas, etiam de futura in imperium successione, condere pro arbitrio potest. In monarchia, quae iure familiae est hereditaria, adest familia, ex qua continuo successor adsciscendus, strips regnatrix. Condenda ergo lex de ordine, quo quilibet e stirpe regnatrice succedere debet, §. 156, et proximus ordine ipso iure fit successor in imperio. [161] Cumque ius succedendi stirpis regnatricis ex consensu populi atque primi adquirentis mutuo proficiscatur, §. 159; successor ex stirpe regnatrice tertius, quartus et insequentes non ab eo, cui immediate succedunt, ius suum derivant, sed per antecessores dumtaxat ex pacto et providentia maiorum, hoc est primi adquirentis cum populo. Quamobrem etiam nec α populo nec α successore quodam lex successionis, tali pacto stabilita, immutari potest invitis illis, qui sunt e stirpe regnatrice, tamquam iis, quibus inde ius est quaesitum, §. 165. Exstincta vero stirpe regnatrice populus sui iterum fit iuris, hinc novis legibus fundamentalibus novum imperii modum et reipublicae formam constituere, vel aliam familiam iure pristino quaerere sibi regnatricem potest. 1. Ioh. Franc. Buddei diss. de successionibus primogenitorum, Halae 1695 et in Sel. Iur. Nat. p. 149—192. 2. Gottl. Sam. Treuers Untersuchung, wie weit ein Fürst Macht habe, seinen erst[162]gebohrnen Prinzen von der Nachfolge in der Regierung auszuschliessen, 1718. 4. Ceterum cum in omni monarchia contingere possit, ut princeps sit minorennis, vel alia de causa impediatur administrare rempublicam, utque ideo tutela principis et vicaria reipublicae administratione opus sit; in monarchia lex condenda de tutela principis minorennis et vicaria reipublicae administratione principe impedito, ad quam observandam obligantur et populus et princeps tamquam ad legem fundamentalem. 1. Ioh. Nicol. Hertii diss. de tutela regia sive Regnis sub tutela constitutis, Giessae 1682. §. 173. Denique interest monarchiae, ut definiatur modus terminandi controversias, quae de successione in imperio exoriri possunt, si nempe plures de iure succedendi potiori contendant, hoc est si aemuli (praetendentes) regni existant, [163] ob dubia forte circa ordinem succedendi vel dispositionem antecessoris [407] vel electionem enata. Ergo lex condenda de modo, tales lites terminandi, quae ad fundamentales leges referenda, ex. gr. ut principi regnanti vel populo ius competat decidendi in causa aemulorum regni: si nimirum populus principi cum imperio simul hoc ius, quod populo competit, transfert, vel sibi soli reservat. Quodsi vero lex talis non exstet, ex qua lis aemulorum regni decidi possit; aemuli Regni inter se et cum populi, vi libertatis naturalis, §. 150 et §. 90, utuntur Iure mere Naturali, neminique ergo mortalium competit ius, ex potestate iudi· ciaria hanc litem decidendi. Verumtamen populus, ne bello inter regni aemulos exorto ipse extinguatur, favore necessitatis uti, atque alterutrum aemulorum ultro agnoscere, vel victori se dedere, excluso altero, sine iniuria potest, §. 145. Prol. 1. Diss. mea de iure in aemulum regni vulgo Praetendentem, Marb. 1747. Democratiae seu reipublicae popularis imperiurn est penes populurn, hoc est vel penes universos vel certe penes maiorem patrumfamilias civitatis partem, §. 110. Cum de imperio universis vi originis competente supra expositum; sumamus nunc democratiam, quales hodie sunt pleraeque, cuius imperium publicum in parte dumtaxat universorum residet, spectandum ideo tamquam translatum ab universis, §. 96. Coetus eorum, quibus iunctim seu collective sumptis in tali democratia competit imperium, appellari potest collegium seu corpus populare, ut distinguatur a populo pro universis sumpto. Quamobrem in democratia collegio populari imperium publicum na[165]turaliter (si nempe simpliciter translatum) competit tamquam summum, plenum atque absolutum, immo cum iure exercendi imperium solet ipsi simul competere ius omne populi universi, quod ideo hic loci etiam assumendum. Hinc collegium populare vocatur supremum (summum, §. 95), eique competit maiestas, §. 95. Quoniam itaque in collegium populare translatum ius universorum; eius imperio subsunt singuli cives quicumque, seu omnes cives singulatim spectati, ideoque etiam singuli quique, qui sunt membra collegii supremi. Quare in republica populari nemo singulus est liber, §. 84, I, contra vero ea collegium populare naturaliter est liberum respectu et exterorum et sui ipsius hoc est civitatis suae. [408] Quoniam itaque collegium populare liberum est, omneque ius universorum habet, §. 175, 174; collegium populare de omnibus negotiis publicis [166] pro arbitrio statuere potest, et ab eius voluntate unice dependet determinare, quomodo imperium exercendum, quomodo succedendum in collegio supremo; condere leges fundamentales, easque tollere et mutare, §. 96, 109. Et cum membrorum collegii popularis ius naturaliter sit aequale: communi eorum consensu de negotiis publicis statuendum, legesque condendae et tollendae, et quid casu emergente faciendum, communibus deliberationibus, suffragiis et conclusis perficiendum est, §. 26, 27. Conventus collegii popularis negotiorum publicorum agendorum causa comitia popularia vocantur; ergo corpus populare negotia publica, quae per se agere vult, non nisi in comitiis popularibus agere potest. Ut vero discordiae evitentur; communi collegii popularis consensu, hinc lege fundamentali definiendum, quinam ius comitiorum hoc est votum in comitiis habere debeant, quid pro voluntate totius colle[167]gii censendum, quo loco, tempore, modo collegium convocandum, quomodo proponendum, suffragia ferenda, numeranda, conclusa efficienda cet. Quoniam democratiae ita solent esse comparatae, ut membra collegii supremi omnia convenire quotidie non possint; necesse est, ut uni vel certis personis administratio reipublicae committatur, seu regimen publicum demandetur quoad negotia quotidiana ac moram non ferentia et exsecutionem legum fundamentalium conclusorumque collegii supremi. Atque ita constituitur vel persona singularis rector civitatis, §. 97, qui est merus reipublicae administrator et officialis publicus, §. 120; vel collegium certarum personarum, quibus iunctim competit imperium tamquam offitium publicum, hinc nomine collegii supremi et totius populi, atque dependenter a collegio supremo exercendum. Potestas itaque talis rectoris et collegii subordinati e [168] voluntate collegii supremi et fine civitatis aestimanda. Unde etiam patet, in democratia exercitium imperii, quoad ea, quae rectori et collegio subordinato non commissa, cum sibi reservatum sit a collegio supremo, restrictum esse ad certum locum et tempus, ad comitia nimirum popularia. Ceterum democratia, quae existit omnis, est hereditaria eo sensu, ut certis familiis vel certorum praediorum possessoribus ius comitiorum adhaereat: ut ita posteri certorum patrum familias, qui membra collegii supremi fuerunt, et successores in certa praedia, quorum possessores fuerunt membra collegii supremi, in eorum locum successive succedant. Generatim modus succedendi in ius comitiorum e lege fundamentali aestimandus, quae consensu ipsius collegii supremi, quatenus ius universorum habet, condenda. [409] Aristocratiae seu reipublicae aristocraticae imperium competit certis optimatibus collective sumptis seu collegio optimatium, §. 110, personae rnorali, in quam translatum a populo imperium publicum; quod ideo optimatibus naturaliter competit tamquam summum, plenum, absolutum, §. 100. Unde intelligitur, cur collegium tale vocetur Senatus supremus, §. 65, eique competere maiestatem, Senatumque supremum naturaliter tantundem posse, quantum universus potest populus. In aristocratia igitur senatus supremi imperio subsunt omnes et singuli cives quicumque cunctaeque societates reliquae, civitatis membra, etiam singuli quique optimates; consequenter in aristocratia nemo singulus liber, nec corpus ullum a senatu supremo diversum liberum, senatus ipse vero liber intuitu cum exterorum tum civitatis suae. Et cum ius populi in i[170]psum translatum; senatus supremus repraesentat populum. Quoniam vero optimates collective dumtaxat habent ius, quod monarcha naturaliter solus habet; naturali ratione dignitas monarchae praestat dignitate singulorum optimatium. Quoniam, si aristocratia ordinanda, populus vi libertatis originariae formam reipublicae pro arbitrio suo determinare potest; ab eius unice voluntate dependet, definire: quantus esse debeat optimatium numerus, quinam esse possint optimates, quomodo constituendi, num eorum regimen temporarium an perpetuum esse debeat, utrum successores eligendi, an certa successionis lex statuenda, num ius optimatium ad certas familias an ad possessionem praediorum vel ad aliam personae qualitatem restringendum. Atque de his leges condendae, quae valent tamquam fundamentales. Quodsi itaque inter populum et optimates in delatione imperii publici tales leges pactae, hinc pacto subiectionis, §. 98, adiectae; senatus supremus iis tenetur vi pacti cum populo, consequenter eas tollere vel immutare sine populi consensu nequit. Enimvero si simpliciter imperium cum omni iure populi in optimates translatum; senatus sicut collegium populare, §. 174, leges fundamentales ipse pro arbitrio et condere et abrogare atque mutare potest. aristocratia est hereditaria, si ius voti in supremo senatu certis familiis, vel certorum praediorum possessoribus adhaeret; electia vero, si ius suffragii ex eleetione vel collegii supremi, vel populi, aut eorum, qui ius [410] populi habent, semper est adquirendum; mixtae successionis, si est electicia, ita tamen ut eligibilitas ad certas fa[172]milias vel certorum praediorum possessores sit restricta. Si in aristocratia electicia ius eligendi optimates successores non ipsi senatui supremo, sed populo aut aliis, quibus id a populo datum, competit; singuli tamen optimates aut saltem totum eorum collegium populi imperio non subest: talis reipublicae forma est aristocratica, et aestimari debet iure aristocratiae; licet videatur esse democratia. Atque eiusmodi respublica, quatenus talis esse non apparet, vocari potest aristocratia cryptica. Forma reipublicae ex monarchia, aristocratica et democratica simul, vel saltem ex binis earundem composita non datur; cum totum ex partibus pugnantibus componi nequeat, §. 150, 175, 181. Datur tamen forma reipublicae, quae [173] in aliis ad monarchiam, in aliis ad aristocratiam, in aliis ad democratiam propius accedit, aut saltem ex binis reipublicae formis aliquid participat; qualis respublica mixta vocatur. Oritur reipublicae mixtae forma ex imperii publici divisione in partes potentiales, §. 99, et eius limitatione, utroque actu a populi voluntate unice dependente, §. 96. Quoniam itaque et divisio et limitatio imperii variis modis pro arbitrio populi fieri potest; mixtae reipublicae formae pluribus modis differunt, et cuiuslibet forma per leges fundamentales definienda. 1. Gott. Sam. Trever diss. logomachia de civitatibus mixtis. Gotting. 1742. In republica igitur mixta dantur plures personae seu singulae seu morales, quarum cuilibet competit certa pars imperii vel qua propria vel qua communis inde- pendenter a se in[174]vicem: hinc plures singuli vel corpora, qui sibi invicem sunt aequales et liberi quoad partem imperii cuique competentem. Quamobrem in reipublica mixta illi, inter quos divisum est imperium vel commune, non nisi iunctim habent imperium plenum et absolutum, Et cum in alia republica mixta maior imperii pars uni, in alia optimatibus, in alia denique populo competere possit solet respublica mixta priori casu [411] monarchia mixta, altero aristocratia mixta, tertio democratia mixta vocari, quod scilicet propius ad hanc quam ad illam reipublicae formam accedit. Atque ita ab his formis mixtis distinguendae sunt monarchia, aristocratia, democratia purae, si puta imperium indivisum seu plenum et absolutum est penes unum, vel senatum supremum vel populum. Denique etiam ex pluribus rebuspublicis componi posse corpus unum mediante pacto, cui standum, nullo negotio intelligitur. Quodsi igitur plures civitates ita coalescunt, ut omnes posthaec idem commune imperium publicum agnoscant; ex pluribus civitatibus enascitur una civitas. Si vero plures civitates in certam societatem aeternam, §. 90, coeunt, reservato cuique imperio publico in iis, quae ad finem conventum communem non spectant, oritur corpus foederatarum rerum publicarum (systema rerumpublicarum associatarum seu Achaicarum). Foederatae ergo respublicae manent civitates, diversae spectatae erga se invicem, sed mutuis iuribus atque obligationibus colligatae, e pacto unionis, quod ad pacta publica referendum, §. 142, et legem unionis fundamentalem constituit, meti[176]endis. Sed nihilominus foederatae respublicae quoad finem conventum et intuitu exterorum ut unum corpus spectandae, quod naturaliter est liberum, cuique maiestas, quippe quam singulae habent, et iura gentis competunt, §. 87. DE Si subditus civilis ius alterius violat, hinc obligationi suae non satisfacit, eius factum est iniustum et laesio, §. 52, I. Factum dolosum seu meleficium, §. 52, I, subditi dicitur delictum (crimen latius), speciatimque ita appellari solet transgressio dolosa legis poenalis, hoc est, cui in casum inoboedientiae adiecta poena expressa, seu quae sanctione poenali munita est. Factum subditi culposum, speciatimque, quod contra legem poenalem perpetratur, vocatur quasidelictum. Delinquens ergo esse nequit nisi subditus maleficus seu facti dolosi reus. 1. Regn. Engelhardi Versuch eines allgemeinen peinlichen Rechts aus den Grundsaetzen des Natürlichen Rechts, Francof. et Lips. 1756. 8. Delictum, quo ius universorum vel imperantis civilis propius violatur, seu quod contra rempublicam vel imperantem publicum immediate committitur, est [412] publicum delictum (crimen strictius); sin minus, est privatum, quo ergo pertinent omnia delicta, quibus privato damnum datur, iniuria infertur. Imperanti civitatis ob curam securitatis publicae et vi potestatis exsecutoriae competit ius maiestaticum efficiendi, ut a quovis subditorum suum cuilibet tribuatur, §. 126 et 117, ideoque imperanti publico competit generatim in omnem subditum laedentem ius violentiae, quo laesus, quisquis sit, contra laedentem subditum defendatur, praesteturque indemnis et securus, §. 126. In specie imperanti competit ius puniendi delicta hoc est subditos delinquentes, ne velint, [179] aut in subsidium ne possint amplius delinquere, immo etiam puniendi quasi delicta, ut rei ad officium faciendum fiant attentiores, §. 40. Ius poenam irrogandi subditis, quatenus imperanti vi imperii publici competit, ad iura maiestatica pertinet; et cum reipublicae intersit, ut delicta non committantur, ius puniendi competit imperanti etiam ad avertenda delicta. 1. Andr. Adami Hochstetteri de iure poenarum liber singularis, Tubing. 1706 et 1710. 4. 2. De finibus poenarum civilium conf. August. Leyseri diss. de ultimo supplicio, in Meditt. ad Dig. sp. 649. Vol. X. p. 367—378. 3. Ioh. Gott. Gonne besondere Anmerkungen von den Strafen in bürgerlichen Gesellschaften, in den Erlang. gelehrt. Anzeigen 1744. n. 10. p. 73, seqq. Et cum delicta varios gradus admittant finisque poenae mox maiorem mox minorem poe[180]nam requirat, immo salus publica remissionem poenae interdum requirere possit; ad iura maiestatica etiam pertinet ius, infligendi delinquentibus minorem maioremve poenam, hinc pro ratione circumstantiarum salutis publicae causa poenam constitutam exasperandi vel mitigandi, vel denique etiam prorsus remittendi, quod ius postremum vocatur ius aggratandi. 1. Corn. van Bynkershoek: ut solius principis est crimina remittere, sic eius solius esse videtur, criminum impunitates publice promittere, Quaest. Iur. Publ. lib. II. n. 16. p. 299. Si ponitur delictum, quo 1) damnum privato alicui datum, 2) et simul lex poenalis violata est: competit imperanti ius 1) adigendi delinquentem, ut damnum ei, cui datum, resarciat, 2) ipsi poenam lege praescriptam inftigendi. Hinc in eiusmodi delictis dicitur delin[181]quens teneri ad satisfactionem et privatam et publicam. Quodsi hoc casu imperans vi iuris aggratiandi delinquentem poena eximit, non tamen eo ipso simul eximit ab obligatione, damnum datum reparandi. In satisfactionem privatam laeso privato ius est, quod ipsi invito imperans auferre nequit. [413] Mala, quae ab imperante subdito delinquenti, dum punitur, inferuntur, varia cogitari possunt. Maximum specie est ultimum supplicium, quod ius summi imperantis, ultimo supplicio adficiendi delinquentem subditum, vocatur ius necis (gladii, quibusdam quoque ius vitae et necis). Cum dentur crimina, ex quibus vel ob atrocitatem facti, vel ob pessimum exemplum imminet reipublicae grave periculum, internecione delinquentis avertendum: ad iura maiestatica etiam pertinet ius, vita plectendi seu poena capitali adficiendi delinquentes, ius necis. [182] 1. Ioh. Eberh. Roesleri diss. de iure summorum imperantium in vitam civium, Tubing. 1714. 2. Eiusdem stricturae selectiores de iuribus quibusdam potioribus summorum imperantium, Tubing. 1715. 4. quaest. tertia. Cum ius puniendi exerceri nequeat nisi in delinquentes, nemo autem naturaliter praesumendus delinquens, §. 98, I; nemo etiam puniendus nisi delicto sufficienter probato, ergo nisi probetur, tale factum existere, quod imputari tamquam delictum tali delinquenti possit, §. 14, I. Ob eandem praesumptionem atque ad eruendam eo certius delicti veritatem cuilibet delinquenti permittendum est, ut proferat, quae ad se excusandum facere posse existimat; ideoque nemo in- auditus et indefensus condemnari potest. [414] Quoniam denique imperantis est curare, ne delicta committantur, utque commissa puniantur; ius imperanti publico competit in medio, sine quibus veritas delicti cognosci non potest, ideoque ius inquirendi in delicta, uno verbo ius inquisitionis. Potest tamen imperans salutis publicae causa quandoque etiam eximere ab inquisitione suspectum de delicto perpetrato, hoc est abolere inquisitionem. Quoniam inquisitione abolita poena irrogari nequit, §. 198; abolitio revera continet remissionem poena in delicto dubio, ideoque ius abolendi ad ius aggratiandi, hinc ad iura maiestatica pertinet, §. 195. Cum dentur iura, quae singulis in universos atque hinc etiam in imperantem, cui delatum imperium ab universis, competunt, §. 91, 103; singuli laeduntur ab imperante, in quem translatum imperium, si is facit, quod est con[184]tra ius singulorum subditorum. Quoniam vero singuli adstringuntur tum subiectionis tum unionis pacto; singulus laesus ius suum persequi ultra, quam quatenus non violat pactum unionis, nequit. Cum itaque vi pacti unionis singulus quisque teneatur universis ad non turbandam tranquillitatem publicam, §. 91; singulus etiam quisque, qui se laesum putat, obligatur ad se abstinendum ab omni violenta iuris sui contra imperantem publicum persecutione. Accedit, quod in dubio praesumptio militet pro iure imperantis, §. 108, immo quod imperans, si quid forte contra ius singuli subditi factum, ex ignorantia vel errore magis, quam deliberato animo egisse, et tollere velle laesionem, simul atque causam cognoverit, sit iudicandus. Singulus ergo subditus ab imperante laesus non nisi placidis modis, litteris supplicibus, ob[185]sequiosa gravaminum expositione saluti suae privatae consulendi ius habet. His vero frustra tentatis rectius egreditur e civitate, quam adhibita violentia in publicae tranquillitatis perturbatione quaerere commodum privatum sibi arroget. [415] Si ius universorum violatur, aut pars populi insignis laeditur ab imperante; laesi cives tranquillitatis et salutis publicae causa vi pacti unionis tenentur, ut nullum medium placidum intentatum relinquant, antequam vim opponere imperanti male regenti, atque ita revera in viscera propria saevire coeperint. Est itaque illud non ius imperantis, sed obligatio subditorum, qua sociorum pacti unionis erga se invicem, unde efficitur, ut populus ius suum contra imperantem laedentem violentis mediis persequi nequeat, nisi imperans ad tantum laesionum gradum abripiatur, ut periculum, quod reipublicae ex continuata et tolerata imperantis iniustitia imminet, maius sit eo, [186] quod ex sumptis contra ipsum armis est metuendum. Princeps, qui manifesto proposito in exitium reipublicae imperium exercet, vocatur tyrannus, et subinde etiam tyrannus exercitio talis, ut nimirum distinguatur a tyranno titulo tali, hoc est usurpatore imperii monarchici, §. 98; regimen tyranni qua talis tyrannis appellatur. Populus igitur tyranno resistere eumque coercere potest, ut se abstineat a tyrannide, atque intra salutis publicae limites reducat regimen; vel in subsidium recedere potest a pacto subiectionis atque abdicare tyrannum, quod fit dethronisatione. Princeps ob tyrannidem throno eiectus cessat esse imperans, non vero propterea simul cessat esse persona in statu libertatis naturalis [187] posita. Populus excusso tyranni iugo cessat esse ipsi subiectus, ideoque respectu tyranni in statum libertatis naturalis revertitur. Hinc si tyrannus et populus libertatis suae vindex, armis adversus se invicem contendunt; hostes evadunt, bellum oritur, et ius populi, bellum contra tyrannum gerentis, ex iure hostis iusti in iniustum est aestimandum. [416] Quibus intellectis facile patet, adsentiendum non esse 1) Machiavellistis, qui opinantur, populum erga principem teneri oboedientia mere passiva, et principi competere tale ius irresistibilitatis, ut populo suo iniuriam facere nutto modo queat, 2) nec Monarchomachis, qui opinantur, principem, ob iniustitiam contra subditos commissam, a populo posse puniri. Et machiavellistarum sententia, machiavellismus et monarchomachorum, monarchomachismus, errorem continet; quod ex superioribus principiis conficitur, §. 103, 205. [188] 1. Machiavellistarum antesignanus est Nicolaus Machiavellus, cuius tractatus: il principe, 1515 primum editus, his principiis repletus est. Asseclas Machiavellus inter alios habet Casparum Scioppium in paedia politices Romae 1623: cura Herm. Conringii recusa, Helmst. 1663. 4. et Thomam Hobbesium, cuius elementa philosophiae de Cive et Leviathanem supra commemoravimus part. I. p. 45. 2. Monarchomachorum duces potissimum sunt Georg. Buchananus in dialogo de Iure Regni apud Scotos, qui primum prodiit Edimburgi 1580. 4. Stephanus lunius Brutus in vindiciis contra tyrannos seu de principis in populum populique inprincipem legitima potestate, cuius prima editio publicata 1580. loh. Boucherius in tr. de iwsta Henrici III. abdicatione e Francorum regno, Lugdun. 1591. 4. Guilielmus Reginaldus (William Rainolds) sub nomine Guilielmi Rossaei la[189]tens in libro: de iusta Reip. Christianae in Reges impios et haereticos auctoritate, Antverp. 1592. 8. Ioh. Mariana in tribus libris de Rege et Regis institutione, Toleti 1599. Ioh. Miltonius in duplici defensione Regicidii Garoli I. Magnae Britanniae Regis, Lond. 1651. et 1654. conf. Biblioth. Iwris imperantium pag. 118 seqq. In aristocratia si quidam optimatium, reliquis exclusis, summum imperium usurpant, talis aristocratiae status vocatur oligarchia (sensu malo, oligocratia, dynastia). In democratia vero quando sine ordine et per turbam omnia aguntur, talis democratiae status est ochlocratia. [417] Cum per oligarchiam maiestas collegii optimatium violetur, et per ochlocratiam tranquillitas reipublicae popularis maxime perturbetur; singuli vero optimates subditi sint collegii supremi, §. 181, et singuli itidem e populo sint [190] subditi populi totius vel collegii popularis, §. 175: consequitur, ut qui oligarchiam exercent, vel rempublicam in ochlocratiam coniciunt, fiant delinquentes, §. 191, rei cri- minis publici, §. 192, laesae nimirum maiestatis aristocraticae vel popularis, atque hinc a collegio supremo aristocratico vel democratico puniri iure meritoque possint. 1. Nunc progrediendum esset ad Ius (Civile) Privatum Universale, quod complectitur iura atque obligationes naturales subditorum civilium erga se invicem, §. 87, potissimum eas, quae ipsis qua talibus tribuendae, hinc tradit leges naturales a subditis civilibus invicem naturaliter observandas, nexumque iuridicum inter eosdem intercedentem, atque officia eorundem civilia mutua explicat. [191] 2. Et facili quidem negotio plures hic loci deducere possemus propositiones, revocato in auxilium 1) Iure mere Naturali, 2) Iure Sociali Univ. 3) Iure Oeconomico Univ. et 4) Iure Civitatis Univ. in genere: quippe ex quarum disciplinarum principiis ad statum subditorum civilium applicatis derivantur plures leges privatae universales. 3. Verum enim vero si penitius hanc rem investigaveris, non difficulter poteris convinci, nihil novi determinatique iuris nec obligationis in eiusmodi Iure Privato universaliter adfirmari posse. 4. Nimirum obligatio subditi civilis in consubditum est obligatio subditi civilis vel qua talis vel non qua talis. Posteriorem obligationem latiori paululum significatione appellare possumus naturalem; priorem vero strictiori sensu [418] civilem obligationem, cuius correlata, ius civile, et suum civile, quid hoc sensu denotent, facile intelligitur. [192] 5. Obligationes naturales iuraque naturalia subditorum civilium reciproca ad Ius Privatum Univ. proprie, quatenus nempe ab aliis Iuris Nat. speciebus discernitur, non pertinent: et si huc referantur, nihil tamen novi continent. Atque eatenus Ius Privatum Univ. non esset nisi repetitio eorum, quae in superioribus Iuris Naturae disciplinis tradita fuere. 6. Quamobrem ut Ius Privatum Univ. specialem mereatur tractationem, necesse est ut ex principio: subditus civilis consubdito cuique tribuat suum civile, erui possint plures obligationes, quae stricte sunt civiles et universaliter validae. Tales vero deduci posse, quae sint universaliter validae seu universales, equidem adhuc perspicere non possum. 7. Scilicet obligatio haec civilis generatim consistit in obligatione subditorum ad salutem consubditorum promovendam mediante imperio civili, §. 89, consequenter est obligatio ad faciendum, quidquid summus imperans subditis ad [193] salutem consubditorum promovendam imperat. Ut itaque ex hac obligatione generali atque indeterminata efficiatur in certa civitate obligatio specialis, quae sit civiliter valida, ideoque quae dici possit certa et determinata; requiritur certus imperii civilis actus, quo haec obligatio imponitur, uno verbo requiritur lex imperantis positiva, §. 114. Et talis lex actuat obligationem subditorum erga se invicem civilem, quae ante legem latam est mere tantum possibilis. 8. Ergo omnis obligatio civilis determinata est ex lege positiva, ideoque non dantur obligationes civiles determinatae universales, nec consequenter datur Ius Privatum Universale. 9. Observes velim, obligationem subditi in consubditum ad eius salutem promovendam esse obligationem ad finem, qui finis generalis pluribus mediis obtineri potest. Ex istis variis mediis imperanti competit ius, hoc vel [194] illud determinandi tamquam medium. Per hanc demum determinationem, quae fit ab imperante civili mediante eius lege positiva, obligatio subditi in consubditum oritur determinata: ante legem civilem obligatio determinata non adest. 10. Immo cum obligatio subditorum civilis oriatur ex pacto, quo se sibi invicem obligant, ad communem salutem mutuo promovendam mediante imperio civili, hoc est quatenus ad hunc finem exstabunt leges imperantis positivae; nec ultra hunc consensum, ideoque non ultra leges positivas tenentur promovere mutuam salutem. Quapropter omnes subditorum obligationes civiles determinatae sunt obligationes postivae, nullae dantur universales, nullum datur Ius Privatum Universale. [419] |
|||