Kant: AA XV, Zweiter Anhang Medicin. , Seite 945 |
||||||||
Zeile:
|
Text:
|
Verknüpfungen:
|
|
|||||
| 01 | parum sentit mentis sanae regulas, ad quas (g sentiendas ) requiritur, ut | |||||||
| 02 | ipsa sit sui compos, et quia hunc morbum ut plurimum connatum et | |||||||
| 03 | stemmati insitum deprehendimus, aut, si forte alia quaedam causa inciderit, | |||||||
| 04 | haec tamen in visceribus potius quam animi penetralibus | |||||||
| 05 | inhaerere censenda est. | |||||||
| 06 | Vtrum omnia medicamina non nisi per vim sentiendi et movendi | |||||||
| 07 | animae totum corpus pervadentis et curantis opem ferant, vt Stahlii est | |||||||
| 08 | sententia, an multa qvoad maximam partem ipsorum vis sit mere | |||||||
| 09 | mechanica, int artis peritorum iudicium esto. Verum utrum vis cogitandi | |||||||
| 10 | humana praecipua quadam vi polleat, qua superat animantia p | |||||||
| 11 | bruta, de hoc quaestio est philosophi. | |||||||
| 12 | g-Zusätze am Rande links: | |||||||
| 13 | Neben 9448—18: | |||||||
| (g | ||||||||
| 14 | Forsitan somnus ipse non a lassitudine corporis pendet, verum | |||||||
| 15 | potius lassitudo a somnolenti ab corporis motibus vitalibus destituti | |||||||
| 16 | (in organo organo sensorio) absentia. qvi mentem omni conscientia | |||||||
| 17 | sui privat, facile somno sepelitur. | |||||||
| 18 | Lusus et qvidem lucri causa inceptus mentem varie concutit. | |||||||
| 19 | Corporis motus a medico non philosopho dicti aegroto corpus | |||||||
| 20 | debilitant, nisi sociali quadam delectatione condiantur et mentem | |||||||
| 21 | bene afficiant. | |||||||
| ) | ||||||||
| 22 | Neben 9453—7: | |||||||
| 23 | (g Fuit philosophus dialecticus, qvi ita sophismati cuidam incubuit | |||||||
| 24 | continuo ardore solvendi, ut plane emarcuerit et plumbeis calceis | |||||||
| 25 | indigeret. ) | |||||||
| 27 | (g In coena conducit corpori animum non solum solutum curis, | |||||||
| 28 | verum etiam hilar ad hilaritatem compositum ab omni cogitatione | |||||||
| [ Seite 944 ] [ Seite 946 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
||||||||