Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 419 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | demonstrato habitum sit, sed quia, si materiam ipsam fluxam et transitoriam | ||||||
02 | admiseris, nihil plane stabile et perdurabile reliqui fieret, quod | ||||||
03 | explicationi phaenomenorum secundum leges universales et perpetuas | ||||||
04 | adeoque usui intellectus amplius inserviret. | ||||||
05 | Et haec quidem de methodo, potissimum circa discrimen sensitivae | ||||||
06 | atque intellectualis cognitionis, quae si aliquando curatiori indagnatione | ||||||
07 | ad amussim redacta fuerit, scientiae propaedeuticae loco erit, omnibus | ||||||
08 | in ipsos metaphysicae recessus penetraturis immensum quantum profuturae. | ||||||
10 | NOTA. Quoniam in postrema hac sectione indagatio methodi omnem facit | ||||||
11 | paginam, et regulae praecipientes veram circa sensitiva argumentandi formam propria | ||||||
12 | luce splendeant, nec eam ab exemplis illustrationis causa allatis mutuentur, | ||||||
13 | horum tantummodo quasi in transcursu mentionem inieci. Quare mirum non est, | ||||||
14 | nonnulla ibi audacius quam verius plerisque asserta visum iri, quae utique, cum aliquando | ||||||
15 | licebit esse prolixiori, maius argumentorum robus sibi exposcent. Sic, quae | ||||||
16 | §. 27 de immaterialium localitate attuli, explicatione indigent, quam, si placet, quaeras | ||||||
17 | apud Eulerum l. c. Tom. 2. P. 49-52. Anima enim non propterea cum corpore | ||||||
18 | est in commercio, quia in certo ipsius loco detinetur, sed tribuitur ipsi locus in universo | ||||||
19 | determinatus ideo, quia cum corpore quodam est in mutuo commercio, quo soluto | ||||||
20 | omnis ipsius in spatio positus tollitur. Localitas itaque illius est derivativa et | ||||||
21 | contingenter ipsi conciliata, non primitiva atque exsistentiae ipsius adhaerens condicio | ||||||
22 | necessaria, propterea quod quaecunque per se sensuum externorum (quales | ||||||
23 | sunt homini) obiecta esse non possunt, i. e. immaterialia, a condicione universali externe | ||||||
24 | sensibilium, nempe spatio, plane eximuntur. Hinc animae localitas absoluta et | ||||||
25 | immediata denegari et tamen hypothetica et mediata tribui potest. | ||||||
[ Seite 418 ] [ Seite 421 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |