Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 418 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | habeat pro argumentis ab obiecto depromptis, cum tantummodo per | ||||||
| 02 | convenientiam cum libero et amplo intellectus usu, pro ipsius singulari | ||||||
| 03 | natura, nobis commendentur. Ideoque, aeque ac ea quae superius a nobis | ||||||
| 04 | enumerata sunt, nituntur rationibus subiectivis, verum non legibus | ||||||
| 05 | sensitivae cognitionis, sed ipsius intellectualis, nempe condicionibus, quibus | ||||||
| 06 | ipsi facile videtur et promptum perspicacia sua utendi. Liceat mihi | ||||||
| 07 | horum principiorum, quantum equidem scio, nondum alibi distincte | ||||||
| 08 | expositorum, hic coronidis loco mentionem aliquam iniicere. Voco | ||||||
| 09 | autem principia convenientiae regulas illas iudicandi, quibus libenter | ||||||
| 10 | nos submittimus et quasi axiomatibus inhaeremus, hanc solum ob rationem, | ||||||
| 11 | quia, si ab iis discesserimus, intellectui nostro nullum fere de obiecto | ||||||
| 12 | dato iudicium liceret. In horum censum veniunt sequentia. PRIMUM, | ||||||
| 13 | quo sumimus, omnia in universo fieri secundum ordinem naturae; quod | ||||||
| 14 | quidem principium Epicurus absque ulla restrictione, omnes autem | ||||||
| 15 | philosophi cum rarissima et non sine summa necessitate admittenda | ||||||
| 16 | exceptione uno ore profitentur. Ita autem statuimus, non propterea, | ||||||
| 17 | quod eventuum mundanorum secundum leges naturae communes tam | ||||||
| 18 | amplam possideamus cognitionem, aut supernaturalium nobis pateret | ||||||
| 19 | vel impossibilitas, vel minima possibilitas hypothetica, sed quia, si ab | ||||||
| 20 | ordine naturae discesseris, intellectui nullus plane usus esset, et temeraria | ||||||
| 21 | citatio supernaturalium est pulvinar intellectus pigri. Eandem ob | ||||||
| 22 | rationem miracula comparativa, influxus nempe spirituum, sollicite | ||||||
| 23 | arcemus ab expositione phaenomenorum, quia, cum eorum natura nobis | ||||||
| 24 | incognita sit, intellectus magno suo detrimento a luce experientiae, per | ||||||
| 25 | quam solam legum iudicandi sibi comparandarum ipsi copia est, ad | ||||||
| 26 | umbras incognitarum nobis specierum et causarum averteretur. SECUNDUM | ||||||
| 27 | est favor ille unitatis, philosophico ingenio proprius, a quo pervulgatus | ||||||
| 28 | iste canon profluxit: principia non esse multiplicanda praeter | ||||||
| 29 | summam necessitatem; cui suffragamur, non ideo, quia causalem in | ||||||
| 30 | mundo unitatem vel ratione vel experientia perspiciamus, sed illam | ||||||
| 31 | ipsam indagamus impulsu intellectus, qui tantundem sibi in explicatione | ||||||
| 32 | phaenomenorum profecisse videtur, quantum ab eodem principio | ||||||
| 33 | ad plurima rationata descendere ipsi concessum est. TERTIUM eius | ||||||
| 34 | generis principiorum est: nihil omnino materiae oriri, aut interire, omnesque | ||||||
| 35 | mundi vicissitudines solam concernere formam; quod postulatum, | ||||||
| 36 | suadente intellectu communi, omnes philosophorum scholas pervagatum | ||||||
| 37 | est, non quod illud pro comperto aut per argumenta a priori | ||||||
| [ Seite 417 ] [ Seite 419 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||