Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 408 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | substantiarum (h. e. dependentiam statuum reciprocam) ex ipsarum | ||||||
02 | exsistentia non consequi, sed ipsis tanquam necessariis competere | ||||||
03 | omnino non posse. | ||||||
04 | §. 19. |
||||||
05 | Totum itaque substantiarum est totum contingentium, et mundus, | ||||||
06 | per suam essentiam, meris constat contingentibus. Praeterea nulla substantia | ||||||
07 | necessaria est in nexu cum mundo, nisi ut causa cum causato, | ||||||
08 | ideoque non ut pars cum complementis suis ad totum (quia nexus compartium | ||||||
09 | est mutuae dependentiae, quae in ens necessarium non cadit). | ||||||
10 | Causa itaque mundi est ens extramundanum, adeoque non est anima | ||||||
11 | mundi, nec praesentia ipsius in mundo est localis, sed virtualis. | ||||||
12 | §. 20. |
||||||
13 | Substantiae mundanae sunt entia ab alio, sed non a diversis, sed | ||||||
14 | omnia ab uno. Fac enim illas esse causata plurium entium necessariorum: | ||||||
15 | in commercio non essent effectus, quorum causae ab omni relatione | ||||||
16 | mutua sunt alienae. Ergo UNITAS in coniunctione substantiarum | ||||||
17 | universi est consectarium dependentiae omnium ab uno. Hinc forma universi | ||||||
18 | testatur de causa materiae et nonnisi causa universorum unica est | ||||||
19 | causa universitatis, neque est mundi architectus, qui non sit simul creator. | ||||||
20 | §. 21. |
||||||
21 | Si plures forent causae primae ac necessariae cum suis causatis, | ||||||
22 | eorum opificia essent mundi, non mundus, quia nullo modo connecterentur | ||||||
23 | ad idem totum; et vice versa si sint plures mundi extra se | ||||||
24 | actuales, dantur plures causae primae ac necessariae, ita tamen, ut nec | ||||||
25 | mundus unus cum altero, nec causa unius cum mundo causato alterius | ||||||
26 | in ullo sint commercio. | ||||||
27 | Plures itaque mundi extra se actuales non per ipsum sui conceptum | ||||||
28 | sunt impossibiles (uti Wolffius per notionem complexus s. multitudinis, | ||||||
29 | quam ad totum, qua tale, sufficere putavit, perperam conclusit), sed sub | ||||||
30 | sola hac condicione, si unica tantum exsistat causa omnium necessaria. | ||||||
31 | Si vero admittantur plures, erunt plures mundi, in sensu strictissimo | ||||||
32 | metaphysico, extra se possibiles. | ||||||
[ Seite 407 ] [ Seite 409 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |