Kant: AA II, AUGUSTISSIMO SERENISSIMO ATQUE ... , Seite 407

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 per se determinetur. Verum praeterquam, quod hic conceptus, uti      
  02 iam demonstratum est, subiecti potius leges sensitivas quam ipsorum      
  03 obiectorum condiciones attineat, si vel maxime illi realitatem largiaris,      
  04 tamen non denotat, nisi intuitive datam coordinationis universalis      
  05 possibilitatem, adeoque nihilo minus intacta manet quaestio, nonnisi      
  06 intellectui solubilis: quonam principio ipsa haec relatio omnium substantiarum      
  07 nitatur, quae intuitive spectata vocatur spatium. In hoc      
  08 itaque cardo vertitur quaestionis de principio formae mundi intelligibilis,      
  09 ut pateat, quonam pacto possibile sit, ut plures substantiae in      
  10 mutuo sint commercio et hac ratione pertineant ad idem totum, quod      
  11 dicitur mundus. Mundum autem hic non contemplamur quoad materiam,      
  12 i. e. substantiarum, quibus constat, naturas, utrum sint materiales      
  13 an immateriales, sed quoad formam, h. e. quipote generatim inter plures      
  14 locum habeat nexus et inter omnes totalitas.      
           
  15
§. 17.
     
           
  16 Datis pluribus substantiis, principium commercii inter illas possibilis      
  17 non sola ipsarum exsistentia constat, sed aliud quid praeterea requiritur,      
  18 ex quo relationes mutuae intelligantur. Nam propter ipsam      
  19 subsistentiam non respiciunt aliud quicquam necessario, nisi forte sui      
  20 causam, at causati respectus ad causam non est commercium, sed dependentia.      
  21 igitur, si quoddam illis cum aliis commercium intercedat,      
  22 ratione peculiari, hoc praecise determinante, opus est.      
           
  23 Et in hoc quidem consistit influxus physici πφωτον ψεyδοσ, secundum      
  24 vulgarem ipsius sensum: quod commercium substantiarum et      
  25 vires transeuntes per solam ipsarum exsistentiam affatim cognoscibiles      
  26 temere sumat, adeoque non tam sit systema aliquod quam potius omnis      
  27 systematis philosophici, tanquam in hoc argumento superflui, neglectus.      
  28 A qua macula si hunc conceptum liberamus, habemus commercii genus,      
  29 quod unicum reale dici et a quo mundi totum reale, non ideale aut      
  30 imaginarium dici meretur.      
           
  31
§. 18.
     
           
  32 Totum e substantiis necessariis est impossibile. Quoniam enim sua      
  33 cuique exsistentia abunde constat, citra omnem ab alia quavis dependentiam,      
  34 quae plane in necessaria non cadit: patet, non solum commercium      
           
     

[ Seite 406 ] [ Seite 408 ] [ Inhaltsverzeichnis ]