Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 409 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | Si posterius, quä in nexu quodam huic subiecto competunt prädicata, iisdem | ||||||
02 | positis rationibus semper competere debere concludi potest, et ex casu dato | ||||||
03 | determinat veritatem in similibus, hinc habet rationata cognoscendi. Verum si | ||||||
04 | rationata exsistendi hic subintelligimus, entia hisce in infinitum feracia non | ||||||
05 | esse, vel ex postrema huius commentationis sectione videre licebit, ubi permutationis | ||||||
06 | omnis expertem substantiä cuiuslibet, quä nexu cum aliis exempta est, | ||||||
07 | statum rationibus invictis adstrümus. | ||||||
08 | 2. Rerum totius universitatis nullam alii per omnia esse similem. Vocatur | ||||||
09 | principium indiscernibilium, quod latissimo, ut fit, sensu sumptum a vero quam | ||||||
10 | longissime discedit. Duplici potissimum ratione demonstratur. Prior argumentandi | ||||||
11 | ratio admodum präceps levi saltu obiectum transilit, et ideo vix in censum | ||||||
12 | venire meretur. Hä sunt illä argutiä: quäcunqü notis omnibus perfecte | ||||||
13 | conveniunt, neqü ullo discrimine dinoscuntur, pro uno eodemqü ente habenda | ||||||
14 | videntur. Hinc omnia perfecte similia non esse nisi unum idemqü ens, | ||||||
15 | cui plura loca assignentur; quod cum sanä rationi adversetur, hanc sententiam | ||||||
16 | secum ipsam pugnare contendunt. Sed quis est, qui fucum argutiarum non animadvertat? | ||||||
17 | Ad perfectam duarum rerum identitatem omnium notarum s. determinationum, | ||||||
18 | tam internarum quam externarum, requiritur identitas. Ab hac | ||||||
19 | omnimoda determinatione ecquisnam exceperit locum? Ideoqü non unum | ||||||
20 | idemqü ens sunt, quä, utcunqü notis internis convenientia, loco saltem | ||||||
21 | discernuntur. Sed quä principio rationis sufficientis falso accepta fertur demonstratio, | ||||||
22 | hic nobis potissimum excutienda est. | ||||||
23 | Nihil subesse dictitant rationis, cur Deus duabus substantiis diversa | ||||||
24 | assignaverit loca, si per omnia alia perfecte convenirent. Quales ineptiä! Miror | ||||||
25 | gravissimos viros hisce rationum crepundiis delectari. Substantiam unam voca | ||||||
26 | A, alteram B. Fac A locum του B occupare, tum, quia notis internis A plane | ||||||
27 | non discrepat a B, etiam locum ipsius obtinens per omnia cum ipso erit identicum, | ||||||
28 | et vocandum erit B, quod antea vocatum est A; cui vero prius nomen | ||||||
29 | erat B, nunc in locum του A translatum vocandum erit A. Häc enim characterum | ||||||
30 | differentia diversitatem tantum locorum notat. Cedo igitur, utrum Deus | ||||||
31 | aliud quicquam egerit, si secundum tuam sententiam loca determinaverit? | ||||||
32 | Utrumqü perfecte est idem; ideoqü permutatio a te conficta nulla est; sed | ||||||
33 | nihili nullam esse rationem perbelle mea quidem sententia convenit. | ||||||
34 | Adulterina häc lex tota rerum universitate et sapientiä etiam divinä | ||||||
35 | decoro egregie confutatur. Corpora enim, quä dicuntur similaria, aquam, argentum | ||||||
36 | vivum, aurum, salia simplicissima, cet. homogeneis et internis notis | ||||||
37 | perfecte congrüre in partibus suis primitivis, et convenit identitati usus atqü | ||||||
38 | functionis, cui prästandä sunt destinata, et ex effectibus videndum est, quos | ||||||
39 | semper similes ab iisdem absqü ullo notabili discrimine proficisci deprehendimus. | ||||||
40 | Neqü hic decet reconditam quandam et sensus effugientem suspicari diversitatem, | ||||||
[ Seite 408 ] [ Seite 410 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |