Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 406

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01
Instantiarum confutatio, quas indifferentiä äquilibrii defensores
     
  02
in subsidium vocant.
     
           
  03 Provocant adversä partis patroni, ut exemplis satisfaciamus, quä adeo      
  04 aperte voluntatis humanä ad quasvis actiones liberas indifferentiam testari videntur,      
  05 ut vix quicquam apertius esse posse videatur. Cum par impar luditur      
  06 et fabä manu reconditä coniectando lucrandä sunt, alterutrum proloquimur      
  07 plane absqü consilio et absqü ulla deligendi ratione. Hisce gemina in casu      
  08 principis nescio cuius proferunt, qui alicui pyxidum duarum, ponderis, figurä      
  09 et speciei per omnia similium, liberam fecit electionem, quarum altera plumbum,      
  10 altera aurum recondidit, ubi nonnisi citra rationem fieri potuit ad alterutram      
  11 capessendam determinatio. Similia de pedis dextri aut sinistri indifferenti      
  12 ad promovendum libertate dictitant. Omnibus uno verbo et quod quidem mihi      
  13 videtur affatim respondebo. Quando in principio nostro de rationibus determinantibus      
  14 sermo est, non hic unum vel aliud rationum genus intelligitur, e. g.      
  15 in actionibus liberis rationes intellectui conscio obversantes, sed utcunqü      
  16 determinetur actio, tamen ratione quadam determinata sit necesse est, si eam      
  17 fieri opus est. Rationes obiectivä in arbitrii determinatione plane deesse possunt,      
  18 et motivorum cum conscientia repräsentatorum perfectum potest esse      
  19 äquilibrium, nihilo tamen minus rationibus adhuc permultis locus superest,      
  20 quä mentem determinare possunt. Hoc enim ancipiti tali dubitatione solum      
  21 efficitur, ut res a superiori facultate ad inferiorem, a repräsentatione cum conscientia      
  22 coniuncta ad obscuras redeat, in quibus ab utravis parte omnia perfecte      
  23 identica esse vix statündum est. Tendentia appetitus insiti in ulteriores perceptiones      
  24 in eodem statu diu härere mentem non patitur. Variato itaqü statu      
  25 internarum repräsentationum mentem aliquorsum inclinari necesse est.      
           
  26 PROP. X Corollaria quädam genuina principii rationis determinantis      
  27 exponere.      
           
  28 1) Nihil est in rationato, quod non fürit in ratione. Nihil enim est sine      
  29 ratione determinante, adeoqü nihil in rationato, quod non arguat rationem sui      
  30 determinantem.      
           
  31 Obiici posset, quod, cum rebus creatis adhäreant limites, inde conseqüretur,      
  32 Deo, qui ipsarum continet rationem, eos pariter adhärere. Respondeo:      
  33 qui rebus finitis adhärent limites, pariter limitatam sui rationem in actione      
  34 creationis divinä arguunt. Limitata enim est actio Dei creatrix, pro ratione      
  35 entis limitati producendi. Häc autem actio cum sit determinatio Dei respectiva,      
  36 quam rebus producendis respondere necesse est, non interna et absolute in ipso      
  37 intelligibilis, limitationes has Deo interne non competere patet.      
           
           
     

[ Seite 405 ] [ Seite 407 ] [ Inhaltsverzeichnis ]