Kant: AA I, PRINCIPIORUM PRIMORUM COGNITIONIS ... , Seite 405

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 semet determinandi principio resederit malorum origo, ipsis peccatoribus imputanda      
  02 esse aperte patet. Neqü ideo divinum numen minus a peccatis abhorrere      
  03 reputandum est, quia iis, concedendo, quodammodo annürit. Nam ea      
  04 ipsa malorum, quorum licentia facta erat, strenua allaboratione in melius reducendorum      
  05 compensatio, quam monendo, minitando, invitando, media suppeditando      
  06 obtinere annititur, est proprie ille finis, qüm ob oculos habuit divinus      
  07 artifex, quibus itaqü cum malorum fructicantes ramos amputet et, quantum      
  08 salva libertate hominum fieri potest, reprimat, hoc ipso semet pravitatis omnis      
  09 osorem, quanquam perfectionum, quä nihilo minus elici inde possunt, amatorem      
  10 patefecit. Sed in viam redeo, abinstituti ratione longius aliquantulum,      
  11 quam par erat, divagatus.      
           
  12
Additamenta problematis IX
     
           
  13
Präscientiä divinä respectu actionum liberarum locus non est, nisi
     
  14
determinata eorum rationibus suis futuritio admittatur.
     
           
  15 Qui principio nostro subscribunt, semper hoc argumentum valide contra      
  16 impugnatores urserunt. Quare hac opera supersedens ad ea tantum, quä perspicacissimus      
  17 Crusius in contrarium affert, respondere satago. Iis, qui ita      
  18 sentiunt, obiicit indignam Deo sententiam, quasi eum ratiociniis uti sibi persuadeant.      
  19 In qua quidem opinione, si qui sunt, qui secus autumant, lubens in      
  20 ill. adversarii partes transeo. Etenim ratiociniorum anfractus divini intellectus      
  21 immensitatem parum decere concedo. Neqü enim abstractione notionum universalium      
  22 earumqü combinatione et ad eründas conseqüntias facta collatione      
  23 infinitä intelligentiä opus est. Verum hic asserimus, Deum prävidere ea non      
  24 posse, quorum antecedenter determinata non est futuritio, non propter inopiam      
  25 subsidiorum, quibus haud indigere concedimus: sed quoniam impossibilis per      
  26 se est präcognitio futuritionis, quä plane nulla est, si exsistentia omnino et      
  27 per se et antecedenter est indeterminata. Per se enim esse indeterminatam, ex      
  28 contingentia concluditur; antecedenter esse pariter indeterminatam antagonistä      
  29 contendunt; ergo plane determinationis h. e. futuritionis expers et in se est et      
  30 a divino intellectu repräsentari necesse est.      
           
  31 Tandem ingenü fatetur laudatus adversarius, hic non nihil remanere incomprehensibile,      
  32 quod vero, cum ad infinitum contemplatio rediit, cum obiecti      
  33 eminentia probe consentit. Verum quantumvis fatear, adyta quädam reconditioris      
  34 intelligentiä remanere humano intellectui nunquam reseranda, si in      
  35 interiorem cognitionem descendere aveas, tamen hic non de modo agitur, sed      
  36 utrum res ipsa locum habeat, cuius cum oppositä partis sententia repugnantiam      
  37 inspicere, mortali cognitioni admodum sane proclive est.      
           
           
     

[ Seite 404 ] [ Seite 406 ] [ Inhaltsverzeichnis ]