Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 382

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 omnem corporis compagem solvisset. Adeoqü ex interstitiis corporis expulsa      
  02 materia, quä non fuit elastica, vix libera facta elasticitatem prodit. Cum vero      
  03 idem sit ingenium vaporum, ut, ubi divulsi sint a massa, cui fürunt adunati,      
  04 vim elasticam exserant, certe si non asseverate affirmandum, tamen magna cum      
  05 verisimilitudine statündum erit, ärem non aliud esse nisi vaporem illum corporibus      
  06 solutum, qui, postquam ad summam subtilitatem redactus est, cuilibet      
  07 caloris gradui facile cedit et validam prodit elasticitatem.      
           
  08 Sunt vero haud pauca nec proletaria, quä me in hac sententia confirmant.      
  09 Etenim cur ex corporibus solis, quä olei atqü adeo acidi haud parum in se      
  10 continent, ustulando expellitur är? Nonne acidum actuosissimum et validissimum      
  11 ad ätherem constringendum attractione sua est principium, ut antea sub      
  12 oculos posui? Nonne hoc principium corporum illorum concretorum vinculum      
  13 est et veluti gluten? (quippe äthereä materiä, omnia corpora constringentis,      
  14 verus magnes) et ubi acidum hoc ab artissima cum materia adunatione vi ignis      
  15 ingenti ägre est expulsum, putasne in subtilissima divisum cuticula discedere      
  16 oportere? Hocqü pacto quid est, quod ambigas tali ratione fluidum elasticum      
  17 constitüre, vel ad minutissimos caloris gradus ad expansionem mobile neqü,      
  18 aucto quantumvis frigore (utpote qui nunquam omnem exterminat calorem),      
  19 concrescens et elasticitate spoliandum? Ergo quä aqüos vapores premit difficultas,      
  20 ut exiguo frigore coagulentur, quäqü Halesio causa fuit, ärem expulsum      
  21 nomine materiä ab omni vaporum natura toto genere diversä venditandi,      
  22 ea hic plane cessat. Ideoqü physicis accuratiori indagine dignissima sese      
  23 offert sententia, utrumne är non sit nisi acidi per omnem rerum naturam disseminati      
  24 subtilissimus halitus, caloris quantulocunqü gradu elasticitatem testans.      
           
  25 Certe, hisce fundamenti loco substratis, facile videre est, cur nitrum, igni      
  26 valido tostum, adeo ingentem reddat elastici äris copiam, quippe subtilissimum      
  27 acidum, a parte crassiore divisum, in tenuissimum vaporem redactum, fit ipse      
  28 är. Pariter proclive est, cur, quä igni pertinacissime resistunt materiä,      
  29 maximam largiantur et emittant äris copiam, e. g. cur tartarus vini Rhen. plus      
  30 nitro reddat, quippe, quä tardissime et magno renisu acidum, amplexibus suis      
  31 conclusum, missum faciunt materiä, ab iis etiam hoc in subtilissimä cuticulä      
  32 forma divellitur, ita ut constitüre possit elasticum adeo mobile, quale är est,      
  33 cum contra, e quibus largior educitur vapor, etiam crassior prodeat, qui frigore      
  34 aucto nihil prästare potest elasticitatis.      
           
  35
Observationum barometricarum cum hypothesi consensus.
     
           
  36 Ex hac hypothesi etiam perspicuum fit vix explicabile illud e communi      
  37 sententia äris in maiori altitudine ingenium. Reppererunt enim Maraldus,      
  38 Cassinus aliiqü ex testimonio Monum. Ac. R. Sc. Paris., legem Mariottianam      
  39 circa compressionem äris ponderi incumbenti proportionalem, in altiori elevatione      
           
     

[ Seite 381 ] [ Seite 383 ] [ Inhaltsverzeichnis ]