Kant: AA I, MEDITATIONUM QUARUNDAM DE IGNE ... , Seite 380

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

Abbildung (Kant)

 

 

 
  01 repellant; ita ut vis immensa satis iis comprimendis invitisque adunationem      
  02 conciliando par nunquam reperta sit. Ita vapor aqueus igni aliquantum actus      
  03 vel firmissima confringit vasa et omnes omnino vapores pro suo quisque ingenio      
  04 admirandam saepe exserunt elasticitatem.      
           
  05
Causa.
     
           
  06 Huius phaenomeni ratio, quantum mihi equidem constat, nondum physicis      
  07 satis perspecta est. Igitur eam indagare aggrediar.      
           
  08 Cuticula tenuissima, ab aquae superficie abrepta, in formam bullulae vix      
  09 per microscopium perspiciendae figurata, elementum vaporis aquei est. Quaenam      
  10 autem subest causa, cur bullulae plures tales tenues, si calore aliquanto      
  11 fortius urgentur, contactum tantopere refugiant? Statim expediam. Etenim cum      
  12 per asserta huius theoriae aqua non secius ac omnia omnino corpora materiam      
  13 elasticam aetheris intra molem suam compressam attractione detineant, et quidem      
  14 ex demonstratis constet, hanc attractionem non contactu solo, sed certa      
  15 quadam distantia definiri, adeo ut moleculae in illo propinquitatis puncto sibi      
  16 constrictae haereant, ubi vis attractiva vi repellenti, ex undulatorio caloris motu      
  17 profectae, aequilibratur, quanquam attractio vere ad Gerade g; Anfang mit e und Ende mit f gekennzeichnet    
  18 maiorem aliquanto distantiam pertingat: exprimatur    
  19 haec distantia lineola ef no. 1, quae admodum parva    
  20 concipi debet, et propinquitas particularum aquearum    
  21 adunatarum particulae eg proportionalis esto. Sit porro parallelepipedum abcd      
  22 no. 2 portiuncula aquae, cuius crassities ba tantilla sit, ut aequet lineolam ef .      
  23 Quoniam per supposita theorematis attractio elementorum Rechteck mit Eckpunkten a,c,b,d; zweites gestricheltes Rechteck sitzt zur Haelfte im ersten, welches mit Eckpunkten n,o,h,i gekennzeichnet ist; vom Punkt a ausgehend befindet sich sehr kleine gestrichelte Gerade, deren Ende mit Kreis Buchstaben m gekennzeichnet    
  24 aqueorum non ultra distantiam ba ef semet exserit, si    
  25 particula in puncto a constituta est, omnium per totam crassitiem    
  26 coordinatorum elementorum vim sentiet attractivam,    
  27 adeoque, quantum per fluidi naturam fieri potest, tenacissime    
  28 adhaerebit, neque firmius adhaesura esset, si corpusculo huic    
  29 aqueo adhuc additamentum bhid superaddas: verum si spatiolo    
  30 quodam minutissimo am removeatur, non tot corpusculo    
  31 aqueo, sed parte tantum anoc traheretur, adeoque minori    
  32 vi adunationem appeteret. Transfiguretur parallelepipedum    
  33 no. 2 in aliud multo tenuius, hkrs no. 3; particula quaevis aquea puncto h      
  34 admota longe debilius trahetur; cumque aether Langgezogenes Rechteck Eckpunkten h,k,r,s; ueber Eckpunkt h befindet sich Kreis mit Buchstaben u    
  35 ipse hac cuticula conclusus, aucta adeo superficie,    
  36 maximam partem se liberet, patet, hoc in statu elementum    
  37 u , admotum per caloris reciprocationes, longe    
  38 maiori distantia a puncto h abactum fore, quam priori condicione fieri oportuit,      
  39 et quo tenuior cuticula fuerit, eo maiori vi contactum refugiet. Quoniam porro      
           
     

[ Seite 379 ] [ Seite 381 ] [ Inhaltsverzeichnis ]