Kant: Briefwechsel, Brief 851, Von Daniel Wyttenbach. |
|||||||
|
|
|
|
||||
| Von Daniel Wyttenbach. | |||||||
| 9 Febr. 1800. | |||||||
| Celeberrimo Viro Imm. Kant | |||||||
| Dan. Wyttenbach. S. | |||||||
| Vitae D. Ruhnkenii exemplum ut ad Te mitterem, Celeberrime | |||||||
| Vir, graves mihi sane fuerunt caussae. Primum necessitudo aetatis, | |||||||
| civitatis, condiscipulatus, quae Te Ruhnkeniumque pueros junxit, | |||||||
| qui ex Fridericiano Collegio ita produstis, ut viri existeretis, quamvis | |||||||
| in diverso uterque doctrinae genere, summi: et postea disjuncti | |||||||
| longo spatio veterem notitiam vel teneretis, vel recoleretis. Valuit | |||||||
| etiam meus ipse erga Te virtutesque tuas sensus et affectus, quia | |||||||
| Philosophia ad Literas profectus, utriusque instituendae disciplinae | |||||||
| per quatuordecim annos conjunctam sustinui provinciam: quo tempore | |||||||
| ingenii Tui lucem scriptis legendis tuis cognovi, non minore | |||||||
| meo cum fructu, quam grato erga Te animo: cujus animi Tibi | |||||||
| testificandi opportunitatem eo minus praetermittere potui. Accedit | |||||||
| porro, quod Tu, Ruhnkenii civis et condiscipulus, ipsius genus, facta, | |||||||
| plerasque res, certe in illa juvenili aetate, propius quam ego nosti: | |||||||
| ut de multis hujus libelli locis certiora me docere possis, quibus | |||||||
| aliquando ad alteram editionem instruendam utar. Quare et judicii | |||||||
| Tui de hoc libello cognoscendi caussa, et ut sciam recte eum ad Te | |||||||
| pervenisse, rogo Te ut, quod sine molestia tua fiat, mihi aliquid | |||||||
| Literarum rescribas: idque Germanica lingua. Nam quod ego ad | |||||||
| Te Latine scribo, contigit mihi, quod Ruhnkenio, ut a Germanica, | |||||||
| quamvis patria et nativa lingua ita desuescerem, ut ad ejus scribendae | |||||||
| facultatem non amplius satis valeam: quamquam lectionem cum | |||||||
| facilitate et oblectatione frequentem. Accipe igitur hunc librum, | |||||||
| Vir Celeberrime, ut Tibi debitum, et proprio meo, et communi | |||||||
| Ruhnkenii nomine. Et quandoquidem Te Deus illi superstitem esse | |||||||
| voluit, extendat Tibi vitam tempore, ut Tu eam porro extendas | |||||||
| factis. Vale. | |||||||
| Scripsi Lugdunibatavorum d. IX. Februarii. A. MDCCC . | |||||||
| [ abgedruckt in : AA XII, Seite 297 ] [ Brief 850b ] [ Brief 851a ] [ Gesamtverzeichnis des Briefwechsels ] |
|||||||