Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 483 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
01 | quandam definiunt. Definitur igitur immediata präsentia monadis d linea definita, | ||||||
02 | h. e. in spatio definito prästo est, et quia per solam substantiä positionem | ||||||
03 | non spatium, sed locum occupare posset, adsit necesse est aliud quiddam | ||||||
04 | in substantia, quod determinat propinquitatis in elementis utrinqü contingentibus | ||||||
05 | mensuram et vim quamlibet a propiori accessu elementorum c et e | ||||||
06 | arcet; sed vi non potest opponi nisi vis; ergo eadem vis, qua elementum corporis | ||||||
07 | spatium suum occupat, causatur impenetrabilitatem. Quod erat alterum. | ||||||
08 | Sectio II |
||||||
09 | Affectiones monadum physicarum generalissimas, quatenus in diversis |
||||||
10 | diversä ad naturam corporum intelligendam faciunt, explicans. |
||||||
11 | PROP. IX DEFINITIO. Contactus est virium impenetrabilitatis | ||||||
12 | plurium elementorum sibi invicem facta applicatio. | ||||||
13 | SCHOLION. Contactus vulgo per immediatam präsentiam definitur. Sed | ||||||
14 | si vel maxime externam adiiceres (quoniam sine hoc additamento Deus, qui | ||||||
15 | omnibus rebus immediate, sed intime präsens est, ipsas contingere putandus | ||||||
16 | foret), tamen omnibus numeris absoluta vix erit definitio. Etenim quoniam | ||||||
17 | satis ab aliis evictum, corpora vacuo spatio disterminata nihilominus coexsistere | ||||||
18 | posse, ideoqü et immediate sibi präsentia esse, quanquam absqü contactu | ||||||
19 | mutuo, procul dubio hic vitii tenebitur definitio. Porro non sine magna veri | ||||||
20 | specie a Newtoni schola immediata corporum etiam a se dissitorum attractio defenditur, | ||||||
21 | quorum tamen compräsentia absqü contactu mutuo succederet. | ||||||
22 | Präterea si definitionem türis, quä immediatam compräsentiam pro ipsa | ||||||
23 | contactus notione venditat, explicanda tibi primum est präsentiä huius notio. | ||||||
24 | Si, ut fit, declaras per mutuam actionem, in quonam, quäso, consistit actio? | ||||||
25 | Procul dubio corpora in se movendo agunt. Vis motrix vero e puncto dato exserta | ||||||
26 | aut repellit alia ab eodem aut trahit. Utra actio in contactu intelligenda | ||||||
27 | sit, facile patescit. Corpus enim corpori propius propiusqü admovendo tum | ||||||
28 | dicimus invicem se contingere, cum sentitur vis impenetrabilitatis h. e. repulsionis. | ||||||
29 | Ergo huius adversus se invicem facta a diversis elementis actio atqü | ||||||
30 | reactio genuinam efficit contactus notionem. | ||||||
31 | PROP. X THEOREMA. Corpora per vim solam impenetrabilitatis |
||||||
32 | non gauderent definito volumine, nisi adforet alia pariter insita |
||||||
33 | attractionis, cum illa coniunctim limitem definiens extensionis. |
||||||
[ Seite 482 ] [ Seite 484 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |