Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 475

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01

PRAENOTANDA.

     
           
  02 Qui rerum naturalium perscrutationi operam navant, emunctioris naris      
  03 philosophi in eo quidem unanimi consensu coalürunt, sollicite cavendum esse,      
  04 ut ne quid temere et coniectandi quadam licentia confictum in scientiam naturalem      
  05 irrepat, neve quicquam absqü experientiä suffragio et sine geometria      
  06 interprete in cassum tentetur. Quo consilio certe nihil philosophiä salutarius      
  07 atqü utilius poterat cogitari. Verum quoniam in linea recta veritatis vix cuiquam      
  08 liceat mortalium stabili incessu progredi, quin in alterutram partem passim      
  09 exorbitetur, quidam huic legi usqü adeo indulserunt, ut in indaganda veritate      
  10 alto se committere minime ausi, semper litus legere satius duxerint et      
  11 nihil nisi ea, quä experientiä testimonio immediate innotescunt, admiserint. Ex      
  12 hac sane via leges naturä exponere profecto possumus, legum originem et      
  13 causas non possumus. Qui enim phänomena tantum naturä consectantur, a      
  14 recondita causarum primarum intelligentia semper tantundem absunt, neqü      
  15 magis unquam ad scientiam ipsius corporum naturä pertingent, quam qui altius      
  16 atqü altius montis cacumen ascendendo cälum se tandem manu contrectaturos      
  17 esse sibi persuaderent.      
           
  18 Igitur qua se pleriqü in rebus physicis commode vacare posse autumant,      
  19 sola hic adminiculo est et lumen accendit metaphysica. Corpora enim constant      
  20 partibus; quibus quomodo sint conflata, utrum sola partium primitivarum compräsentia,      
  21 an virium mutuo conflictu repleant spatium, haud parvi sane interest,      
  22 ut dilucide exponatur. Sed quo tandem pacto hoc in negotio metaphysicam      
  23 geometriä conciliare licet, cum gryphes facilius equis, quam philosophia transscendentalis      
  24 geometriä iungi posse videantur? Etenim cum illa spatium in infinitum      
  25 divisibile esse präfracte neget, häc eadem, qua cetera solet, certitudine      
  26 asseverat. Häc vacuum spatium ad motus liberos necessarium esse contendit,      
  27 illa explodit. Häc attractionem s. gravitatem universalem a causis mechanicis      
           
     

[ Seite 474 ] [ Seite 476 ] [ Inhaltsverzeichnis ]