Zweite Dissertation Dissertatio Philologico-Poetica de Pricipiis Fictionum Generalioribus von Johann Gottlieb Kreutzfeld vor Antritt zur Professur der Dichtkunst an der Universität Königsberg, verteidigt am 28.02.1777. [vollständig abgedruckt in AA XV, 906-935]


DISSERTATIO PHILOLOGICO-POETICA
DE
PRINCIPIIS FICTIONUM GENERALIORIBUS.

 

SECTIO II.

§ 1

Jam sensuum disciplinam, quibus cognitio humana omnis primis tanquam ducibus et magistris vtitur, primum fictionum fontem statuimus: nunc ad sensuum fallacias, alterum quidem phantasmatum principium progredimur. Nec in hac Dissert. contiunuatione me aberrasse credo a semita, quam mihi ipse prius in Part. I. §. 5. ita praescripsi, vt non tam artis poeticae partem, quae in struendis et collocandis fictionibus versatur, persequerer; nec in caussas fabularum impulsiuas et occasionales inquirerem, quam stamina omnium phantasmatum prima et communia, et ipsum humanae mentis in fingendo actum excuterem.

Sensuum fallaciis omnes poetae, nonnunquam errore, saepius consilio indulgentes splendidissimas imagines depromunt, et plurimum dictionis ornatum. Primum oculorum fallaciis quantam et speciem et fidem addunt poetae! Noti sunt, vt ex vna discas omnes, scopul Cyanei, claudentes se ex aduerso et aperientes vsque, mobiles, dum Argonautarum nauigatio stabiliuit eos et fixit. Qui, re quidem vera, quum prima Graecorum nauigatio, nimis timida, scopulosum Euxini littus e longinquo tantum praeteruolaret, mouente naui ipsi moueri, mox claudi, mox aperiri videbantur; donec oculorum fallaciam.

longinquo aspectu deceptorum tolleret accessus Argonautarum propior. Et inde, quam nobilem duxit imaginem Pindarus, Pyth. Δ. v. 369—375 Edit. Oxon. p. 237.

Δεσποταν λισσοντο ναῶν,
Συνδρομων κινηθμον αμαιμακετον
Εκφυγειν πετραν. Διδυμοι γαρ εσαν
Ζωαι, κυλινδεσκοντο τε κραιπνοτεραι
Η βαρυγδουπων ανεμων στιχες. αλ-
λ' ήδη τελευταν κείνος αυταίς
Ημίθεων πλοος α-
γαγεν.

Eodem modo tot phaenomena maris et coeli et terrae, aeque ac siderum constellationes secundum visus fallaciam a poetis exornatae sunt. Et eiusmodi erroribus non magis visus, quam auditus debetur; nec minus tactus crassior in caeteris sensus, si certum est, quod multi obseruatum praedicant in vulneratis, qui amputatum membrum multo post dolere sentiant.

§ 2

At bene norunt, psychologiae gnari, fallacias istas non tam sensuum vitio, quam iudicii praeposteri nimis et praecipitantis produci. Quod quidem sensationes vel praesentes, vel imaginatione repetitas ita miscet, vt inde fictiones maxime distortae, licet non raro ratiocinii faciem gerentes, nascantur infinitae. Nam cum tale mentis humanae ingenium sit, vt nulla vis cognoscitiuae facultatis omnino quiescat, licet haec maiori, illa minori efficacia agens: et sensationibus implicitum semper est iudicium. Nec vero minus ingenium rude, quam excultum, rerum nexu delectatur, et abstrahendo agitatur, et discernendo et combinando. Sed illud (rude) externis tantum relationibus intentum, abstrahit, discernit, associat apparentia; hoc generalioribus et vniuersalibus iam adsuetum, in interiores magis differentias et similitudines penetrat.

Deducere libet igitur duas vel tres potissimas concludendi rationes et regulas, quibus intellectus rudis corruptus, sensus simul corrumpit, et a veritate integra ad tot immanissimas fictiones solet deflecti.

A) Interne diuersa, ob externas quasdam similitudines vel eadem sunt, vel in se inuicem influunt.

§ 3

Huic praemissae innumeras sensitiuae cognitionis fallacias superstructas cognouimus satis superque ex communi vita et primaeuae philosophiae mythis, et superstitionis, idololatriae ac litterarum historia. Nam quantam auctoritatem sympatheticae artes, omina, auguria, Magia, Astrologia habuerunt olim et partim habent; quibus, cum timor et stupor tot occultarum virium stimulum dederit, istae similitudines rerum, pro nexu caussali sumtae, fidem dederunt et speciem. Nam inter omnes mirabilium effectuum caussas similitudo rerum maxime natiua et philosophica videri debet stupori et ignorantiae. Tales philosophos agere sibi videntur Caraibi, Americae populus, qui carne suilla abstinent, ne oculos graminosos acquirant; a turturibus, ne illorum inertia et stupore inficiantur: sicut brasiliani anatum cibo abhorrent et reliquarum aquatilium, ne lento illorum gressu turpentur. Et cur Pythagoraei fabis abstinuerint, non est, quod dicam. Omnes incantationes in veneficiis adhibitae, omnes veterum mysticorum initiationes ad hanc regulam reducendas puto. Quam enim effusus est Orphei liber de lapidibus in hoc genere sympathiarum, s. similitudinum caussalium, e. g. in Crystallo, quem puritatis, candoris et castitatis instrumentum facit; in Achate, quem propter venas bortum et

syluam simulantes, aratro benignum laudat. Et caetera libri Orphici, quae omnia non ob praecipuum solum poeseos ornatum lectu iucunda, sed ob antiqua Physices infantis experimenta lectu pretiosa laudauerim. Ad eandem regulam redeunt omnes illae ludicrae artes et imprecationes, quibus Pharmacevtria, misero amore perdita, in VIII. Virgil. Ecloga, amatorem suum ad neglectum amorem prouocare studet; ad eandem forsan quoque veneficium illud Graecis decantatissimum, quod Iynge perfici solebat. En versum Theocriti intercalarem in Idyllio II.

Ιυγξ, έλκε τυ τῆνον εμον ποτι δωμα τον ανδρα.

Et Pindari Pyth. Δ. V. 380. Tales typi magici, licet ab inuentore primo ad symbola tantum actus et ceremonias adhibiti fuerint, et pro caussis tantum conditionalibus effectuum valerent: mox tamen caussae reales existimatae sunt. Plura de hac re infra.

§ 4

Eodem vero principio non magia tantum illa ludicra et vulgaris, sed et omnis idololatria magica enata est, quae a sacerdotibus exercita, apud omnes barbarorum religiones inualuit; et postquam a plurimis ingeniis satis diu exculta fuit, tanquam scientia, non multo ante nostram aetatem diminuta, in honore esse desiit. Magiam primum e medieina natam, iam Plinius asserit: Historiar. Natural. l. XXX. c. I. p. 293. Lugdun. Bat. 1669. Nam primi, qui herbarum vires, huic vel illo morbo salutares fortuito deprehendebant, scientiam suam celantes, miraculosa quadam facultate pollere crediti sunt: quia vel vulgares et naturales effectus, ex naturae ignorantia, supernaturalibus et miraculosis plane similes erant. Hanc medici publice datam fidem, quae artern suam altiorem et diuiniorem, seque ipsos sanctiores et ditiores reddebat, non amittere volentes, ad alias quoque operationes cogere naturam

affectabant, decipientes primum, tunc ipsi decepti. Quare diffidentes ingenuae et apertae vanarum artium praxi, carmine, gestu, signis, typis et ceremoniis, nihil ad effectum facientibus texerunt dolos. Quorum ope professi sunt:

soluere mentes Quas velint; ast aliis duras immittere curas, Sistere aquam fluuiis, et vertere sidera retro, Noctumosque cient manes, mugire videbis Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.

§ 5

Quemadmodum igitur magia medicinae, sic Astrologia fuit Astronomiae abortus et spurius, eodem principio natus, qui suffocauit in partu matrem. Pestis, quae terram ab Oriente egressa, omnes mundi plagas, et a prima hominum memoria ad nostram fere aetatem occupauit. Primum obseruabant corporum caelestium singularem vira et efficaciam in haec sublunaria, ex praescripta quidem legum naturalium necessitate, sed vulgo incognita. Sol enim et luna et tota coeli facies, sationem et messem et caetera hominum opera, et tempestatum vicissitudines et tempora. et, quod ad affectiones mutationesque corporis et physicum animi statum attinet, hominem ipsum dirigunt, diriguntur a nullo. Quid est, quare non etiam in actiones et vitas et fata influerent?

Quare secundo primi, qui motum corporum caelestium obseruabant, cum multa praedicerent. quae vulgus non ex naturae ordine praeuisa, sed supernaturali instinctu, credebat: penes istum sibi auctoritatem pepererunt tantam, vt de omnibus vitae humanae vicissitudinibus existimarentur posse diuinare. Hi vero de ista auctoritate sibi sponte concessa, maiorem, quara de infanti astronomia fructum et laudem sperantes, druinationis illimitatae fidem studuerunt confirmare; et vera Astronomia neglecta, cuius incrementa nimis tarda procedebant, toti in hunc spurium Astronomiae foetum incubuere. Ex quo tempore, quum sidera et corpora caelestia non ex ordine et necessitate naturae praestabilita, sed ex absoluta spontaneitate tempori, annis, diebus, mensibus praeesse credita sunt: sua cuique diei et mensi aetherea potestas tributa est. Quod ab Aegyptiis excogitatum testatur Herodotus, Histor. l. 2. c. 82. μεις τε και ήμερα έκαστη θεῶν ότευ εστι. και τη έκαστος ήμερη γεννομενος ότεοισι εγκυρησει, και όκως τελευτησει, και όκοιος τις εσται. Et ab antiquis Persis Daemones singulis mensium diebus praefectos fuisse Zoroaster docet in Zendauestae libro Si-rouzée vbi suae cuique Deorum liturgiae dedicatae sunt!

Quaedam adhuc de auguriis et ominibus, quae non leuis pars erant omnium populorum idololatriae. Eodem errore, qui Magiam et Astrologiam peperit, et auctoritatem credimus natam, quae auibus in auguriis concessa est. Praetereo stoicorum opinionem, qui non hominibus tantum, sed et animalibus aliquid animae mundanae, quae per totum mundi corpus diffusa regit omnia et alit, impertitum asserunt. lamdiu enim ante, quam haec opinio inter philosophos inualuerit, aues in auctoritate vaticinandi constitutae erant. Et iure quidem non indigno, si instinctus auium naturales respicimus, quorum ope temporis et tempestatum prouidae et fidae nuntiae inueniuntur. At, ignarae mentes, dum instinctum quaedam praesentiendi physicum non discernebant a facultate vaticinandi omnia, hanc eandem illis concesserunt. Huc accedit, quod, quo propiores coelo sunt ob volatum aerium, eo facilius Deorum nuncii et conscii rerum caelestium sunt habiti.

§ 6

Et mythologiam, proprie sic dictam, ex eodem errore similitudinum partialium, multum augmenti petiisse, breuibus adhuc nocare liceat. Omnes barbarorum Deos Graeci ad patrios reducere solebant; et haud difficulter. Quodsi enim apud hunc vel illum populum vidissent Deum, Ioui vel Hercui, aut nomine aut figura aut rebus gestis quodammodo similem: statim crediderunt non alium, ac Iouem aut Herculem graecum, graecis proprium, barbaris ascititium. Vnde tot heroum in tam diuersis regionibus tam diuersa facta Graeci in vnum Thebanum Herculem et louem Dictaeum coegerunt. Pari modo et Romani, similitudine nominum decepti, in Gallorum Diis patrios suos deprehendi praedicarunt: vt in Heso Martem, in Teutate Mercurium, in Tarane Iouem.

§ 7

Haec similitudinis partialis cum totali confusio vulgarior est et frequentior ideo, quod iudicio, viuida phantasia ducto, semper facilius est et incundius, similitudines diuersorum. quam diuersitates similium inuenire. Quo fit, vt illi, qui hypothesi quadam iacta, systemata exstruxerunt, plerumque in hunc eundem errorem incidant. Nam, sicut demonstrationes, argumenta, axiomata. imaginatione sedatiore, cessante ingenii celeritate, ex puri tantum intellectus conatu, lente et pure proueniunt: sic hypotheses plerumque subito et quasi infuso idearum confluxu, phantasiae et ingenii ope nascuntur. Vnde quoque vel in explanata hypothesi, et per omnes partes deducta, semper enthusiasmi quidem[!] color apparet; ac in stylo et dispositione quaedam vehementia et nitor, puro philosopho απαθεῖ non concessus. Sicut istis accidit, qui omnes fabulas gentilium ex iudaismo male intellecto deduxerunt, Bochartum puto; in Rudbeckio, qui omnium gentium et linguarum originem e septentrionalibus et inprimis suecis deriuauit; in Goropio Becano, qui omnes linguas ex belgica ortas affirmat; in Pluchio, qui omnem Graecorum Mythologiam ex Egyptiorum columnis deducit. Denique, quem omnium primum nominare debuissem, Herderus, pari acuminis et phantasiae, quam eruditionis vbertate vir eximius, qui paulo ante biennium omnes religionum antiquarum reliquias ex reuelatione positiua, Adamo data, sed a diuersis gentibus detorta, deriuandas suscepit; in quo, quid seducere possint similitudines rerum arreptae, differentiis illarum neglectis, visu mirum est. At fere nefas, in opere tanti ingenii, nondum ad finem perducto, nasutulum agere iudicem.

§ 8

Et metaphysicus ipse saepius hoc fallaciarum genere irretitur. Exemplum, quod speculatio contemplatiua et poetica fictio, quae extremitates humani intellectus vulgo creduntur, exoppositis punctis egressae, saepius in se inuicem incidunt. Pro omnibus vnus sit testis Iordanus Brunus, qui valde nimius est in principio coincidentiae oppositorum; secundum quod effectus sibi contrariantes

ex vna eademque caussa fluere; et oppositas caussas eundem effectum producere affirmat. Eundem effectum producunt frigus et aestus; vrit vtrumque (brennende Kaelte). Sic quoque ignis in officina vitrorum mollit et durat vitrum; sic in venenis salus; in medicina et sanitate ipsa morbus et mors latet. Materialismum qui defendunt, eadem ipsa iudicii praecipitantia falluntur. Nam cum perspicuam in animae et corporis operationibus conuenientiam deprehenderent, et id, quod animam dicimus, easdem cnm corpore mutationes pati: animam materialem et mortalem, a corpore nihil diuersam, statuerunt. Tali modo concludit Lucretius, 1. III. v. 446:

Praeterea gigni pariter cum corpore et vna Crescere sentimus, pariterque senescere mentem etc.

Et qui Lucretium imitatus est regius Auctor des Poesies diverses: Lettr. XVIII.

§ 9

B) Interne eadem ob quasdam apparentes dissimilitudines diuersa sunt. Haec iudicii praecipitantia plurimum ad numerum Deorum, et naturalium, et politicorum augendum contulit. Theogoniam Graecorum et Cosmogoniam nihil aliud esse reor, quam mundi potestates et elementa, symbolis et Allegoriis expressa. Multa vero saecula cecidere prius, quam intellectus humanus ausus sit, istam concordem

Vniuersi discordiam suspicari, qua immensae mundi partes et tot discordes rerum effectus ab vna lege diriguntur ad vnum. Intellectui igitur rudi, quoniam naturae phaenomena non ab vna lege, sed a diuersis caussis profecta videbantur, singulis singulae potestates diuinae, siue Dii, assignatae sunt. En quot ex vna tantum naturae regione Deas referat Hesiodus, marinas puta:

τρις γαρ χιλιαι εισι, τανυσφυροι, πολυσπερεες.

Theog. v. 364.

Quinquaginta Nereides poetae recensent, quae totidem diuersas maris affectiones accidentales repraesentant. Natura rerum quidem semper eadem est et sibi constans; sed pro sua effectuum et potestatum et Phaenomenon varietate, imaginibus poeticis inuoluta est et descripta, nominum diuinorum compendio. Quiuis enim multiformis naturae vultus, noua parte consideratus, nouam Deorum generationem exhibet. En Theogoniam Hesiodi; quae licet congeries sit fabularum et historiae monstrosa et immanis: plurimam tamen in illa physicam, detortis traditionibus mixtam, et γενεσεις naturales inetaphoricis implicitas vbique deprehendes. Et idem te docebit Orphei philosophia; in qua (Argonaut. v. 420.) μακαρων γενεσεις και κρισις nil aliud esse videtur, quam generatio elementorum et separatio. Quare, eiusdem naturae res, secundum plura adspectus momenta et situm et relationem diuersam consideratae, plures formas induunt ita, vt retro ad simplex illud compositum facile redigi possint. Protogonus, Phanes, Ericapaeus, Priapus, Bacchus, sol eadem sunt persona, diuerso tantum respectu considerata. Sic vnica tantum persona latet sub Hecate, Luna, Diana; vna, sub Horo, Apolline, Phaebo, Hyperione; in quo vno omnes antiquorum Deos contineri monstrare ausus est in Harpocrate suo Gisb. Cuperus; quo successu, nescio.

§ 10

Iisdem sensuum dolis et philosophos saepius illaqueari, vnum hoc sufficiat exemplum. Multiplicarunt primaeui Psychologi hominis animam, sensitiuam et vegetatiuam a rationali et immortali segregantes:

Prometheus Sinceram patrio mentem furatus Olympo Continuit claustris, indignantemque reuinxit: Et, quum non aliter possent mortalia fingi, Adiunxit geminas. Illae cum corpore lapsae Intereunt: haec sola manet, bustoque superstes Euolat etc.

Claudian. Paneg. in IV. Consul. Honor.

Et qui aliter poterant! Nam, cum plures nisus in se ipso sibi contrarios sentiret speculator rudis, et motus quosdam animales et inuoluntarios consilio et rationi non obedientes: duplicem statim in homine rectorem, saepe vnanimem, saepius discordem statuebant, sensitiuam et rationalem, ψυχην, και φρένα. Et nostrae aetatis psychologi quidam magis sobrii, qui, quot diuersas operationes mentis sentiunt, in totidem forulos quasi, seiunctos a se inuicem animam humanam dissecant?

§ 11

C) Quae coexistunt, vel succedunt sibi inuicem, aut vnum in alterum transit; aut realiter influit.

Primo coexistentium vel succedentium sibi inuicem alterum alterius caussa creditur vulgo. Quid mirum! Rudi enim intellectui, quem, externis tantum relationibus intentum, nexus rerum internus fugit, et, qui tamen non minori, quam philosophus studio scrutandi occulta tenetur, quinam rerum nexus propior videbitur et commodior et apparentior, quam localis aut temporalis, praeter similitudinem rerum, de qua supra diximus. Omnis physica et medicina plebeia et vulgaris philosophandi ratio, omnisque superstitio, quae plantis, gemmis, radicibus et animalium partibus vim tribuit efficacem, videtur ex fortuita quadam coexistentia et successione rerum cum effectibus, caussam ingenuam celantibus, orta et aucta. Quippe proxima quaeque animis vi occulta perculsis arripiuntur aeque, ac in tumultu publico primus quisque, qui tantum testis spectaculo adfuerit, saepius vt reus in carcerem trahitur. Praecipue mens, metu aut alio vehementiori affectu agitata, fluctuante simul phantasia, sociat plerumque remotissima quaeque, cum effectu nouo, tanquam caussas. Exemplorum tanta est frequentia, vt sibi quisque ex communi vita et vulgari superstitione, cuiuis regioni propria, ipse, quantam iuuet, copiam cogere possit. Ex hoc quoque fallaciarum genere poetae petunt styli colores, et jucundissimam phantasmatum copiam. Respicias modo, quae supra allata sunt sympathiarurn genera.

§ 12

Secundo, quae coexistunt, vel succedunt sibi, transeunt in se iuuicem, vel alterum cum altero confunditur. Nam, sicut coerulea coeli facies limpido stagno immersa, stagni fundus, et glaucus color non aquae datus, sed proprius videtur; sicut etiam in aqua flammam suppositam concipiente non liquet, vtrum flamma riget, an aqua flagret: sic omnia, quae se contingunt inuicem vel loco vel tempore, alterum alterius naturam participant. Semper fere nos incitatiori affectu, aut phantasia magis inflammata agitati, res simultaneas sensibus internis vel externis obuersantes confundimus, vt nauita Ausonii in Mosella:

Tota natant crispis iuga motibus; et tremit absens Pampinus, et vitreis vindemia turget in vndis; Adnumerat virides derisus nauita vites.

§ 13

Plurima ornamenta petit dictio poetica ex hac fallacia. Ad augendum enim quendam locum, aut personam aut factum, admiscere solent vel antiquitatem nominis et generis, vel praeclariora maiorum et potentiorum exempla. Quo artificio Pindarus semper vsus et leuissimis Athletarum et certaminum rebus dignitatem addidit admirandam: sicut ad detrahendum et minuendum, ridicula, plebeia, contemta, odiosa locis, personis et factis associari solent. Illa plerumque methodo panegyrici; hac satyrici et libellorum scriptores vtuntur

optimo cum successu. Qua fraude eaedem res ab altero speciosiores, ab altero viliores repraesentari possunt. Quod docent Parodiae praecipue canticis sacris et locis biblicis accommodatae. In huius quoque methodi dolis maleuolum calumniatorum et detrectatorum genus valde exercitatum esse debet.

Porro, alia adhuc vis styli poetici in eo continetur, vt, simulac vnicum obiectum in vno momento, duplicem sensibus impertiat impressionem, alteram pro altera promiscuam illi tribuere soleant poetae, e. g. frigus opacum, pro frigida vmbra; caligare formidine lucum, pro: lucum caligine sua formidinem excitare. Sed magis adhuc styli poetici vis et pulchritudo augetur, quando ideae morales et intellectuales admiscentur corporum imaginibus, et vice versa, vt animas istae, illae corpora participent. In hac quasi communicatione idiomatum peculiarem sibi vindicat virtutem poesis, qua sororiis artibus, licet in caeteris certare possent, palmam praeripit. Nobile dat exemplum Virgilius:

Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae Addiderant, rutuli tris ignis, et alitis austri; Fulgores nunc horrificos, sonitumque metumque Miscebant operi, flammisque sequacibus iras.

Aeneid. l. 8. v. 429—32.

Aliud: Die Sonne quoll hervor, wie Ruh aus Tugend quillt.

Witthoff. Hac, vt ita dicam, transsubstantiatione idearum, Klopstokius suo more, i. e. egregie vsus est, in repraesentando statu animae, quae somnians tam obscure cogitat, vt se ipsam a phantasmatibus suis non separatam, sed cum obiectis tumultuariis confusam sentiat. De Rahele vero in corpus nouum post Mess. resurrectionem reuocata, ita canit:

— Ihr daeucht es, als ob sie in Thraenen zerfloesse Sanft in Freudenthraenen; hinab in schattende Thale Quoelle; sich veber ein wehendes, blumenvolles Gestade Leicht erhuebe; dann neugeschaffen unter den Blumen Dieses Gestades und seiner Duefte Geruechen sich faende. Jetzt erwachte Sie ganz —

Messias IIter Gesang.

Denique, hoc etiam lyricae dictionis proprium est, vt, si comparationem institueris, re comparata relicta, in comparatione ipsa moretur; ita vt, quae dici deberent de re ipsa, in simile et imaginem associatam transeant. Sic Virgil. in Georg. 1. II. v. 37.

Iuuat Ismara Baccho Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.

Et in Ecloga VI. v. 63:

Tum Phaethontiadas musco circumdat amarae Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

§ 14

Sigillatim quaedam naturae et cognitionis humanae Phaenomena discutiamus, quae omnia ad illam regulam reduci possunt.

a.) Obseruare licet quotidie, affectus humanos et auersationes et inclinationes fortuitas, ac rerum et personarum sympathias et antipathias e nulla re magis petere vires et alimenta, quam e coexistentium et successiuorum confluxu quae vel sensu percepta, vel imaginatione repetita sunt. Si quis eroticum Thyrsidis Enthusiasmum probe obseruauerit, res omnes, quae dilecto capiti proxima sunt, venerationis et cultus, quem huic ipsi debet, participes fieri videbis. Nomen quidem et sedes et velum et strophium Dominae spirant amanti eandem suauitatem, quam Domina ipsa. In historia Poeseos illa aetas est maxime memorabilis, qua regnauit ille furor, quem equestrem vel romanticum vocamus. Sicut enim singulis propriae Phantasiae mentibus adhaerere solent: sic interdum singulas aetates et regiones et populos, singulari Enthusiasmo damnatos videmus. Talis est ille, qui in aula Arthuri primum inualuisse dicitur, et tunc per omnem Europam diffusus, diutissime regnauit in Hispania. Nouos hic mores genuit, phantasmatum et factorum monstra, ardorem et impetum animi singularem, et spiritum sublimem, antea inauditum. At, qui ingenuam phaenomenis[!] huius faciem cognoscere velit, historiam istorum temporum ipse legat, et opera ex illa aetate nobis tradita, vel ad imitationem efficta. Ex quorum farragine Ariostus et Tasso, ille Italienorum Homerus, hic Virgilius, et Spenserus Anglus, immortalia sua opera condiderunt vtrique. Quid vero est, quod Heroismo equitum romanensi tantam fortitudinem, magnitudinemque animi, et tantam iustitiam et innocentiae tuendae et vlciscendae amorem addidit. Amur et religio. Ex quo enim tempore feuda inter Germaniae nationes publico iure constituta erant: in aulis Patronorum et principum noua morum elegantia nata est, quam et nostro adhuc idiomate, aulicam (Hoeflichkeit) vocamus. Nam cum Clientes et Vasalli saepius in aula Patroni et principis sui confluerent, feminis quoque nobilioribus ad augendam aulae pompam admissis, quibus istius aeui consuetudo ex pluribus caussis iam auctoritatem magnam concesserat: equites, quia reuerentia loci et ordinum et sexus discrimen liberiorum verborum et gestuum vsum interdixerat, delicatioribus animi signis, et maiori pudore ac modestia, rudes antea, conciliare sibi feminarum fauorem didicerunt. Muliebris vero ambitio, quum senserit, non vllo modo magis autoritatem suam posse augeri, quam moribus seueris quasi et delicatis assumptis: castitatem paene angelicam affectare coeperunt. Qua simulatione equites allecti simul et repulsi, dum feminarum fauorem diu semper efflagitabant et frustra, non solum ad desiderium tam vehemens, quam timidum, sed ad venerationem etiam et cultum rapiebantur fascinati. Tum plurimum valebant arma. Inde, quoniam apud Dominam quisque suam nulla re felicius, quam armis et fortitudine auctoritatem sibi et fauorem conciliare poterat, Enthusiasmus ille amoris animum incitabat ad miram audaciam; ita, vt inuocato amicae nomine ad pugnam se confirmarent, et in summis periculis acuerent, ac omne spolium et caedem tanquam Anathema et victimam Deae suae offerrent. Itaque Mars et Venus in phantasia equitum, tam ardenti amplexu, vt olim in reti a Vulcano fabrefacto, coaluerunt: vt, dum pugnare videbantur, amarent, et amantes pugnarent. At aeque Religio Heroismo illi immixta latebat. Bellum enim, quod in Saracenos Caroli M. tempore et postea in expeditionibus cruciatis gerebant equites, tanquam vindices et vltores et milites J. C gerere sibi videbantur. Quid multa? Religio, Amor et bellandi furor vna occuparant equitum animos ita, vt milites facile cum sanctis, et cultus Deae matris cum Amicae cultu, et furor religiosus cum amatorio et bellicoso confunderetur.

§ 15

Aliud adhuc phaenomenon eiusdem generis in historia Poeseos notatu dignum iudico. Quis est, quin vel aliquantulum in re poetica versatus, Petrarchae et canticorum ipsius et Laurae famam audierit. Petrarchae amor in Lauram et castitate et vehementia et dolore et constantia tam singularis est, vt mereatur quaeri, quomodo et quando natus sit. Lauram, vt cantica ipsius docent, magis coluit poeta, quam amauit, magis vt Deam, quam Amicam, non amore terreno, sed aetherio et religioso, cultuque sanctissirno et integerrimo. Licet praesupponamus singularem Laurae formam et indolem, et feruidam Petrarchae phantasiam et ingenuum pulchritudinis gustum: circumstantias tamen quasdam respicere debemus, quae sane Petrarchae amori tantum sublimitatem et sanctitatem addidere. Cum enim preces matutinas soluturus, in aedem St. Clarae venisset poeta, prima hora Diei, quo mortem et crucem saluatoris nostri lugens ecclesia celebrare solet; vidit feminam inter caeteras adorantem, quae impraeparatum illius pectus tanta flamma, vehementi quidem, sed iugenua corripuit; vt per viginti annos non posset extingui. Quis non intelligit, quod sanctitas loci, vbi videbat Lauram, et mysticum illud tempus, et caelestis flamma, quae precantem occupauerat in Lauram transiret, vt diuinior, sanctior et Deae Matri similis videretur Petrarchae. Eadem quoque idearum associatione poeta Laurae suae sanctitatem in Laurum arborem transtulit; ita, vt postquam semel in hanc nominis et arboris transfusionem inciderat, Lauro, phantasia deceptus, eundem fere cultum et amorem praestaret, ac Apollo Daphnae. Ex hac eadem regula quoque illum aerium musices italicae characterem, caeteris exterorum modis et ebrietate singulari et sublimitate affectuum superiorem deriuandum puto. Nam, sicut caeteri hodiernae Musicae modi inter mensas et conuiuia et choros, laetitiae caussa, nati sunt: sic Italiae numeri, iam ab initio, templis et mysteriis assueti, sublimitatem ingenitam, canticis, quae romantica canebant,

inseruerunt. Nam enthusiasmus romanticus et religiosus, qua mysticus vterque, vt in cultu, sic et in cantu facile in se inuicem transeunt.

§ 16

b.) Signa cum signatis in se inuicem influunt et transeunt. Cum intellectus, quando primum scrutari audet et abstrahere, abstracta et notiones puras signare oporteat symbolis aut vocabulis, quas, si effugere velint mentem, sensus et phantasia a fuga rursus retrahere possit: accidit plerumque, vt mens, dum notionem ipsam tenere se credat, in signo vel symbolo detineatur, et omnia, quae de signato deberent dici, de signo praedicet. Tum intellectus, relicta significatione, in symbolo enucleando se exercet, et vibratione quasi imaginum et idearum, sicut in vndis a sole radiantibus, se ipsum obcaecat, et nimia tremulaque luce caecutit. Haec a rebus aetheriis et diuinis abstracta, si cum signis suis confunduntur sensitiuis, Mysticam constituunt.

§ 17

Quam procliuis vel philosophico ingenio sit lapsus ad has fallacias, ex Phythagorae exemplo videmus, qui, quanta perspicacia et acumine in numeris et figuris usus est, tanta mentis vertigine in Metaphysicis agitur. Et non mira haec in eodem Viro diuersa sors. Nam, cum in Arithmeticis numeri, et in Geometria figurae signum sint simul et signatum: nulla horum confusio locum habet. Sed aliter erit cum qualitatibus rerum, quarum significatio per symbola, Hieroglypha et vocabula adeo semper fluctuat, vt, qui nexu vero inter signum et signatum neglecto, aut detorto, aut plane amisso, e vero significatu excidit, ad monstrosissimas delabatur ineptias.

Signa quidem rerum abstractarum vel naturalia sunt; vel scripta, vt Hieroglyphi Aegyptiorum, numeri Platonis et Pythagorae, lineolae Sinensium; vel fabricata, vt statuae et monumenta; vel moribus instituta, vt sacrorum ritus et ceremoniae; vel enunciata, vt parabolae et vocabula.

§ 18

Numeris quantam vim et potestatem concesserit Pythagoras, bene nouimus; sed non aeque certam ipsius mentem. 'Έπτας και Τετρακτυς tantum illi mysterium erat, vt in his omnia diuina, magna, mira comprehenderit. Fac, vt, sicut vulgo explicatur, Τετρακτυος numero nihil aliud innuerit, ac numerum quatuor elementorum et ώρων; et septenario, planetarum numerum: vtrumque tamen symbola constituit omnium affectionum et potestatum naturae, spiritualis et corporeae; et simul Δημιουργοῦ ipsius et omnium Daemonum ab illo pendentium. Vnde nihil sanctius habuit iusiurandum, quam per quaternarium:

Ναι μα την ήμετερην ψυχην γεννησαντα Τετρακτυν. Παγαν αενναου φυαεως.

Qui enim aliter fieri potuit, ac, vt hoc symbolum numerorum cum signatis suis coalesceret; et omnis, quam diuinae potestates mererentur, admiratio et cultus in numeros ipsos transferretur. Eadem fuit Metamorphosis in Runarum formis, quae ob Odino inuentae, et a potestatibus rerum mirabilibus, quas repraesentabant ab initio, occultam potestatem mutuatae, magica tandem instrumenta factae sunt. Et Kabbalam, tantis ineptiis infamem, ex hac ipsa fallacia, traxisse figmenta sua, suspicari licet. Decem illae Sephiroth, litterae aut numeri, tam magnifica laude et cultu exceptae, quid aliud erant, ac symbolum, quo (id quod epitheta illis magnifice addita facile produnt) innuere vellent mundi creationem eiusque potestates ineffabiles. At vero symbolum illud deuorauit omnem significatum. Nouum rursus exemplum, quod insipidissimae fabulae oriantur ex sapientissimis sententiis, aut male intellectis, aut detortis; dum Metaphysicum agere affectat phantasia. Quem hic non subeunt recentiores mysticorum (vt vulgo dicuntur) ineptiae; Jacobi Boehmii, Bordagii, (a) Swedenborgii, qui omnes,


> (a) Cuius triumuiratus inter mysticos, multa fama et infamia celeberrimi, secundus ille, Anglus, minus quam reliqui notus, meditationes suas sub sequenti titulo exhibuit: Goettliche und wahre Metaphysica; oder wunderbare durch eigene noch nie ans Licht gebracht, so lange die Welt gestanden, durch Johann Bordage der Arzeney Doctor. Aus dem Englischen vebersetzt. Frankfurt und Leipzig. 1715.


dum philosophantur, se adeo immergunt symbolis, vt his omnia tribuant, quae de rebus signatis abstrahunt. Quare subtilissimae notiones in corpora, et symbola corporea in subtiles spiritus transeunt. Non absimili paene fraude Logicos etiam scholasticos recentioris aeui fascinauerat quaedam terminorum syllogisticorum constellatio: Barbara celarent etc.; adeo, vt, vel nexu praepositionum interno neglecto, illis quasi ingenii tormentis vim magnam et occultam inesse crederent, ad extorquendas omnis generis veritates.

§ 19

Aliud symboli genus sunt Hieroglyphi. Cultus animalium Aegyptiis proprius et varietate sua, nulli Analogiae subiecta, phaenomenon in historia Idololatriae tam monstrosum est, vt omnes veteres et recentiores in origine illius et incremento inquirendo et enucleando laborauerint. At certe nulla singulorum sententia, nec sacerdotum Aegyptiorum, nec Plutarchi, nec Moshemii, nec caeterorum sufficit sola, vt populi sapientissimi insania ad rationis et consilii regulam, ne phantasiae quidem luxuriantis redigi possit. Licet diuersae illorum caussae suum quaeque ad hunc superstitionis abortum contulisse videantur: hicroglyphis tamen neglectis, omnes illae nullum robur habent; adhibitis autem, fidem et robur et nexum accipiunt. Vt breui (b) dicam, scimus, quod proprietates Deorum signis ab animalibus sumtis expressae fuerint. Tali modo praeparabant Hieroglyphi animos ad plures et interiores animalium similitudines cum Diis obseruandas. Simulac igitur animalia viui Deorum hicroglyphi, fierent, et quasi theologia viua et ambulans; sicut antea tantum picti et sculpti: transitu quoque leui sanctitas signatorum et cultus ad signa transferri coepit. Eadem quasi transsubstantiatione, Heroes et Dii, certis mundi siderei partibus assimilati tanquam signis, aut inserti, tanquam sedibus, tandem longa die confusi sunt cum partibus mundi ipsis; vt a stoicis numen summum Δημιουργος cum ipso mundo opere suo, tanquam sui parte.


(b) Plura de hac re inueniens in: Meiners philosophischen Schriften. I. Theil.


§ 20

Deinde materiales formae, vt statuae, monumenta, templa, amuleta maiora et minora prius non alia auctoritate valebant, ac signa Deorum, sacrorumque symbola, primaeua aetate, nulla arte, nec forma animali, nec humana expressa. Sub lapide quadrato Deum repraesentabant Arabes; alii sub trunco deformi, vel columna, vel pyramide, vel hasta: sicut ensem scythae adorabant. Nec Romani veteres ipsi vllum in templis pietum aut sculptum Dei simulacrum adhibuere per CLXX annos. Postea vero, quum sacrorum auctores, arte iam sculpendi et pingendi aucta, Deorum cultum maiori dignitate augere et decorare vellent; et mortalium animum, qui corpori humano inest, immortalis animi simillimum haberent: Deorum simulacra specie hominis facere coeperunt. „Tanquam, si vasa ponerentur caussa notandorum Deorum, et in Liberi Dei aede Oenophorum sisteretur, quod significaret vinum, per id, quod continet, id, quod continetur: ita, per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, eo quod, velut vase, natura ista soleat contineri, cuius naturae Deum volunt esse vel Deos." B. Augustinus in Lib. VII. de ciuitat. Dei. Cap. V.

Mox autem obliti sunt Deum cultores, signa tantum Deorum esse lapides et formas; mox illas aeque sacras crediderunt, ac Deos, omni iniuria immunes; mox, sicut Tibetani Dalai Lama suum, viuam statuam, omnia simulacra, tanquam dulcissimum Numinis domicilium et sedem, quae Numen immortale infusum penetraret, statuerunt. Ex quo truncus, aut lapis aut figura credita est, omnia sentire, laetari, irritari, fauere, odisse, vique diuina pollere; vnde spem et metum omnem repetere coeperunt. Idem error et caetera sacrorum monumenta adulterauit. Sic in aras, vasa, arbores et omnia, quae cultui diuino adhibentur, sanctitas et vis et potestas diuina transit. Itidem locis, numini certo dicatis, non deesse potest timor et veneratio, et aliquid ex cultu, numini ipsi praestito. Non minus gemmae, plantae, lapides, animaliumque partes, tanquam rerum diuinarum signa, diuinam potestatem et sanctimoniam facile participant. Vnde etiam amuleta maiora et minora, vel arte comparata, sicut Talismani; vel coelo delapsa, sicut Ancile et Palladium, sanctitatem traxerunt, et cultum rebus, quarum signa sunt, communem. Id quod docere potest Priapus, imagunculae Labani, Papistarum reliquiae sacrae, et Graecorum περίαπτα, περιαμματα, et εξαρτήματα. Quam vero obseruationem et ad reliquas signorum species, ad ceremonias nempe et ritus; itidem ad signa enunciata, Nomina propria, Hymnos, et parabolas accommodandam cuilibet relinquo.

§ 21

Abstracta saepe confunduntur cum suis concretis. Delectantur poetae hoc fictionum genere. Vnum pro omnibus exemplum tetigisse iuuat, Horarum fabulam. Horae, si Allegoriam plenam expediamus, nil aliud sunt ac tempus et temporis vicissitudines, in quibus omne, quod pulchrum est et perfectum, generatur, crescit, maturatur, perficitur, secundum ordinem et naturae leges, a Ioue institutas. Inde natiuitatem ex Ioue et Themide, et nomina quoque acceperunt. Quicquid igitur perfectum, maturum, pulchrum perficitur, et augetur per aliquod temporis spatium, ab Horis, tanquam caussa effectrice perfectum praedicatur. Tali fere modo, quo metaphysici quidam spatium et tempus, cum rebus ipsis, a quibus abstrahuntur, confundere solent. Caeterum ia Horarum fabula, sicut in illa Parcarum, quicunque sapit, splendidum primaeuae metaphysicae specimen, poetice tamen ornatum, cognoscet; et exemplum, quod et subtilissima Metaphysices abstracta, pulcherrima Poeseos materia fieri possint, phantasia adhibita.

Caussa cum effectu, et vice versa; nec minus adiunctum cum re ipsa confunditur. Nec philosophos ipsos huius fallaciae semper immunes esse nouimus. Est, qui affirmat, lapidem, quem manu iacularis, non aliam ob caussam volare,

motumque suum continuare, quam, quod aer lapidem insequitur et propellit: cum tamen potius lapidis impetus, aere propulso, viam sibi aperiat ipse. Sic alius forsan bonus diceret: medicos efficere morbos; nam vbi plures inueniuntur medici, plures quoque morbos inueniri. Praecipue vero his illusionibus dictio poetica abundat: Frondes canunt; laetum vinum; die schwindelnde Tiefe; et omnia, quae per hysteron proteron dicuntur:

Frigidus intonsos Taurus arat Cilicas. Tibull 1. I. el. 8. Dare classibus austros. Sic fere, vt, quicunque ceciderit, lapide obstante, vel caput arbori illiserit, animo agitatus, non se, sed lapidem aut arborem malignam tanquam doloris autorem accusat et damnat.

Et fines cum mediis. Quae confusio idololatriam practicam valde auxit. Ritus in sacris ad pietatem in Deum exprimendam, ac animos ad veram adorationem praeparandos, adhibiti, semper fere pro cultu ipso mentis ingenuo sumuntur. e. g. Persis et Indis, purificationes, symbola tantum ad indicandam mentis puritatem, pro puritate et sanctitate ipsa valent. Aqua lustralis Pontificiorum; signum crucis externum, et reliqua, eiusdem generis sunt; quae quidem omnia externa rerum spiritualium signa et media, in locum interni cultus spiritualis ponuntur; et ad religionem superficiariam et histrionicam referri possunt. Omnibus his, quas recensui, transformationum generibus, epitomes loco, subiicere liceat, quae H. Vida Cremon. sigillatim de dictione poetica canit, Lib. III. Poetic. v. 58:

Vsque adeo passim sua res insignia laetae Permutantque, iuuantque vicissim, et mutua sese Altera in alterius transformat protinus ora. Tum specie capti, gaudent spectare legentes; Nam diuersa simul datur e re cernere eadem Multarum simulacra animo subeuntia rerum.

 

CONCLVSIO.

Amphora coepit Institui; currente rota, cur vrceus exit?

Rem, quam hucusque tractaui, verum cognoui Proteum, quem deprehendere et continere, ne sua versatili forma deludat tenentem, vni tantum Menelao et Aristaeo, Deorum ope vsis, contigit. Equidem optime noui, quam suspenso pede accesserim illum; quanta vi inuaserim; quanta tenacitate tenuerim. At mihi tamen, lassis manibus, prius elapsus est, quam ad pristinam, qualem dormientem videram, faciem rediret. Sensuum enim et phantasiae operationes inuestigare iucundissimus quidem labor; minori tamen plerumque successu absoluitur, quam instituitur. Quis est, qui florem rosae intricatum explicare possit tam sollerti manu, quin vna colorem laedat et structuram. Et Anatomieus, qui motum cordis vitalem inuestigaturus, hoc sanguinis receptaculum incidit et dissecat; nonne vitara, quam quaerit, secando necabit, et officinam vitae perscrutando destruet? Quod mihi in penetralia sensuum et Phantasiae penetranti accidisse sentio.

Attamen ex omnibus, quae disserui, patebit, me non plenam fictionum Hermeneuticam instituere voluisse; (forsan omnes obseruationes meae ne vnam quidem fabulam ex omni parte enucleare sufficerent,) sed inuestigare tantum rationem et methodum, qua mens humana ad qualecunque fictionum genus aberret et deflectatur. Mythologiae Metaphysicam, nisi nomen esset nimis ambitiosum, nominarem. Contra, si originem et progressum Idololatriae et orbem mysticum huius vel illius gentis explicare auderem; multo alia via et ratio instituenda fuisset: Meum fuisset, ostendere: quo decliui via homo sibi relictus, a simplici Dei Vnius cultu ad cultum Naturae, operis diuini, aberrauerit; quomodo descenderit, et quantis interuallis a naturalibus Diis ad animales; quantum ex climate, rerum patriarum statu, et indole gentis natiua natum sit; et quantum aliunde per colonias, bella, commercia introductum, mutatumque sit; quantum legislatores et poetae, vna antiquitus persona, excogitauerint; qualis fuerit Theologiae politicae facies; quales ritus et cultus publicus; quantum sapientes ad rerum naturam et mores attenti, inuenerint ad ingenia rustica instruenda et mollienda, Allegoriis vsi; quo temporis decursu, et quanam negligentia, ignorato Allegoriarum sensu, ex Diis allegoricis, historici prognati sint; quantum denique poetae, qui prius cum sapientibus et legislatoribus conspirabant, nunc ab his segregati, sicut sapientes a legislatore, contulerint ad amplificandam fabularum materiem, non ad doctrinae, sed delectationis vsum: haec et alia. Ab altera parte, si animus fuisset, tractandi vsum fabularum aestheticum, prodendique artes, quibus poetae fictiones cycli mythici operi poeseos qualicunque accommodant, tritas innouant, nouas inueniunt: dicenda mihi quidem fuissent plurima, a re mea non aliena. Attamen his omnibus generaliores nostrae obseruationes fuissent substratae.