|
Alexander Gottlieb Baumgarten, Initia Philosophiae Practicae. Primae Acroamatice, Halle 1760.
[vollständig abgedruckt in AA XIX, 7-91]
[IV]
INITIA PHILOSOPHIAE
PRACTICAE
PRIMAE ACROAMATICE
SCRIPSIT
ALEXANDER GOTTLIEB BAUMGARTEN
PROFESSOR PHILOSOPHIAE.
HALAE MAGDEBURGICAE, 1760.
IMPENSIS CAROL. HERM. HEMMERDE.
[VI]
PRAEFATIO.
Tenui libello multa praefari non licet. Cogitabam aliquando scientiam
utilissimam, quam sub nomine philosophiae practicae universalis primus nobis
Christianus L. B. de Wolf a similibus separatam dedit, in usum acroasium
partim in minorem scriptorum molem contrahere, quam qua multis laborare
videtur in operibus illustris viri latinis, partim
[VII]
ea ratione demonstrare, qua
verum in eadem assequi quam proxime speraveram. Primarius in proximis
operae finis tunc erat, ut essent, quibus in iuribus naturae tradendis, ut philosophum
decet, daretur inniti. Cum imposita mihi dura necessitas esset alio
loco, quam in quo vivebam, scripta prelis committendi: praevisae suboriebantur
remorae. Sequebatur morbus, occupationes magis praesentes, denuo morbus,
qui si non ultimus, tamen eius fuit indolis plures per annos, ut ordinarium
vitae publicae studiorumque cursum, qua patet ex demandata mihi docendi provincia,
penitus intervertere saepissime minaretur. Accedebant ad malum satis
grande propiores sensim propioresque strepitus armorum, hanc tandem urbem
bellico terrore circumtonantes, quo vel athletice pancraticeque valentes languescebant.
Non Hannibal ad portas tantum, sed intra moenia, intra aedes recipiendus
hostis fuit plus vice simplici caede civium adhuc cruentus. Mala belli
quae sequantur quis nescit? Quibus omnibus non
[VIII]
tangi, non commoveri, non
labefactari Stoicorum esto, non est philosophi. Mihi satis opimus est triumphus,
dum inter haec omnia, sera quidem, et nutans nonnihil ac vacillans iterum
iterumque, quanta tamen obeundis officiis sufficiat, valetudo corporis
Respexit tandem et longo post tempore
venit.
Redeunt paulatim exhausti vires corpusculi, non redit animus agendi.
quae mea sunt, quoniam hunc nunquam amiseram, reviviscit tamen, et spe
non amplius irritorum omnino conatuum suscitatur. Inter singulares, quas
Deo sospitatori me debere gratias libere profiteor, reversus sum ad acroases antiqua
fide continuandas, quantum licebit per latera; revertor ad interrupta,
quae pendebant, opuscula. Dum ad has primas philosophiae practicae lineas
redeo, video iam in iisdem pleraque contineri, quae volebam praenosse iurium
rationis et naturae studiosum ante, quam ad ipsam iuris veram,
[IX]
non fucatam
philosophiam accedat addiscendam. Interim nos in ea deprehendo reservatos
tempora, in quibus parta tueri curandum philosophis prius sit, quam plura
quaerere. Sufticiant igitur haec initia philosophiae practicae primae, quae dudum
scripta nunc demum prodeunt, quia vel his probe perspectis de satis solida
iurium naturalium impetranda scientia minime desperandum esse iudico. Quibus
iam haec videantur superflua, per me licet his abundare suo sensu, modo mihi
ius, quae velim, quaeque sentiam, cordato more dicendi liberum conservetur.
Ex eodem ita censeo. Logicis regulis convictum de forma demonstrationis,
logicis exercitiis probe cultum ingenium mediocriter felix per metaphysica
demum et hanc philosophiam practicam primam ad iuris philosophici scientiam
adspiret. In his hospes crepare ius naturae, iactare ius gentium potest, scire
non potest. Ignorare haec omnia, simulque ridere, quasi re bene gesta, facillimum
est. Nos autem philosophiae scientiam professi duca-
[X]
mus, qui sequi voluerint,
quousque licet procedere, modo caveamus, ne, siqui vitra fracta magis
appetunt, duin ea colligunt, eosdem suam fecisse scientiam ipsis falso persuadentes
in turpissimo mortalium genere deprehendamur, eorum scilicet, qui fumum
vendunt. Dabam Traiecti cis Viadrum III. Non. Mart. .I.I.CCLX.
[XI]
SYNOPSIS.
Prolegomena philosophiae practicae
Prolegomena philosophiae practicae primae
Tractatio
I) Obligatio C. I.
1) in genere 1)S. I.
2) coactio S. II.
II) Obligantia C. II.
1) lex S. I.
2) iurisperitia S. II.
3) iuris principia S. III.
4) legislator S. IIII.
5) praemia S. V.
6) poenae S. VI.
7) imputatio
A) generatim
a) facti
A) in genere S. VII.
B) in specte de
a) auctore S. VIII
b) gradibus imputabilitatis S. IX.
b) legis
A) in genere S. X.
B) in specie de
a) foro S. XI.
b) foro externo S. XII.
B) speciatim de conscientia S. XIII.
[1]
Numeri paragraphorum, quibus M. praeponitur,
referuntur ad auctoris metaphysica.
PROLEGOMENA
PHILOSOPHIAE PRACTICAE.
§. 1.
Quemadmodum PHILOSOPHIA est scientia qualitatum in rebus sine fide cognoscendarum:
ita PRACTICA est scientia obligationum hominis sine fide cognoscendarum.
§. 2
Philosophia practica est apodictica methodo ex principiis non nisi certis,
non ex testimomis, auctoritatibus vel divinis, vel humanis, lustomsve deducenda.
§. 1.
[2]
§. 3.
Philosophia practica 1) theoriam obligationum nostrarum multis modis
perficiens 2) cognitione eiusmodi praxin et exsecutionem earundem faciliorem
reddens 3) theologiae morali, iuribus positivis, et consiliis particularibus fecunda
principia, notionesque directrices suppeditans, erit admodum utilis, M. §. 337. 787.
§. 4.
Ubertas et copia, dignitas et maiestas, veritas, exactitudo, bonaque methodus,
§. 2. perspicuitas et distinctio, certitudo et evidentia, vita denique et
vis moveridi sunt principes in praerogativis philosophiae practicae, §. 1. M. 669.
§. 5.
Angustiae et exilitas, humilitas et levitas, perceptiones deceptrices et crassae
cum tuinultuario, obscuritas et confusio, incertitudo superficiariomm et inevidentia,
maxime tandem inertia et sterilis speculatio sunt defectus philosophiae
practicae, §. 4. M. §. 82.
[3]
PROLEGOMENA
PHILOSOPHIAE PRACTICAE
UNIVERSALIS.
§. 6.
PHILOSOPHIA PRACTICA (universalis) PRIMA est scientia prima reliquis disciplinis
practicis propria, sed harum pluribus communia principia continens.
§. 7.
Uti metaphysica se habet ad reliquas disciplinas omnes, sic philosophia
practica prima ad reliquas disciplinas practicas, §. 6. M. §. 1.
§. 8.
De philosophia practica prima valent etiam dicta §. 1—5. §. 6. cumque
principia principiatis praeponat apodictica methodus, haec reliquis disciplinis
practicis, scientiisque moralibus cum ratione praemittitur, §. 6, 2.
§. 9.
Philosophia practica prima praeter usus cum philosophia, §. 1, et philosophia
practica communes, §. 3, 8, 1) omnium disciplinarum practicarum, theologiae,
iuris utriusque, tam universalis, quam particularis, consiliorum et aequitatis
utrique respondentium auget evidentiam in notionibus,
[4]
2) primas cuiusvis
propositiones curatius determinat, et ulterius, evolvit, 3) probationum et ascensum
ulteriorem et inde certitudinem promovet, §. 7. M. §. 3.
CAPUT. I.
OBLIGATIO.
SECTIO I.
OBLIGATIO IN GENERE.
§. 10.
Moraliter necessaria cum sint moraliter possibilia, M. §. 723, 81, haec
autem determinationes liberae, quae non cadunt, nisi in substantiam liberam,
M. §. 719, s. PERSONAM, OBLIGATIO vel tribuitur determinationibus liberis, vel
personis, quae necessitantur, M. §. 723, vel obliganti, vel obligatae. Hinc est
vel ACTIVA, vel PASSIVA.
§. 11.
Obligatio non potest esse, ubi non est libertas, ergo hanc non tollit, nec
eius est oppositum, sed rationatum et consectarium, §. 10. Actiones, ad quas
obligare et obligari possumus, non possunt solum esse liberae, sed sunt etiam
tales necessario, M. § 724. Quaecumque ergo determi-
[5]
nationes non sunt liberae,
ad eas nec obligare, nec obligari possumus. Absolute impossibilia, M. §. 15,
et simpliciter supra nostram potestatem posita non sunt libera, M. §. 719, 712.
Ergo absolute et physice simpliciter impossibilium nulla est obligatio, nec activa,
nec passiva, §. 10. M. §. 469.
§. 12.
Obligans determinationem liberam reddit moraliter necessariam, ergo eius
oppositum moraliter impossibile, §. 10. Oppositum autem liberae determinationis
est liberum ratione exsecutionis, M. §. 726. et liberum ratione exsecutionis
tamdiu magis est moraliter possibile, quam suum oppositum, quamdiu in hoc
vel nullus, vel minor fertur lubitus, M. §. 723, 719, aeque autem est moraliter
vel possibile, vel impossibile ac oppositum eius, si supponatur aequalis in illud
et hoc ferri lubitus, M. §. 673. Ergo si oppositum illius, ad quod obligare velis,
reddendum est moraliter impossibile, excitandus est maior in determinationem
liberam, ad quam obligare velis, lubitus. CAUSAE IMPULSIVAE in liberam determinationem
et eius oppositum, si connumerentur utrimque, M. §. 697, illi, cui
plures sunt, POTIORES adscribuntur. Excitaturo maiorem lubitum in aliquam
determinationem liberam, quam in oppositum eius, cum ista causae impul-
[6]
sivae
potiores connectendae sunt, M. §. 712, 342. Ergo obligans cum libera determinatione
causas impulsivas potiores connectit.
§. 13.
Causas impulsivas potiores cum aliqua libera determinatione connectens
eius oppositum reddit moraliter impossibile, §. 12, ergo hanc determinationem
liberam moraliter necessariam, adeoque ad eam obligat, M. §. 723.
§. 14.
Qui obligatur, cum eius determinatione aliqua libera causae impulsivae
potiores connectuntur, §. 12, 10. Cuius cum determinationibus liberis causae
impulsivae connectuntur potiores, ille obligatur, §. 13, 10.
§. 15.
OBLIGATIO tam activa, §. 12, 13, quara passiva, §. 14, potest definiri per
connexionem vel activam vel passivam causarum impulsivarum potiorum cum
libera determinatione.
§. 16.
Causae impulsivae potiores vim et efficaciam obligandi habent, §. 15, nunc
fortiorem, nunc debiliorem, M. §. 75, 723. Unde ipsa OBLIGATIO maior FORTIOR,
minor DEBILIOR dicitur.
[7]
§. 17.
Obligatio minima, s. maxime debilis esset unicae minimae causae impulsivae
potioris connexio cum determinatione libera unica minima, §. 15. M. 161.
Hinc quo plures, quo maiores, adeoque quo verius, quo clarius, quo certius,
quo ardentius cognitae, M. §. 669, vincunt elateres ad oppositum, quo pluribus,
quo maioribus liberis determinationibus, quo artius connectuntur, hoc maior, hoc
fortior erit obligatio, causarumque impulsivarum vis et efficacia obligandi, §. 16.
§. 18.
Causae impulsivae cum sint perceptiones variarum rerum, M. §. 341, 342,
quarum quaedam in hac, quaedam in alia disciplina soleant considerari, a qua
nomen saepe ferunt, et cum sua obligatione communicant: hinc obligationes
materialiter dividuntur et denominantur pro diversitate rerum, quas causae earum
impulsivae sistunt, et disciplinarum, in quibus hae solent tractari, §. 15.
§. 19.
Causae impulsivae omnes et singulae cum data libera determinatione connexae,
sunt CAUSA IMPULSIVA TOTALIS, huius partes sunt CAUSAE IMPULSIVAE PARTIALES.
Prioris OBLIGATIO TOTALIS est, harum PARTIALIS. Causae impulsivae
[8]
partiales, immo totalis etiam, nisi potiores fuerint, obligationem nullam pariunt,
§. 15, 12.
§. 20.
Si plures sint causae impulsivae partiales ad liberam determinationem, A,
quam ad eius oppositum, non-A; ad hoc autem tam graves, ut facta connumeratione
causa impulsiva ad non-A totalis sit potior, M. §. 697, ad A nulla est
obligatio, §. 19.
§. 21.
Si causa impulsiva quaedam cum data libera determinatione sic connectitur,
quae et sicut antea connexa non erat, ORITUR NOVA (inducitur) OBLIGATIO. Si
causa impulsiva, quae et sicut antea connexa erat cum aliqua libera determinatione,
sic non amplius connectitur, INTERIT (tollitur, solvitur, exstinguitur, cessat)
OBLIGATIO. Aucta CRESCIT (confirmatur), minuta DECRESCIT (debilitatur, infirmatur,
intermoritur). Sive totalis, sive partialis, si sublata denuo inducitur, REVIVISCIT.
§. 22.
Crescente obligatione totali nova oritur partialis, decrescente obligatione
totali partialis tollitur, §. 21, 19. ACTUS, quo inducitur obligatio, est OBLIGATORIUS,
quo fit, adquod obligati eramus, SATISFACIT OBLIGATIONI.
[9]
§. 23.
Causarum impulsivarum ad opposita quamdiu nondum facta est connumeratio
numerationem ponderationemque supponens, M. §. 697, nunc causa impulsiva
totalis ad unum, nunc causa impulsiva totalis ad alterum potest videri
potior, et hinc obligationes ad utrumque collidentes, §. 15. M. §. 97. Facta
autem connumeratione si patet, quaenam causarum impulsivarum totalium ad
opposita sit potior, tunc ad oppositum huic nulla est obligatio, §. 19, 20, et
disparet obligationum collisio. Unde verae obligationes nunquam inter se colliduntur,
§. 15. M. §. 12. Causae tamen impulsivae totales ad utrumque oppositorum
dum videntur obligationes, ambae si dicantur collidi, vera obligatio
maior vocatur, §. 17.
§. 24.
1) Ubi non sunt liberae determinationes, ergo ubi non sunt personae obligandae,
§. 10, 2) ubi non sunt causae impulsivae, 3) ubi sunt, sed non potiores,
4) ubi et hae sunt, sed non connexae cum liberis determinationibus, ibi non
est obligatio, §. 15.
§. 25.
Obligationem vel novam inducere, vel veterem confirmare requirit 1) liberam
determinationem vel omnino novam, vel
[10]
intendendae saltim nobilitatis, ad quam
obliges, M. §. 166, 2) causas impulsivas, vel omnino novas, aut multiplicatas,
aut nobiliores, aut veriores, aut clariores, aut certiores, aut ardentiores, breviter
maiores, quam quae ante fuerant, 3) potiores, vel suo incremento, vel decremento
causarum impulsivarum ad oppositum, has vel nunc primum superantes,
vel magis excedentes, quam antea, 4) causas impulsivas datas cum liberis determinationibus
datis vel primo, vel magis connectere i. e. perfectius ostendere
nexum et consequentiam, cur positis his causis impulsivis ponenda sit haec
libera determinatio, §. 17. 21. En! officia generalia doctoris philosophiae practicae,
§. 1.
§. 26.
Quo quis plurium, quo nobiliorum determinationum
liberarum, quo perfectioris
cognitionis de causis impulsivis, earumque numeris et ponderibus, et nexu
cum liberis determinationibus capax est, hoc melius obligari potest, §. 25. 17.
Hinc metire studiosos philosophiae practicae, §. 1.
§. 27
Si 1) videantur determinationes liberae, ad quas obliges, quae non sunt,
2) causae impulsivae, quae non sunt, 3) saltim potiores, quae non sunt, 4) saltim
sic et
[11]
in tantum connexae cum libera determinatione quadam, uti et in quantum
cum illa non sunt connexae, nascitur OBLIGATIO FALSA (erronea, apparens, ficta,
spuria), §. 24. Ergo possumus ad ea, ad quae vere obligamur, obligari simul
falso, et v. v. Possumus ex veris falso obligari.
§. 28.
CERTITUDO latius dicta vel est COMPLETA (stricte et rigorose dicta. mathematica,
geometrica) ad veritatem rei ab omnibus distinguendam sufficiens, (ab
omni formidine oppositi liberans) vel INCOMPLETA, ad veritatem rei ab omnibus
alliis distinguendam non sufficiens, (non sine formidine oppositi), M. §. 531.
INCERTITUDO LATIUS DICTA est oppositum certltudinis completae. In incerto latius
dicto, aut plures sunt cognitae rationes ad veritatem s. ponendum aliquid i. e.
ASSENSUM, quam ad idem tollendum, et est PROBABILE, aut rationes pro et contra
aequales sunt, et est DUBIUM (incertum stricte dictum), aut pauciores sunt rationes
pro, quam contra assensum, et est IMPROBABILE. Rationes ad assensum plures,
pauciores et aequales dicuntur non nisi post connumerationem, M. §. 697. Potest
idem diverso respectu latius certum et incertum dici. Rigorose certum eidem
subiecto nulla ratione incertum est. Incerta latius dicta et dubia neu-
[12]
tiquam
coextenduntur, s. quicquid non est complete nobis certum, de eo non statim
dubitare licet. Probabilitas et quae vel quantacumque verisimilitudo neutiquam
coextenduntur, s. aliqualiter aliquantulumque verisimile non statim est probabile.
Nonnulla verisimilitudo potest etiam esse dubiorum et improbabilium, sed nulla,
ne rninima quidem probabilitas. Unum oppositorum probabile si fiat, eo ipso
alterum fit improbabile, et v. v. Ambo opposita numquam eidem subiecto sunt
probabilia. Improbabilia non magis, quam probabilia, dubia sunt, et dubia sunt
nec probabilia, nec improbabilia. Omne probabile est latius certum, et omne
improbabile falsitatis latius certae. Complete certa omnia vera sunt. Sed latius
sic dicta certa, probabilia, dubia, improbabilia possunt vera, possunt falsa esse.
Quocumque significatu certus non est dubius. Sed potest incertus esse, qui tamen
non est dubius. Duo opposita nunquam possunt eidem esse improbabilia simul,
possunt esse incerta, possunt esse dubia. Haec applicentur ad obligationem vel
complete certam, vel latius incertarn, et hanc vel probabilem (latius certam) vel
dubiam (strictius incertam) vel improbabilem (latius certae falsitatis), §. 15.
[13]
§. 29.
Quarundam causarum impulsivarum potiorum connexio cum quibusdam
liberis determinationibus potest satis cognosci ex natura actionis et agentis.
Quarundam connexio potest satis cognosci ex arbitrio alicuius libero. Illa
OBLIGATIO est NATURALIS (obiectiva, intrinseca, interna), haec POSITIVA (arbitraria,
subiectiva, formalis, extrinseca, externa).
§. 30.
Cum quaedam obligationes possint ex natura et arbitrio simul propius
satisque cognosci, obligatio ad idem potest esse obiectiva et subiectiva simul,
naturalis et arbitraria, nec ab obligatione naturali posita ad exclusionem arbitrariae,
nec ab arbitraria s. positiva obligatione posita ad exclusionem naturalis
valet consequentia, §. 29.
§. 31.
Actiones vel sunt negativae, vel reales, M. §. 135. Priores liberae determinationes,
quaeque tales videntur, OMISSIONES, posteriores, quaeque tales videntur,
COMMISSIONES vocantur. OBLIGATIO ad omittendum est NEGATIVA, ad committendum
AFFIRMATIVA, quae ne confundatur cum positiva, §. 29.
[14]
§. 32.
Omnes determinationes hominis liberae sunt vel bonae, vel inalae, M. §. 790,
omnes habent consectaria in indefinitum, M. §. 23, eaque vel bona, vel mala, M.
§. 790. Priores, bona moralia, §. 29, M. 787, sunt realitates, M. §. 145, 146, qua
tales, non habentes pro consectariis in indefinitum, nisi realitates, M. §. 140, id
est bona, M. §. 147. Posteriores, peccata, M. §. 788, sunt negationes, M. §. 146,
147, qua tales, non habentes, pro consectariis, in indefinitum, nisi negationes,
M. §. 139, 23, id est, mala, M. §. 146. BONA et MALA MORALIA, quorum consectaria
respective bona vel mala durant adhuc post mortem bene agentis et
peccantis, dicuntur IMMORTALIA. Omnia bona moralia, omnia peccata sunt immortalia.
§. 33.
Quod bona CONSECTARIA habet, eatenus bonum est, quod mala, eatenus
malum est, §. 32. Haec autem aut propius satisque connectuntur cum libera
determinatione per naturam eius, et subiecti, cui inest, NATURALIA, aut per arbitrium
alicuius liberum, ARBITRARIA, aut per utrumque, §. 29. Hinc consectarium
naturale si sit, illud ideo prorsus non esse arbitrarium, arbitrarium si
sit, illud ideo prorsus non esse naturale, perperam concluditur, §. 30.
[15]
§. 34.
Quaedam determinationum liberarum consectaria possunt satis propiusque
cognosci I) ex ipsarum 1) essentialibus, 2) essentia, 3) reliquis fecundis variis i. e.
determinationis liberae natura, M. §. 430. 197, quaedam II) ex NATURA 1) corporis,
2) animae, 3) utriusque coniuncta, s. HUMANA agentis s. libere se determinantis.
Ergo sunt consectaria quarundam determinationum liberarum naturalia, §. 33.
Immo cum natura nullius actionis, nullius agentis sit omnino sterilis et sine
rationato, M. §. 23, omnium determinationum liberarum dantur consectaria naturalia,
§. 33, eaque semper vel bona, vel mala, §. 32.
§. 35.
Quoniam §. 34 patet independenter a propositionibus, quas atheismus theoreticus
tollit, M. §. 999: atheus theoreticus, etiam qua talis. potest de bono
maloque morali, §. 32, consectariisque, bonis illius, huius malis. convinci.
§. 36.
ACTIONES PER SE BONAE, vel MALAE dicuntur, quae cognosci possunt, ut tales,
abstrahendo ab omni arbitrio eas vel has, vel illas esse volente. Ergo dantur
actiones per se bonae malaeve, §. 33. 34. Actiones liberae bonae se habent ad
perfectionem, uti remedia, M. §. 100, 341, malae, ut impe-
[16]
dimenta, M. §. 221,
146. Respectus et habitudo actionis liberae ad perfectionem est eiusdem MORALITAS.
Ergo moralitas actionibus tribuitur, vel quatenus spectantur, ut per se bonae
malaeve, OBIECTIVA (perseitas ante voluntatem dei, e. c.) vel quatenus bonae
malaeve sunt, propter arbitrium alicuius liberum, SUBIECTIVA.
§. 37.
Moralitas obiectiva tribuenda est determinationibus liberis, §. 36, ab ipsis
atheis theoreticis, §. 35. Neque tamen eius defensores tenentur ponere, 1) actiones
extra omnem nexum etiam cum perfectione suisque consectariis spectatas
iam esse bonas, vel malas, §. 36, 33, 2) moralitatem omnem esse tantum in intellectu,
velut ens rationis, nescio quod, M. §. 62, 3) exsistentiam moralitatis in
factis habere posse rationem sufficientem simpliciter talem extra voluntatem dei,
M. §. 933, 4) omnia actionum liberarum consectaria per solam actionis agentisve
naturam determinari §. 33. M. 408, hinc 5) nullam esse moralitatem subiectivam,
§. 36.
§. 38.
Moralitas subiectiva per positam obiectivam, nec in actionibus quidem per
se bonis malisve, tollitur, nec tollit obiectivam, nec in iisdem quidem actionibus
liberis, §. 37, 33. Cognosci ab hoc, vel illo,
[17]
aut ignorari, nunc utraque potest,
nunc alterutra, M. §. 515. Unde ab ignorantia forsan nostra vel huius, vel illius,
vel utriusque, ad negationem vel utriusque, vel huius, vel illius, non valet consequentia.
Cumque nunc haec, nunc illa certis in determinationibus liberis, a
certis subiectis, facilius cognosci possit, deusque certo velit bonum, M. §. 899,
quidam homines probabiliter: ab aliunde cognita moralitate subiectiva propter
arbitrium dei certa; propter arbitrium hominum quorundam probabilis ad moralitatem
obiectivam similem, §. 35; ab aliunde cognita moralitate obiectiva ad sub"
iectivam propter arbitrium dei certa; ad subiectivam propter arbitrium quorundam
hominum probabilis valet consequentia, §. 28.
§. 39.
Oum committendo bono potiores causae impulsivae connexae sunt hommibus,
quam cum omittendo, §. 31. M. 665. Committens autem bonum omittit
malum § 31. M. 146. Ergo hominibus potiores causae impulsivae connexae
sunt cum omittendo malo, quam cum committendo, i. e. homo obligatur ad committendum
bonum, hinc omittendum malum, §. 15. Imperativi in disciphms
practicis significant, hominem obligari. Hinc committe s. fac bonum, adeoque
omitte malum. Haec obligatio
[18]
potest per naturam, et naturales vires ratioms
et analogi eius §. 15. M. 640, ex natura boni malique libere committendi, vel
ornmittendi, hominisque et animae humanae, M. §. 758, satis cognosci. Ergo
naturalis est, §. 29. Unde natura nos obligare dicitur ad bona committenda,
omittenda mala, adeoque etiam ad bona per se committenda, et hmc mala per
se omittenda, §. 36.
§. 40.
Bonum et melius, aut in pluribus bonis optimum, si fiant sibi invicem
opposita, M. §. 81, aut impedimenta, M. §. 221, causae impulsivae potiores connexae
sunt cum committendo meliori et optimo, omittendis minus bonis. quae
impedientia maius bonum, ac ipsa sunt, magis mala, quam bona sunt, M. §. 146,
hinc malis a potiori accensenda, M. §. 790, 697. Ergo bonorum sibi vere oppositorum,
ita ut ambo fieri nequeant, M. §. 81, committe melius et optimum, omitte
minus bona, §. 39. Malum et peius, aut in pluribus malis pessimum si sibi
invicem vere opponantur, ut impedimenta mutua, M. §. 221, et ita quidem, ut
unum ex iis eligere sit factu tibi optimum, ob eandem rationem committe, s.
fac minus mala, dum impediunt maiora, ac ipsa sunt, bonis a potiori accensenda,
omitte peiora. et pessimum, §. 39.
[19]
§. 41.
Commissio mali peius, non aliter impediendum, impedituri, et omissio boni
melius, non aliter consequendum, impedituri est ABNEGATIO. Ergo obligatio ad
abnegationem naturalis, §. 40. 29. OBLIGATIO RATIONALIS est, vel quae per rationem,
vel quae per rationem sine fide cognosci potest. Et utroque significatu
obligatio ad abnegationem rationalis est, §. 40, 39.
§. 42.
Obligatio ad malum, qua tale, committendum, bonum, qua tale, omittendum,
ad committendum minus bonum, et omittendum minus malum in casu §. 41 nec
naturalis est, nec rationalis, §. 41, immo nulla, §. 23.
§. 43.
Qui bona committit, quia bona sunt, ea committit, quia iis positis ponitur
perfectio, M. §. 100. Qui aliquid committit, quia eo posito ponitur perfectio,
QUAERIT PERFECTIONEM. Ergo quaere perfectionem, §. 39. Iam moraliter impossibilium
aeque nulla est obligatio, ac absolute et naturaliter simpliciter impossibilium,
§. 11, 23. Ergo quaere perfectionem, quantum potes i. e. in eo intensionis
gradu, qui tibi in se possibilis, nec omnino supra potestatem tuam positus, nec
legibus fortioribus moraliter impossibilis redditus est, M. §. 723, 446. Perfectionis,
[20]
quam quaerere poteris, ratio determinans s. focus observabilior erit vel in te,
vel in alio ponenda realitas, M. §. 141. Prior erit tua, tanquam finis, posterior
tua, tanquam remedii, M. §. 341. Ergo quaere perfectionem tuam, qua vel perfectior
finis, vel perfectius medium fias, quantum potes. Omitte te, vel ut finem,
vel ut medium, vel utroque respectu, imperfectiorem reddentia, quantum potes, §. 31.
§. 44.
Cum non quaerenda solum sit perfectio, sed et quanta a nobis obtineri
potest, §. 43, cum non bona solum, sed et plurium bonorum nobis possibilium
optima committere obligamur, §. 40, /ac, quod factu tibi optimum est, §. 39. Haec
obligatio est naturalis, et rationalis, de qua ipsi athei theoretici, qua tales, conobligatio est naturalis, et rationalis, de qua ipsi athei theoretici, qua tales, con
vinci possunt, §. 41. 35.
§. 45.
Perfectionem suam quaerens intendit consensum variorum in se, anima,
corpore, et statu externo suo, ad unum, §. 43. M. §. 94, tam inter se. perfectionem
internam, quam cum reliquis naturam universam constituentlbus, M. §. 98,
466, ergo et actionum suarum mere naturalium, et reliquorum in ipso et extra
ipsum in potestate ipsius non positorum cum liberis suis determinationibus, M.
§. 708. Hinc eosdem fines intendit, qui his positi sunt, M. §. 341. Qui autem
eos-
[21]
dem fines intendit, qui naturae praefixi sunt, NATURAE CONVENIENTER VIVIT.
perfectionem suam quaerens, quantum potest, naturae convenienter vivit.
§ 46.
Naturae convenienter vivens eosdem fines intendit, qui naturae praescripti
sunt, §. 45. Hi autem sunt ipsius aliarumque rerum perfectio, M. §. 945, quae
potest in mundo obtineri, maxima, M. §. 935. Ergo naturae convenienter vivens,
quantum potesi, quaerit perfectionem suam, §. 43. Ergo obligatio quaerendae
suae perfectionis est obligatio naturae convenienter vivendi, et v. v. Vive convenienter
naturae, quantum potes, §. 43.
§. 47.
Si velis eum dicere convenienter naturae viventem, qui ita vivit, uti ex
natura et per naturam cognosci potest, denuo patet, hoc etiam sensu quaerentem
perfectionem, quantum potest, naturae convenienter vivere, et v. v., §. 39, 44.
Quaerens perfectionem, quantum potest, eam fortius appetit, §. 43, hinc
laetius gaudet perfectionibus optimi, M. §. 682, 187, ergo amat optimum, M.
§. 684. Amans optimi, illud fortius appetit, adeoque perfectionem quaerit, quantum
potest, §. 43, M. §. 187. Ergo obligatus ad quaerendam per-
[22]
fectionem, quantam
potest, obligatus est ad amandum optimum, quantum potest, et v. v. Ama optimum,
quantum potes, §. 43.
§. 49.
Quae singulos, vel in singulis, vel singulos in singulis actionibus liberis
obligat, OBLIGATIO UNIVERSALIS est. Quae vero vel aliquos tantum, vel in aliquibus
tantum liberis determinationibus, vel aliquos in aliquibus tantum obligat,
PARTICULARIS est. Hinc eadem obligatio diverso respectu esse potest universalis
et particularis. Iam omnes omniurn hominum determinationes liberae vel sunt
bonae, vel malae, §. 32, vel ponentes perfectionem, vel tollentes, §. 36. Ergo
obligationes §. 39—48 quaeque ex iis universaliter concludi possunt, sunt universales
ad singulas singulorum hominum actiones liberas pertinentes.
SECTIO II.
COACTIO MORALIS.
§. 50.
Coactio absoluta, M. §. 702, et externa simpliciter talis, M. §. 707, s. quae
fit per violentiam externam simpliciter sumptam, M. §. 714, quam aliqui solam
coactionem dicunt, non sunt actionum s. determinatio-
[23]
num liberarum, hinc nec
obligationes, §. 11, 15, nec coactiones morales, M. §. 723.
§. 51.
COACTIO MORALIS INTERNA, qua persona se ipsam cogere dicitur, M. §. 714,
est obligatio sui ipsius, vel vera, vel spuria, §. 27, non solum non contraria
libertati simpliciter sumptae, sed etiam eam supponens, ut conditionem, sine
qua non, §. 11, et fit, quoties cum certa determinatione nostra libera, ad cuius
oppositum multa et magna videntur impellere, tamen causas impulsivas potiores
conuectimus, §. 15. M.
713. Tunc haec coactio est lubitus, M. §. 712, pro quo
suscepta determinatio libera aliquo significatu invita, M. §. 713, tamen manet
arbitraria et libera, M. §. 715, 727.
§. 52.
COACTIO MORALIS EXTERNA, qua persona aliam cogere dicitur secundum quid,
M. §. 714. sive cogat illecebris et suasionibus ad ACTIONEM BLANDE COACTAM,
sive minis et dissuasionibus, M. §. 728, ad ACTIONEM METU COACTAM (per violentiam
externam secundum quid, mixtam) est obligatio alterius, vel vera, vel spuria,
§. 27, in obligando non tollens libertatem simpliciter dictam, sed eam supponens,
ut conditionem, sine qua non, §. 51, et fit, quoties cum certa determinatione
libera alicuius personae, ad cuius oppositum multa eam et magna videntur im-
[24]
pellere,
potiores tamen causas impulsivas connectimus, §. 15. M. 713. Tunc
haec coactio producit lubitum, M. §. 712, pro quo suscepta determinatio libera
aliquo significatu invita, M. §. 713, tamen manet arbitraria, M. §. 715, et libera,
M. §. 727.
§. 53.
Coactio moralis, tam interna, §. 51, quam externa, tum blande, tum metu
cogens, §. 52, potest obligare ad involuntarium ex significatu M. §. 721 adducto,
neque tamen hoc significatu involuntaria omnia sunt moraliter coacta, M. §. 723.
Ad voluntarium ex significatu M. §. 721 adducto possumus moraliter cogi, §. 52,
licet voluntas non possit cogi coactionibus §. 50, enumeratis.
§. 54.
Ad actiones voluntarias ex significatu M. §. 722 adducto nec moralis quidem
coactio locum habet, M. §. 723, nec interna, §. 51, nec externa, §. 52, locum
tamen habet obligatio, §. 15, per paene merum taedium, paene purarn voluptatem,
vel ingens superpondium, M. §. 713. Involuntariae actiones ex significatu M.
§. 722 adducto omnes sunt moraliter coactae, vel interne §. 51, vel externe, vel
blande, vel metu, §. 52, M. §. 723, obligatione §. 15, vel vera. vel spuria, §. 27.
§. 55.
Non nisi latius et incommode omnis ob-
[25]
ligatio non nunquam dicitur coactio,
M. §. 723, 701. Potest esse obligatio sine coactione, etiam morali, §. 54.
Potest aliquis se ipsum obligare ita, ut se non cogat, potest se cogere ita, ut
tamen liber maneat a coactione externa, etiam secundum quid tali, §. 51. Potest
aliquis etiam externe cogi ad certam determinationem liberam secundum quid
ita, ut tamen metu coactus apte satis dici nequeat, §. 52. Immo metu etiam
cogi moraliter aliquis potest ita, ut actio dicto modo coacta tamen ab ipso non
extorqueatur. Coactio moralis et extorsio differunt, ut superius et inferius, latius
et angustius. Nec tamen extorsio tollit libertatem simpliciter dictam, sed
eam supponit, ut conditionem, sine qua non. M. §. 728.
§. 56.
Quoniam potest aliquis ad aliquid ita obligari, ut alter tamen homo illud
extorquere, vel absolute, vel physice, vel moraliter nequeat; potest tamen etiam
ita obligari, ut alter homo id, ad quod prior tenetur, absolute, physice, moraliter
possit ab eodem extorquere: moraliter possibilis extorsio alteri homini concessa
non nunquam est causa impulsiva obligando connexa cum certis determinationibus
liberis, non nunquam non est, §. 55. OBLIGATIO ad liberam determinationem
aliquam
[26]
per licitam alteri homini extorsionem est EXTERNA (plena, perfecta),
reliquae INTERNAE (minus plenae, imperfectae) sunt
OBLIGATIONES. Ergo obligamur
externe, si et quatenus DETERMINATIO LIBERA nobis repraesentatur, ut
EXTORQUENDA i. e. talis, cuius extorsio est alteri homini moraliter possibilis s.
licita. OBLIGAMUR autem INTERNE, si et quatenus determinatio libera, ad quam
obligamur, nobis non repraesentatur, ut extorquenda.
§. 57.
Cum causae impulsivae aliae, praeter extorsionem alteri homini licitam, non
possint solum plures esse, sed etiam nobiliores, verius, clarius, certius, ardentius
cognoscendae, quam haec extorsio: male obligatio externa semper fortior, quam
interna, putaretur, §. 56, 17, nunquam esse potest sine interna, §. 49, interna
tamen saepius locum habet sine externa, §. 56.
§. 58.
Quando extorsio alteri homini licita ad determinationem aliquam liberam
non nisi partialis est causa impulsiva ita, ut obligatio externa inde resultans
non sit, nisi partialis, §. 19, 56, cum internis obligationibus aliis, quasi complementum
ad totum, obligationem totalem exhibens: haec partim interna, partim externa,
tanquam totum, necessario maior est et fortior qua-
[27]
libet sua parte, hinc
et externa seorsim considerata, §. 17. M. 160. Quando requiritur in certa persona
certi roboris obligatio, tunc quo melius haec interne obligari potest secundum
§. 26, hoc minus necessaria est obligatio externa, quo vero ineptior est
ad plures et nobiliores obligationes internas, hoc magis necessaria est externarum
inculcatio et cumulus ad obtinendum requisitum obligationis gradum, §. 17.
§. 59.
Sicut obligatio interna non nunquam potest esse fortior, quam externa,
potest etiam aliquando externa, in partes tractis internis partialibus aliis, §. 57,
58, maior esse, quam alia tantum interna, §. 17. Quod si tunc ad opposita
obligantes collidi videantur, §. 23, quae videtur esse obligatio, sed debilior,
nulla est, §. 19, 20. Si vero obligatio externa et interna obstringunt ad eanclem
determinationem liberam, quaerenda est earundem distinctio, M. §. 67, 515, et
conubium s. coniunctio ad dandam unam obligationem totalem fortiorem, §. 58,
40, cavenda confusio et COMMIXTIO, qua uni diversomm tribuitur, quod est alterius,
§. 56, et separatio, M. §. 72. totalem obligationem male minuens et debilitans,
§. 21, 40.
[28]
CAPUT II.
OBLIGANTIA.
SECTIO I.
LEX.
§. 60.
NORMAE (leges) enuntiant determinationem rationi conformem, M. §. 83, vel
cum libertate propius non connexam, s. non moralem, PHYSICAE (naturales) latius
dictae, quales leges motus, iura poli astronomica, leges hydrodynamicae, physicae
strictius dictae, et quaedam psychologicae, vel moralem, M. §. 723. Hae
quia determinationes liberas 1) moraliter necessitant, M. §. 723, 2) cum suis
rationibus, i. e. causis impulsivis potioribus connectunt, §. 12. M. 726, obligant,
§. 15. M. §. 723, s. sunt propositiones obligatoriae. Cumque propositiones obligatoriae
enuntiant determinationem causis impulsivis potioribus conformem,
M. §. 80, 342, eamque moralem, §. 24, erunt normae (leges) morales, M. §. 723.
Hinc NORMAE (leges) MORALES definiri possunt per propositiones obligatorias.
[29]
§. 61.
Quoniam obligationes sunt vel internae, vel externae, §. 56, NORMAEque
(leges) MORALES propositiones obligatoriae, §. 60, erunt etiam hae vel INTERNAE
(minus plenae, imperfectae, suasoriae, consilia) determinationum liberarum, quae
et quatenus non sunt extorquendae, vel EXTERNAE (plenae, perfectae, cogentes)
determinationum liberarum, quae et quatenus sunt extorquendae. Cumque robur
normae (legis) moralis sit robur obligationis, quam enuntiat, §. 16. M. 180,
normae (leges) morales externae non semper fortiores internis sunt, §. 57, cum
internis conspirantes semper confirmantur, §. 58, hinc ab iis quidem distinguendae,
non autem temere separandae, cum iis coniungendae, non autem confundendae
commiscendaeque sunt, §. 59.
§. 62.
Possent quidem propositiones M. §. 83 definitae NORMAE, normae morales
REGULAE, regulae cogentes LEGES tantum dici: quoniam tamen usus receptus
omnes leges nuncupat: primae sint LEGES LATISSIMAE DICTAE, secundae late
dictae, quas in posterum moralia tractaturi simpliciter leges dicemus, tertiae
stricte dictae. Est ergo LEX STRICTE DICTA lex determinationis
[30]
liberae, quae et
quatenus extorquenda est, §. 56.
§. 63.
Satisfaciens obligationi, quam lex enuntiat, LEGI SATISFACIT (legem servat).
Quoniam obligationes sunt vel naturales, vel positivae, et hae vel divinae, vel
humanae, §. 29, LEGES autem propositiones obligatoriae, §. 60, sunt hae vel obligationis
naturalis, s. ex natura actionis et agentis sufficienter cognoscendae,
NATURALES (obiectivae) vel obligationis positivae, s. rationis ex arbitrio alicuius
libero cognoscendae, POSITIVAE (subiectivae, formales, arbitrariae) et hae vel
DIVINAE, ex arbitrio dei, vel HUMANAE, ex arbitrio hominis libero sufficienter
cognoscendae obligationis.
§. 64.
Jus 1) actionem legi conformem, 2) legem, 3) complexum legum sirnilium,
latius dictum, M. §. 472, 4) complexum legum stricte dictarum similium, ius
STRICTUM (externum, cogens, plenum, perfectum), 5) facultatem moralem quamcumque,
latius dictum significat, M. §. 971. Haec cum vel concedatur a legibus
moralibus internis, APTITUDO MORALIS (αξiα, meritum), vel a legibus stricte dictis,
§. 62, 6) IUS erit STRICTE DICTUM facultas moralis a legibus stricte dictis concessa.
Α primo, secundo et quin-
[31]
to significatu in posterum omnino abstinebimus.
§. 65.
Jus naturae latissimum leges naturales omnes complectitur, §. 64. M. 472, ex
natura et per naturam sufficienter cognoscendas,.§. 29, 63, absolute necessarias,
physicas, psychologicas quascunque, §. 60, 62, morales internas et externas, §. 61,
62, IUS NATURAE LATIUS DICTUM est complexus legum naturalium moralium. Complexus
legum naturalium hominem obligantium est IUS NATURAE LATE DICTUM,
quod a nobis moralia tractaturis solum attenditur, §. 62, et leges morales naturales
tam internas, quam externas comprehendens commodius philosophia
practica obiective spectata dicitur. Pars eius est complexus legum naturalium
externarum s. cogentium, IUS NATURAE STRICTE DICTUM (cogens, externum) contradistinctum
consiliis, legibus internis et suasoriis, quatenus naturalia sunt, §. 63,
per philosophiam practicam etiam exhibendis, §. 1, 61.
§. 66.
Complexus legum positivarum est IUS POSITIVUM, §. 63, 64, tales et internas
et externas complexum, LATE DICTUM, solarum externarum, STRICTE DICTUM, §. 65.
Utrumque denuo est vel complexus legum positivarum divinarum, DIVINUM, vel
humana-
[32]
rum, HUMANUM. Lex tamen et ius positiva, tam divina, quam humana,
possunt simul esse naturalia, si et quatenus possunt simul ex natura actionis
agentisque cognosci, sicut lex et ius naturalia, possunt etiam positiva esse, tum
divina, tum humana, si et quatenus eadem ex arbitrio dei hominumve libero
sufficienter cognosci possunt, §. 30, 65.
§. 67.
Jus pro facultate morali sumptum, §. 64, est vel NATURALE, a lege naturae,
vel POSITIVUM, a lege positiva concessum, a divina, DIVINUM, ab humana, HUMANUM.
Hoc etiam significatu ius est vel LATE DICTUM, a legibus vel naturalibus, vel
positivis, divinis humanisve, internis etiam concessum, vel STRICTE DICTUM, facultas
moralis a legibus cogentibus, vel naturalibus, vel positivis, iisque vel
divinis, vel humanis concessum, §. 64. Nec eodem significatu repugnat, idem
ius alicuius naturale, si et quatenus ipsi etiam conceditur a lege positiva, esse
simul positivum, divinum, vel humanum, vel utrumque, sicut eodem tandem
significatu ius positivum alicuius, si et quatenus ex natura agentis actionisque
sufficienter cognosci potest, simul est naturale, §. 30, 66.
§. 68.
LEGES affirmative obligantes, s. ad commissionem, §. 31, sunt PRAECEPTIVAE,
(praecepta) earumque ius, §. 64, IUS MANDATI,
[33]
negative obligantes, s. ad omissionem
illiciti, M. §. 723, sunt PROHIBITIVAE (prohibitiones), earumque ius, IUS VETITI.
Prohibitiones et ius vetiti sunt impeditiones morales, §. 60. M. 967. Cumque non
impeditio moralis sit moralis permissio late dicta, M. §. 969, nulla lege prohibita
sunt TACITE PERMISSA, (significatu latiori,) licita, M. §. 723. Sed (permissio stricte
dicta) LEX PERMISSIVA est lex declarans certam actionem non praeceptam quidem,
nec tamen impediendam esse, est peculiaris species legis prohibitivae, in favorem
alicuius certa forsan acturi obligans alios ad omissionem impeditionis, quae tali
determinationi liberae alias obiici posset. ACTIO lege permissiva licita dicitur
EXPLICITE PERMISSA.
§. 69.
Posito legem aliquam esse naturalem inde non tollitur, quod sit simul
positiva, §. 66. Par est ratio iuris, §. 66, 67. Sicut aliquis de certa lege potest
ignorare tam eam esse naturalem, quam eam esse positivam: ita et potest de
aliquibus utrumque nosse, de aliquibus tantum alterutrum, saltim unum facilius,
quam aliud, M. §. 527. In humanis quidem esse potest lex positiva, quae naturalis
non est, in divinis etiam, cuius nos nequeamus rationem sufficientem ex
actionis agentisque natura cognos-
[34]
cere. Sed quoniam dei voluntas, s. arbitrium
liberrimum, M. §. 898, summam scientiam perfectissime sequitur, M. §. 893, omnes
eius leges positivae habent simul rationem sufficientem in natura actionis et
agentis, s. simul naturales sunt, §. 63. Cumque deus velit omne bonum, M.
§. 899, omnes leges naturales, §. 39, sunt et arbitrariae divinae. Α lege naturali :
ad voluntatem dei circa liberas hominum determinationes, et a voluntate dei
circa liberas hominum determinationes ad legem naturalem valet consequentia.
Nos interim nunc hanc, saepe, nunc illam tantum cognoscimus cum aliqua certitudine,
sed ab ignorantia nostra ad negationem rei male concluderemus, §. 38.
§. 70.
Propositiones: committe bonum, guantum potes, §. 39, cum suis consectariis,
§. 40, quaere perfectionem, pro virili, §. 43, fac, quod factu tibi est optimum, §. 44,
et inde demonstrata, §. 45—48, demonstranda et demonstrabilia, sunt propositiones
obligatoriae, §. 15, hinc leges, §. 60. ad quas natura obligat, §. 39, ex ipsa actionum
agentiumve natura sufficienter cognoscendae, §. 40, ergo naturales, §. 63.
Nec difficulter tamen de iisdem ostendi potest, quod sint simul positivae divinae,
§. 66, 69.
[35]
§. 71.
Leges naturae, de quibus §. 70, concedendae sunt ab ipsis atheis theoreticis,
si, abstrahendo ab ipsorum errore circa exsistentiam divinam, ceterum sanam rationem
meditando sequi voluerint, §. 35, 41. Hinc si ius naturae athei asseritur
hoc sensu, exsistentiam divinam qui neget, eum tamen de bene multis assertis
iuris naturae late dicti, s. potius philosophiae practicae, §. 65, convinci posse,
independenter ab eius atheismo aut illis praemissis, quas negat, qua atheus,
utique ponendum est. Neque tamen hoc posito admittitur: 1) ius naturae late
dictum s. philosophia practica esset, exsisteretve, etiam si non daretur deus,
M. §. 824, 2) prorsus est independens a deo, M. §. 868, 3) ex voluntate dei nulla
ratione omnino derivari potest, §. 69, 70, 4) aeque bene cognosci potest ab atheo,
ac ab agnoscente divinam exsistentiam. Nam ius naturae athei s. philosophia
practica, quam in suo errore perseverans cognoscere potest, destituitur ea 1)
latitudine et copia, 2) dignitate materiae, 3) veritate, 4) luce, 5) certitudine, 6)
vita, cuius capax est ius naturae late dictum s. philosophia practica exsistentiam
divinam admittentis, §. 4.
[36]
§. 72.
LEX obligationis universalis est UNIVERSALIS, particularis, PARTICULARIS. Lex
autem naturalis, §. 70, non omni solum significatu inter homines universalis est,
§. 49, sed etiam, ob rationes similes, omnes determinationes liberas omnium personarum
determinans, §. 10, 29. Hinc omnium personarum singula facta aut
moraliter necessaria sunt, aut illicita, M. §. 724, 940, cum nulla sint absolute,
immo ne relative quidem, totaliter indifferentia s. adiaphora, M. §. 654, 935.
CAMPUS (sphaera, extensio, latitudo) LEGIS dicitur complexus determinationum
liberarum, de quibus ea lex aliquid enuntiat. Hinc legis naturalis, §. 70, campus
patentissimus est.
§. 73.
IUS legum universalium complexus, et a legibus universalibus concessum,
UNIVERSALE est, complexus legum particularium, et a legibus tantum particularibus
concessum, PARTICULARE est. Iam quia leges naturales vel ex humana natura generatim,
vel ex natura huius illiusve status hominum speciatim sufficienter cognoscendae
semper obligant singulos homines, vel generatim, vel speciatim in
peculiari tali statu constitutos, §. 47. sunt ipsae earumque iura universalia, §. 72.
Hinc IURA naturalia tam hominibus generatim, quam
[37]
certis eorum statibus
praescribenda, quatenus sine fide sciri possunt, PHILOSOPHICA, quatenus singulos
obligant, UNIVERSALIA dicemus.
§. 74.
Cum leges et iura naturalia sint simul positiva divina, §. 69, iam hinc patet,
dari etiam leges et iura positiva divina universalia, §. 72, 73. Quoniam deus est
universalis spirituum legislator, M. §. 973, liberrimum ipsius arbitrium de hominibus
generatim, aut de certis eorum statibus speciatim, singulos obligat, ita,
ut inde cognoscendae leges sint denuo, et dent iura divina positiva universalia,
§. 72, 73. Si tamen quaestio de iure divino positivo id inferat: 1) an deus aliquando
tales leges arbitrarias tulerit, quas homo non possit aliunde, nisi per
revelationem stricte dictam cognoscere, totum tamen genus humanum obligaturas,
non pertinet ad philosophiam, §. 1. 2) an tales leges divinae positivae universales
sint, quae prorsus non habeant rationem sufficientem in natura actionis
et agentis, negatur, §. 69. Leges et iura positiva humana, pleraque omni significatu
§. 72, 49, saltim aliquo singula non nisi particularia sunt, §. 73.
§. 75.
Cum nihil sit sine ratione sufficienti, M. §. 22, et omnis propositio suam
habeat
[38]
hypothesis, omnis suas PRAEMISSAS, s. principia veritatis, iudicia alia,
omnis etiam legis est ratio sufficiens, est quaedam hypothesis, sunt praemissae,
et nexus eius ceu conclusionis, cum iisdem, i. e. CONSEQUENTIA, §. 60. Omnis lex
considerari potest, ut syllogismi alicuius conclusio, cui sunt principia sua materialia,
est formale, quae consequentia cum sit omnis syllogismi anima, nexus
legis cum suis praemissis, s. propositionibus veritatis ipsius rationem sufficientem
continentibus, est ANIMA LEGIS. Nec hic haerebit, qui rationem sufficientem et
legitimam, eam, quae est, et eam, quam quilibet observare potest, distinguere
norit, M. §. 548.
SECTIO II.
IURIS PERITIA.
§. 76.
Legum potest esse cognitio historica, potest esse philosophica, eaque vel
quaecumque ratione certitudinis, §. 28, vel scientia, §. 75. Par est ratio iuris,
§. 64. Potest hinc esse IURISPERITIA, cognitio iuris vel historica tantum, vel
philosophica, eaque iterum vel qualiscumque respectu certitudinis, vel certa ex
certis, IURISSCIENTIA.
[39]
Historice tantum verba legis qui noverit, iuris tamen peritus
videri volet, LEGULEIUS est. Habitus subsumendi facta sub legibus IURISPRUDENTIA
est. Iurisperitus et iurisprudens IURECONSULTUS est, ille THEORETICUS,
hic PRACTICUS. Si quis ergo potest esse iureconsultus theoreticus, qui non sit
practicus, esse tamen non potest practicus, qui non sit theoreticus. Quantum
ubique cognitio intuitiva, quam symbolica tantum, philosophica, quam mere
historica, scientia, quam incertior, etiam philosophica, M. §. 669, tantum leguleio
praestat iurisperitus, iuris historice tantum perito iureconsultus philosophicus, et
incerto iuris sciens. Leguleius et iuris historice tantum peritus animam legum
et principia iuris ignorant, iurisperitus philosophicus probat, iurissciens demonstrat.
Iurisprudentia leguleii nulla est, iuris historice tantum periti precaria,
iurisconsulti philosophici certa, iuris scientium certior, §. 75.
§. 77.
RATIONES LEGUM in rebus facti quaerendae sunt HISTORICAE, in aliis legibus
internis vel primis naturae moralibus sitae, MORALES, quae in legibus aliis stricte
dictis, LEGALES sunt. Leges rationum historicarum fide humana cognoscendarum,
qua tales, nec sciri, nec demonstrari complete
[40]
possunt, possunt tamen probari,
philosophiceque cognosci. Iuris eiusmodi non datur completa scientia. Male
tamen a defectu rationum moralium et legalium supposito concluditur ad defectum
rationis in lege, §. 75. Rationes morales solae qualescumque non statim
externe obligant, §. 56, 61, hinc male habentur pro ratione sufficiente legis
iurisve stricte dictorum, nisi adiiciatur peculiaris ratio, cur conclusio externe
obliget, §. 64. M. 22. Rationes legales ex lege, quam talem esse, non nisi humana
fide cognoscere possumus, sunt simul historicae, hinc ex iis tantum nec
sciri, nec demonstrari complete, probari tamen aliae leges possunt, §. 75.
§. 78.
IURISPERITIA NATURALIS est cognitio iurium naturalium, §. 65, philosophicorum
et universalium, §. 73, vel historica tantum, vel philosophica, et haec iterum
vel qualiscumque respectu certitudinis, vel certa ex certis, IURISSCIENTIA NATURALIS.
Historice tantum verba legum naturalium qui noverit, iuris tamen naturalis peritus
videri qui velit, LEGULEIUS NATURALIS est, in iuribus eiusmodi philosophicis, §. 73. 1,
non scriptis, se turpius dans, quam forsan in aliis. IURISPRUDENTIA NATURALIS est
habitus subsumendi facta sub legibus naturalibus. Iureconsultus naturalis esse
si potest
[41]
theoreticus, qui non sit practicus, practicus tamen esse non potest, qui
non est theoreticus. Quo facilior est ex ipsa natura et per naturam acquirenda,
quo utilior est reliquis etiam iuribus soliditatem datura, quo magis necessaria
est ob defectum auctoritatis externae legitimae iuris naturalis scientia, hoc maior
defectus est in cognitione iurium eiusmodi tantum historica, aut philosophica
etiam, tamen incertiore, §. 5. Ab incertitudine leguleii naturalis, etiamsi fuerit
iuris positivi et particularis consultus, subiectiva circa leges naturales, ad incertitudinem
horum iurium et iurisprudentiae naturalis vel absolute respectu
totius generis humani, vel obiective talem non valet consequentia, §. 76.
§. 79.
Sicuti ius naturae vel late, vel stricte dicitur, §. 65 ita est etiam IURISPERITIA
et SCIENTIA NATURALIS LATE DICTA legum naturalium quarumcumque, et stricte
dicta, externarum tantum, est IURISPRUDENTIA NATURALIS LATE DICTA habitus subsumendi
facta sub legibus naturalibus quibuscumque, sed sub externis tantum,
STRICTE DICTA. Neutra iuris naturae scientia potest ullas suas leges demonstrare
ex rationibus historicis. Res facti, historiae, consilia prudentium, auctoritates
oratorum, poetarum, philosopho-
[42]
rum, revelationis stricte dictae, fictiones, hypotheses
philosophicae heic esse non possunt principia demonstrandi, recte tamen
referri possunt ad declarationes, ut illustrantia, et ad subsidia heuristica, s. media
inveniendi vel in memoriam revocandi quasdam conclusiones deinde aliunde demonstrandas,
§. 2. Rationes iuris naturalis stricte dicti morales tum universi,
tum legum eius peculiarium attendere bonum est, §. 58, 59, non tamen ex iis
temere et promiscue quibuscumque tentanda est horum demonstratio, quatenus
sunt iuris naturalis stricte dicti, i. e. externe obligantia, §. 65. Rationes eius
legales ex iure positivo essent heic simul historicae, hinc ad demonstrationem
aeque inutiles, §. 77.
§. 80.
Philosophia practica, leges et iura naturalia, philosophica, 1) quatenus sunt
scientiae, §. 1, 73, cum reliquis scientiis et veritatibus absolute necessariis, habent
immutabilitatem absolutam, M. §. 130. 2) hypotheticam etiam, quatenus lex mutari
dicitur, quando cessat actu obligare, hinc immutabilis hypothetice, quando obligationem
eius cessare est hypothetice impossibile. Iam autem hoc significatu
mutari non potest lex, nisi cesset eius obligatio, obligatio autem cessare non
potest, nisi cesset eius ratio sufficiens, M. §. 30, 299. Ratio legis iurium-
[43]
que
naturalium et philosophiae practicae in obligationibus est ipsa natura sufficiens,
§. 63. Ergo haec iura dicto.significatu sub hypothesi durantis naturae sunt immutabilia,
M. §. 127, 128. Eodem significatu mutabilitas legum humanarum
positivarum a mutabili et vario arbitrio humano pendens cum non cadat in dictas
leges et iura naturalia, novam his prae illis conciliat immutabilitatem hypotheticam,
dum mutato hominis cuiuscumque arbitrio per id tamen mutari non
possunt, §. 65.
§. 81.
Cum leges naturales sint simul positivae divinae, et v. v., §. 69, iam hinc
patet tantam legum iuriumque divinorum positivorum esse immutabilitatem, quanta
naturalium est, §. 80. Idem inferendum est ex immutabilitate voluntatis divinae,
quae est harum legum ratio sufficiens, §. 63. M. 839. Quemadmodum autem
ipsae leges naturales, quarum ratio sufficiens est rerum transitoriarum natura,
M. §. 299, his suis obiectis mutatis mutari, cessantibus cessare videntur, §. 80:
quemadmodum homo etiam volens aliquid certo modo se habere ad tempus tantum
finito hoc tempore voluntatem suam mutasse videtur volitionem temporariam
et de temporariis confundenti: ita videntur LEGES POSITIVAE DIVINAE INVARIABILES
illae tantum, quae in arbitrio divino fun-
[44]
datae sunt, cuius motivum nobis maxime
observabile est constantium rerum natura, VARIABILES contra, in arbitrio divino
fundatae, cuius motivum nobis maxime observabile est transitoriarum rerum natura.
Quae distinctio si perceptionem adhaerentem mutatae voluntatis divinae involvat,
M. §. 530, non caret anthropomorphismo subtili, M. §. 848.
§. 82.
Ratio et respectus determinationum nostrarum liberarum ad perfectionem est
earundem habitudo ad legem, §. 70, et habitudo earum ad legem, §. 70, est
earundem respectus ad perfectionem. Hinc MORALITAS determinationis liberae
potest etiam definiri per rationem, respectum s. habitudinem determinationis
illius ad legem, ita, ut OBIECTIVA sit ratio determinationis liberae ad legem naturalem,
et SUBIECTIVA habitudo determinationis liberae ad legem positivam, §. 36,
63. Iam cum leges naturales sint simul positivae divinae, et v. v., §. 69, ex hac
etiam notione moralitatis inferri potest, obiectivam non solum non excludere
subiectivam, nec excludi per subiectivam, sed etiam ab obiectiva ad aliquam
subiectivam valere consequentiam, §. 37, 38.
§. 83.
Obligationi legis satisfaciens legem servat, §. 63. Actio legi conformis est
OFFICIUM.
[45]
Ergo actio legem servantis officium est, et habitus servandi leges est
CUSTODIA (observantia) LEGUM. Ergo habitus officiorum est custodia legum. Actio,
ad cuius oppositum lex obligat, est TRANSGRESSIO (violatio) LEGIS, oppositum officii,
s. LAESIO LATE DICTA. Habitus transgrediendi leges est NEGLECTUS, (contemptus)
LEGUM. Hinc officiis erga deum, te ipsum, alia, si quae sunt, oppositae
actiones liberae sunt laesiones dei, tui ipsius, aliorum significatu latiori.
Haec applicentur ad servare legem, officia, custodiam, laesionem late dictam,
transgressionem, neglectum legum naturalium, NATURALIA. Lex §. 70: committe
bonum cum suis consectariis de committendo, sunt leges naturales praeceptivae,
earumque ius ius mandati naturale. Lex §. 70: omitte malum, cum suis consectariis
de omittendo, sunt leges naturales prohibitivae, earumque ius ius vetiti
naturale est, §. 68.
§. 84.
LEX NATURALIS ex natura hominis agentis et actionis per alias leges naturales
demonstrabilis, DERIVATIVA est, ex natura autem citra concursum aliarum
legum naturalium demonstrabilis, est PRIMITIVA. Sic: praesta bonum, §. 70, est
lex naturalis primitiva, §. 39. LEX autem PERFECTIVA: bonorum sibi vere oppositorum
praesta melius, §. 40, et prae-
[46]
ceptivae prohibitivaeque ex priori demonstrandae
naturales derivativae sunt, §. 83.
§. 85.
Leges morales oppositae colliduntur, M. §. 97, earumque collisio est ANTINOMIA.
Cumque contradictio vel sit vera, vel apparens, M. §. 12, antinomiae
erunt vel verae, vel apparentes. Ad contradictionem veram requiritur accurate
eiusdem de accurate eodem affirmatio et negatio, M. §. 7, 12. Inter leges ergo,
1) quae non de eodem accurate subiecto loquuntur, 2) quae non eandem accurate
determinationem moralem de subiecto suo enuntiant, et quidem 3) altera
affirmative, altera negative, ita, ut una sit praeceptiva, altera prohibitiva, §. 68,
non est vera antinomia. Inter leges praeceptivas non est vera antinomia, nisi
una necessario involvat prohibitionem debiti secundum alteram. Inter leges prohibitivas
non est vera antinomia, nisi una necessario involvat mandatum vetiti
secundum alteram. Inter leges permissivas, praesertim tacite tantuin permittentes,
et alias per permissivas licita praecipientes vel prohibentes non est vera antinomia,
§. 68. Quoniam autem leges hominem obligantes sunt regulae perfectionis
humanae, §. 82, 70, et collidentium utrique satisfieri non potest, §. 63, 23, orietur
ex earum collisione exceptio moralis, M. §. 97, et tunc LEX, cui satisfaciendum
[47]
est, VINCERE, opposita, a qua excipiendum est, VICTRICI CEDERE dicitur. Quoniam
tamen obligatio legis cedentis in casu collisionis vere nulla est, §. 23, ab eadem
excipiens eam vere non transgreditur, §. 83, ita, ut peccatum minus ad evitandum
maius, patrasse non possit accurate dici, M. §. 788.
§. 86.
Cum omnis exceptio a lege morali ponat non consensum determinationis
liberae ad rationem perfectionis determinantem illam, cuius conformitatem cum
determinatione libera lex data enuntiat, M. §. 97, 82, omni exceptione morali
ponitur aliqua imperfectio, M. §. 121. Hinc omnis exceptio moralis est aliquid
mali, M. §. 146. adeoque non, nisi 1) inevitabilis, §. 80, 2) minima praeferenda
est maioribus, §. 40. Exceptiones morales, quae possunt, paucissimae minimaeque
sunto. Ergo si collidantur leges fortiores et superiores cum debilioribus et iis,
quae sibi subordinandae sunt, exceptio fiat a debilioribus, M. §. 181, 182, et
inferioribus, M. §. 186. si collidatur igitur lex naturalis optimi perfectiva, §. 70,
84, cum quacumque lege vel naturali, vel positiva, ipsi subordinata quae fuerit,
vincet illa hanc cedentem, §. 85.
[48]
SECTIO III.
PRINCIPIA IURIS.
§. 87.
PRINCIPIUM alicuius disciplinae OBIECTIVUM est propositio, ex qua dogmata
ad eam disciplinam pertinentia deduci possunt, SUBIECTIVUM ea facultas animae,
qua ad talem disciplinam cognoscendam in primis utendum est. PRINCIPIA disciplinae
OBIECTIVA iterum sunt vel PEREGRINA (externa, communia, illata) quae
ad datam disciplinam, ut conclusiones, s. partes in ea demum docendae, non
pertinent, vel DOMESTICA (interna, propria, innata) quae, ut conclusiones etiam,
ad datam disciplinam pertinent, partes eius, in ea demum praecipue docendae.
Horum PRIMUM est, quod non iterum ex alio domestico deducitur, quod deducitur
ex domesticis aliis DERIVATIVUM est, §. 84. Peregrina denuo sunt vel PROPAEDEUTICA,
(praeliminaria,) quae domestico primo probando adhibentur, vel EPISODICA,
quae primo domestico iam sumpto nonnunquam tamen ad deducenda ex eodem
alia sunt huic assumenda ex aliis doctrinarum seriebus, ut lemmata. Sola metaphysica
habet principium obiectivum absolute primum domesticum, M. §. 1, 7.
in reliquis illud est omnibus
[49]
propaedeuticum, non raro simul cum suis consectariis
episodicum. Reliquarum disciplinarum principia domestica sunt omnium
non, nisi relative prima, ita, ut haec in scientiis semper supponant propaedeutica.
Erunt autem adaequata suae disciplinae principia obiectiva domestica
prima, si ex iis nec plures, nec pauciores conclusiones fluunt, quam quae & quatenus
ad datam disciplinam, tanquam partes spectant, M. §. 311. Haec applicentur
ad principia iuris, philosophiae practicae, iuriumque naturalium & philosophicorum,
quatenus spectantur, ut disciplinae, vel scientiae, §. 1, 65.
§. 88.
In quaestione de principiis iuris ne confundantur iura e. g. naturalia & positiva,
divina & humana, §. 67, ne principia iuris communia cum propriis, e. c.
In quaestione de principio iuris naturae primo 1) ne confundatur obiectivum
cum subiectivo, 2) ne externum advocetur, ubi quaestio est de interno & domestico.
3) Si quoddam principium in nostro demonstrandi iuris naturae systemate
domesticorum primum est, ne inde inferatur, nullum aliud posse in quibuscumque
demonstrandi eiusdem seriebus aliis primum etiam recte constitui. Nam
quod in certa demonstrationum serie domesticorum pri-
[50]
mum est, posset forsitan
paullisper inflexa ratiociniorum concatenatione ex alio domestico principio deduci,
& hoc deinde non nisi ex propaedeuticis, 4) ne domesticum primum confundatur
cum PRECARIO s. demonstrativo prorsus non probato. Quod illis dictum est, qui
principiis, licet intelligantur termini, nondum tamen complete certis, tanquam
prima, gratis sumptis, ulterioris omnino probationis incurii tamen integram scientiam
superstruere securi satagunt. Etiamsi assertum aliquod sit principium
iuris naturae, domesticorum scilicet, primum, propaedeuticis tamen externis &
communibus principiis aliis nihilo minus eius probatio ad principium usque
contradictionis ascendat, 5) Adaequato principio iuris naturae primo domestico
non excluduntur episodica principia, sed domestica tantum, quae ex eo non
fluerent. 6) Multo minus eodem excluduntur principia formalia, logices asserta
certitudinem formae & consequentiae demonstrationibus iuris naturae conciliantia,
§. 87.
§. 89.
Cum iuris naturae terminus significationes diversae extensionis admittat,
§. 65, cavendum 7) ne disputetur de primo principio iuris naturae domestico
adaequato ante, quam inter dissentientes convenerit,
[51]
an vocabulum in eadem
o latitudine intellectum velint, quia necessario, e. g. adaequatum iuri naturae late
dicto abundans esse debet et nimis latum respectu iuris naturae stricte dicti, et
huic iterum adaequatum nimis angustum esse debet iuri naturae late dicto, §. 88,
etiamsi 8) negandum non sit constitutionem electionemve eiusmodi principii
primi, uti in disciplinis aliis, sic etiam in iure naturae eo significatu ARBITRARIUM
aliquid esse, quo ita dicitur legibus certis e. g. externis aut generalioribus, non
determinatum, §. 62: sicuti tamen definitiones nominales ideo, quia arbitrariae
sunt, non relinquuntur ARBITRIO CAECO, quod contra rationem appetat, nec possit
dicere, quare, sed PRUDENTI, cognitionem optimi, quam potest, optimam sequenti:
ita etiam, si exhibentur plura principia disciplinae cuiusvis et iuris naturae,
quorum unum possis primum constituere pro lubitu, cato pro lubitu praeferendum
est reliquis melius. §. 70.
§. 90.
Si datur optio inter plura principia, ex quibus in certa disciplina, e. g.
philosophia practica, vel iure naturae unum primum constituendum sit, prudenti arbitrio, §. 89, reliquis praefertur, 1) quod commodum est totius disciplinae, de
qua quaeritur, e. g. philosophiae practicae,
[52]
vel iuris naturae campo omni facilius
oculis quasi subiiciendo, §. 72, 2) dignam et nobilem disciplinae illius, e. g.
philosophiae practicae, et iuris naturae faciem adspectui statim in ipso limine
subiiciat, 3) non verum solum sit, sed etiam satis exactum, et purum falsis conceptibus
adhaerentibus, et amphiboliis deceptricibus, 4) non absolute solum
clarum et perspicuum, vividum et distinctum etiam, fieri possit, sed etiam relative
iam sit, aut fieri facile possit iis, qui hanc disciplinam, e. g. philosophiam
practicam et ius naturae docendi sunt, mediocriter saltim, quantum in ipsis est,
praeparatis, 5) non certum solum sit in se, aut persuasione quacumque pro tali
habeatur, sed etiam, scientiae si fuerit, complete certum, et quidem, probatione
indigens, ex iis demonstrandum, quae in scientia tali recte possunt sumi principia
propaedeutica. Hinc philosophiae practicae, et iuris naturae, quod pars
philosophiae est, principium primum esse debet sine fide demonstrabile, §. 1,
6) generatim sit maxime PRAGMATICUM i. e. fecundum inde deducendis corollariis
practicis, s. PORISMATICUS, et speciatim, si principium quaeratur disciplinae practicae,
e. g. philosophiae, et iuri naturae, quod plures maioresque causas impulsivas
exhibeat ad ea, quae po-
[53]
scit disciplina, cuius principium constituendum
est, §. 87. M. 669.
§. 91.
Sicut ex contrapositis §. 87—90 bene multa sic dicta principia prima iuris
naturae patebunt incommoda: poterit ex iisdem, ut principium
obiectivum domesticum
primum iuris naturae late dicti, s. totius philosophiae practicae, §. 65.
non male constitutum defendi: praesta bonum s. quaere perfectionem, quantum potes,
§. 39, 43, cui adaequatum erit: praesta bonum, sine fide certo cognoscendum, quantum
potes, §. 1. 87. Ergo iuris naturae stricte dicti idem principium adaequatum
constitui non potest, §. 89, 65. Est illud quidem lex naturae primitiva, nec
tamen ideo citra omnem probationem ulteriorem sumenda, sunt tunc reliquae derivativae,
neque tamen ideo negandum est, earum nullam umquam posse spectari, ut
primitivam, §. 84, 88.
§. 92.
OFFICIA vel spectantur, ut legibus internis conformia, vel ut externis, §. 83,
61. Illa sunt INTERNA (late dicta, imperfecta, commoditatis, amoris, minus plena),
haec EXTERNA (perfecta, necessitatis, iuris, plena, stricte dicta). Ergo LAESIONES
etiam spectabuntur vel ut officiis internis oppositae, INTERNAE (late dictae, imperfectae,
amoris, minus plenae), vel ut officiis necessitatis oppositae, EXTERNAE
[54]
(stricte dictae, perfectae, iuris, plenae), §. 83, quae in iure stricte et simpliciter
dicto, §. 64, laesiones simpliciter dicuntur. Cumque totum ius naturae stricte
dictum complectatur leges stricte dictas, et officia externa, §. 65, omne deduci
poterit ex principio: neminem laedas (externe), quod primum domesticum obiecpoterit ex principio: neminem laedas (externe), quod primum domesticum obiec
tivum principium erit iuris naturae stricte dicti, §. 87, adaequatum eidem, ut
scientiae, si ita restringatur: omitte laesiones sine fide certo cognoscendas, §. 87, 76.
Interim propositio: neminem laedas (vel interne, vel externe), ultra ius stricte
dictum, ergo et ius naturae stricte dictum, se extendens potest in primis totius
philosophiae practicae principiis numerari, §. 91, 83.
§. 93.
SUUM ALICUIUS (meum, tuum) est complexus ipsi bonorum. Haec ipsi vel
conveniunt per leges internas, vel per leges externas etiam, §. 61, 43. Illorum
complexus est SUUM MORALE (late dictum, interne debitum), horum complexus est
SUUM IURIS (externe debitum, stricte dictum), quod in iure, hinc et iure naturae
stricte dicto, suum simpliciter dicitur, §, 64, 65. Utrumque ALICUI TRIBUITUR 1)
NEGATIVE, si non tollatur, non impediatur ille, cuius suum est, in usu eiusdem,
M. §. 338, 339. 2) POSITIVE, si usus eiusdem promovetur, s. facilior redditur
iuvando, M. §. 321. Suum
[55]
iuris alteri homini, ne negative quidem, tribuens
eum externe laedit, et alterum hominem externe laedens illi suum iuris, ne negative
quidem, tribuit. Hinc propositio: suum (iuris) cuique (homini, negative
saltim,) tribue, potest constitui primum iuris naturae stricte dicti principium,
quod adaequatum huic scientiae fiet, si restringatur: suum (iuris) certo sine fide
cognoscendum cuique (homini negative saltim) tribue. §. 92. Interim propositio:
suum (qualecunque, interne etiam tantum debitum) cuique (non solum homini)
tribue (non negative solum, sed etiam positive, et quomodocunque) vage et latius
intellectis terminis, ultra ius, hinc et ius naturae, stricte dictum se extendens
potest in primis totius philosophiae practicae principiis numerari, §. 91, 87.
§. 94.
Custodia legum, quatenus honoranda est, §. 82, M. 942, HONESTAS dicitur.
Iam autem custodia legum, vel est externarum tantum, vel etiam internarum,
§. 83, 61: erit hinc honoranda custodia legum externarum, honestas EXTERNA,
internarum etiam, INTERNA. Neminem (externe) laedens, & suum (iuris) cuique
(homini, negative saltim) tribuens (externe) honestus est, s. honeste vivit, et
(externe) honestus s. honeste vivens neminem (externe) lae-
[56]
dit, suumque (iuris)
cuique (homini, negative saltim) tribuit, §. 92, 93. Hinc propositio: (externe)
honeste vive, potest constitui primum iuris naturae stricte dicti principium, quod
adaequatum erit huic scientiae, si restringatur: (externam) honestatem certo sine
fide cognoscendam cole, §. 92. Interim propositio: honeste (tam interne, quam
externe) vive, ultra ius, hinc et ius naturae, stricte dictum se extendens potest
in primis totius philosophiae practicae principiis numerari, §. 87, 91. Cum iuris
naturae stricte dicti scientia sit pars philosophiae practicae, §. 76. 1, primum
illius principium domesticum, §. 92, 93, recte deducitur ex huius principio domestico
primo, §. 91, in eo rationes morales habens, modo adiiciatur peculiaris
ratio, cur illud: neminem (externe) laede e. c. externe obliget, §. 92, 77. Ex rationibus
legalibus iurium positivorum vel ipsum, vel eius consectaria, non magis
quam ex historicis, demonstrari possunt, §. 79. Etiamsi haec, consectaria principii
de nemine (externe) laedendo, multis viis demonstrari possint, ut c onsilia
ex principio totius philosophiae practicae primo, independenter a principio vitandae
laesionis (externae), §. 91, nec tales demonstrationes omnino negligendae
sint, §. 79, tamen huius principii de cavenda laesione (externa) semel demonstra-
[57]
ta
obligatione externa, eoque constituto, ut primum iuris naturae stricte
dicti, §. 92, in singulis legibus ad ius naturae stricte dictum referendis, ad hoc,
tamquam rationem legalem daturum provocandum est, §. 77, obligationem illarum
externam, uti postulat ius stricte dictum, §. 64, demonstraturo, §. 79.
§. 95.
Ius naturae late dictum, s. philosophia practica obiective spectata campi
patentissimi universalissima, §. 72, si subiective spectatur, quatenus ab hoc vel
illo subiecto. hoc vel illo homine perspicitur, abit in territorium I. N. latius
dicti cognitum, eam eius partem, quae a dato subiecto, (dato homine, vel etiam
toto genere humano,) clare perspicitur, et INCOGNITUM, eam eiusdem partem, quam
datum subiectum clare non perspicit. Territorium I. N. latius dicti s. philosophiae
practicae subiective spectatae cognitum iterum est vel RATIONIS, ea huius
pars, quam datum subiectum distincte philosophiceque cognoscit, et analogi
rationis, quod et hic experientiam (latius sumptam) aliqui nominant, pars iuris
naturae latius dicti, quam datum subiectum clare quidem, sed non nisi sensitive
cognoscit. Territorium tandem rationis vel est SCIENTIAE (stricte dictae), ea pars
I. N. supra dicti, de qua datum subiectum
[58]
complete convictum est, et rationalis
probabilitatis (certitudinis moralis), ea pars I. N. supra dicti, quae dato subiecto,
e. g. homini certo distincte quidem, sed sine completa convictione cognita
est, ita tamen, ut plus rationis ad assensum intelligat, quam contra, §. 28.
§. 96.
A latitudine, et ubertate, campo et sphaera iuris naturae philosophiaeque
practicae obiective spectatae ad latitudinem territorii cogniti cuicumque promiscue
subiecto e. g. toti hominum generi male, ad latitudinem territorii, quod
rationis est in dato subiecto, peius, tandem ad latitudinem territorii, quod scientiae
est in dato subiecto, pessime concluderetur. Ideo, quod iuris naturae
lex quaedam non pertinet ad territorium dato homini, vel omni hominum generi
cognitum, male, ideo, quod ad territorium rationis vel certi hominis, vel omnis
generis humani non pertinet, peius, ideo, quod ad dictorum territorium scientiae
non pertinet, pessime concluderetur eam prorsus non esse iuris naturalis, §. 95.
§. 97.
Iuris naturae subiective spectati sunt, quantum eius fieri potest, proferendi
limites territorii cogniti in incognitum, limites territorii, quod rationis est, in
territorium analogi eius, territorii, quod est rationa-
[59]
lis probabilitatis, limites in
territorium scientiae, §. 76. M. §. 669. Cum uni possit esse clamm, quod alteri
obscurum, uni distinctum, quod alteri confusum, uni complete certum, quod alteri
incertum, et v. v., immo eidem subiecto idem nunc obscurum, nunc clarum, nunc
confusum, nunc distinctum, nunc incertum, nunc certum: salva admodum magna
iuris naturae obiective spectati immutabilitate, §. 80, admodura magna est eiusdem
subiective spectati variatio et in diversis subiectis et in eodem diverso tempore,
hinc et mutabilitas, augmentum, decrementum, M. §. 162. Hinc a perfectione
vel imperfectione iuris naturae in dato subiecto spectati ad eiusdem
perfectionem vel imperfectionem in aliis subiectis, non, nisi admodum cauta,
valet consequentia, §. 95, 96.
§. 98.
Jus COMPLETUM dicitur, quod ad omnes controversias circa moralitatem factorum
(vel simpliciter omnium, vel certi generis) decidendas sufficit. Licet ergo
ius naturae late dictum, s. philosophia practica, quia sufficit ad omnes controversias
circa factorum quorumcumque moralitatem decidendas, §. 70, 82, completissimum
ius dici possit: non tamen ideo statim affirmare licet idem de iure
naturae subiective spectato, vel huius illiusve hominis, vel totius etiam ge-
[60]
neris
humani, nec de omni quidem eius territorio cognito, multo minus de territorio
rationis, et minime de territorio scientiae, §. 95. Hinc salva summa completione
iuris naturae late dicti philosophiaeque practicae obiective spectatorum, nihilo
tamen setius esse potest iuris huius naturalis subiective spectati supplementum,
vel complementum ad ius perfectionis humanae internum, s. complexum legum
perfectionis in hominibus internarum e. g. ius positivum divinum, theologia moralis
revelata, et supplementum vel complementum ad ius perfectionis humanae
externum, e. g. ius positivum particulare et humanum, illud FELICITATEM INTERNAM
legibus internis obtinendam complens, hoc felicitatem EXTERNAM, legibus externis
obtinendam, §. 96, 61. Quoque angustius, quo imperfectius cetera ius est naturale
subiective spectatum alicubi, hoc patentiora, hoc magis ibi necessaria haec
complementa erunt, qua talia, §. 95. M. §. 155.
§. 99.
Principium iuris naturalis late dicti subiectivum est, per territorium rationis,
ratio, per territorium analogi rationis, huius analogon, quod et hic aliqui
vocant experientiam, §. 87, 95, et quoniam iura naturae praestat confusius nosse,
quam omnino ignorare, hinc et apud alios docendos, qui
[61]
ea in dicionem rationis
et scientiae vel non possunt, vel non volunt admittere, territorio analogi
rationis potius inferre, quam in incognito omnino relinquere, §. 97, duplex hic
suadendum est conubium rationis et eiusdem analogi, M. §. 640, 1) quo post
tot iura naturae, quot possumus, scientia rationalique probabilitate cognita, non
tamen negligamus alia sensitive potius apprehendere, quam omnino ignorare,
2) quo eadem, quae scimus, vel ratione saltim probabili intelligimus, possimus
etiam aesthetice pingere scientiae severiorisque propationis incapacibus, M. §. 533.
Hinc novus usus subsidiorum ad ius naturae pertinentium, praeter inventionem
scientiae, §. 79, licet exsulent ex territorio scientiae iurium naturalium eo tantum
manuducentia, §. 76, 95.
SECTIO IIII.
LEGISLATOR.
§. 100.
Auctor obligationis, quam lex enuntiat, eam LEGEM FERRE dicitur, et qui
ius habet leges ferendi, LEGISLATOR LATE DICTUS, eiusque legis, quam tulit, legislator
est. Iam Deus est auctor naturae universae, M. §. 940, 466, et omnium
inde eve-
[62]
nientium realium, M. §. 959, obligationes autem naturales sunt reale
quid et positivum, §. 12. M. 36, et in eadem rationem sufficientem habent, §. 39.
Ergo deus est auctor obligationum, adeoque et legum naturalium, M. §. 940, 317.
Ad quas ferendas cum summum ius habeat, M. §. 972, legum naturalium totiusque
iuris naturae late dicti legislator est. OBLIGATIO, IUS, et LEX DIVINA sunt,
quae Deum auctorem & legislatorem habent, Ergo ius naturae et singulae leges
obligationesque naturales divina sunt, licet ab obiecto personali s. obligandis
humana simul dici possint, cognoscunturque per revelationem divinam naturalem,
M. §. 986, eatenus naturalia. Si vel simul per revelationem strictius dictam,
M. §. 986, vel omnino per strictissime dictam, M. §. 989, eatenus sunt positiva
divina, §. 63.
§. 101.
Legum positivamm divinitas, quatenus sunt arbitrariae, non est exclusive
intelligenda, ac si naturales, etiam qua tales, non essent divinae, §. 100, quanquam
ex eo, quod omnes leges naturales etiam positivae divinae sunt, nova ratione
priorum divinitas elucescit, §. 69. Quam hinc etiam probant, quia ius
naturae cum reliquis necessario veris pendet ab intellectu divino, in eodem
aeternum, M. §. 868. Sicut de existentia mundi et naturae potest atheus con-
[63]
vinci
independenter ab eius errore, M. §. 999, licet neget auctorem mundi et
naturae; sicut generatim cognosci potest effectus alicuius existentia, licet non
ignoretur solum, sed etiam negetur existere certa quaedam eius causa efficiens:
ita ex negato legislatore iuris naturae divino negandam iuris naturalis existentiam
si vellet inferre atheus, non solum praemissa minor, sed etiam consequentia
maioris falsa esset, et ipse transmissa minori tamen refutandus, §. 71.
§. 102.
Cum omnes leges naturales sint voluntati divinae conformes ex ea sufficienter
cognoscendae, et omnes leges positivae divinae hominibus latae sint ita
naturae humanae conformes, ut in eadem etiam rationem sufficientem habeant,
§. 69, potest voluntas dei, s. principium: age ex voluntate divina in primis iuris
naturae late dicti, s. philosophiae practicae principiis numerari, §. 91, collatis
§. 88—94. Quoniam omnes actiones, hinc et leges divinae, adeoque naturales
etiam leges, §. 100, 101, moraliter sanctissimae liberrimaeque simul sunt moraliter
necessariae, M. §. 902, per summam suam sapientiam, sanctitatem, libertatemque
moraliter non potest, nec potuisset ob immutabilitatem iuris naturae, §. 81, aliam
legem naturalem condere, ac condidit, §. 72. M. 724.
[64]
§. 103.
Actio, qua aliquid alteri clare cognitum reddi potest, s. DECLARATIO omnis,
aut fit per orationem EXPRESSA, eamque vel dictam, VERBALIS (oralis), vel scriptam,
LITTERALIS, aut aliis signis sufficientibus, TACITA. Iam aut declaratio omnis
a legislatore facta LEGIS obligaturae, PROMULGATIO eius dicitur, et tunc ius naturae
per naturam ipsam ab huius auctore promulgatum est, promulgatur, et
promulgabitur: aut non, nisi expressa declaratio a legislatore facta legis obligaturae,
promulgationis nomine insignitur, & lex naturae, eiusque ius, iam aliis
signis sufficientibus declaratae obligationis, et quidem singulis per idem obligandis,
promulgatione (expressa), qua talis, non indiget, §. 63.
§. 104.
Inter leges divinas positivas stricte et strictissime revelatas et iure naturae
naturaliter revelatas non est antinomia vera, §. 85. M. 991. Apparente itaque
tali collisione attendendum est, 1) an sit vere lex naturae, et exacte quidem,
M. §. 515, quae talis videtur, neque tamen minus, 2) an sit vere revelata per
orationem, quae stricte revelata videtur, M. §. 986, et hic iterum quaerendum,
a) an voces et verba legis, quae videntur, sint vere revelata, b) si lex, de qua
quaeritur, expresse et explicite, §. 103, vocibus
[65]
et verbis legis supponatur significari,
an sit verus vocum verborumque sensus, qui supponitur, ubi hermeneutica
opus erit, M. §. 349, c) si lex, de qua quaeritur, supponatur IMPLICITE REVELATA,
i. e. ex vero et legitimo vocum stricte revelatarum sensu legitimam per consequentiam
derivanda, praeter sensus examen hermeneuticum inquiri debet, an
vera sit supposita consequentia, quod logica docebit, an non assumptae sint ad
ea, quae expresse continentur in vocibus, praemissae aliae, de quarum veritate
adhuc peculiariter dispiciendum erit, 3) an de iisdem accurate subiectis, e. g. in
eodem statu spectatis, ambae leges loquantur, 4) an accurate eandem determinationem
liberam, qua gradus etiam, altera praecipiat, altera vetet, 5) an non
praeceptis utriusque, 6) an non prohibitioni utriusque satisfieri possit, e. g. diverso
tempore, et praesertim 7) an non ex ignorantia subiecti, qua aliquid iure
naturae mandatum prohibitumve esse vel non convictum est, vel ratione sua non
perspicit, vel omnino nescit, §. 96, ad negationem rei concludatur, scilicet talem
determinationem liberam aut iure naturae non prohibitam, immo potius permissam
esse, aut non mandatam, et deinde lex naturae male visa permittere
contradicens prohibenti stricte revelatae, et
[66]
lex naturae male visa non mandare
contradicens mandanti stricte revelatae, per compagem praeiudiciorum, statuatur.
§. 85.
§. 105.
LEGISLATOR STRICTE DICTUS est homo, qui ius habet aliis hominibus ferendi
leges stricte dictas, respectu legum, respectu hominum obligandorum idem est
(imperans, dominus) SUPERIOR STRICTE DICTUS, cum LATE superior sit omnis honoratior.
Homo, cui est superior stricte dictus, est respectu eius inferior stricte
dictus (subiectus, subditus, servus) cum LATE inferior sit minus honoratus. IUS
et PRUDENTIA legislatoris, qua talis sunt NOMOTHETICA. LEGESque stricte dictae
secundum regulas nomotheticas latae OCCULTAE sunt, contra easdem latae, CAECAE.
Ius superioris in inferiorem (stricte) est IMPERIUM (superioritas, dominium), obligatio
perfecta inferioris erga superiorem est SUBIECTIO (servitus, inferioritas).
Servitutis dantur gradus, §. 17. Tantum subiectus alteri homini, quantum homo
homini potest, est MANCIPIUM.
SECTIO V.
PRAEMIA.
§. 106.
Praemia cum sint bona physica, M. §. 907. bona autem physica late dicta
sint
[67]
iterum vel physica stricte dicta, vel moralia, M. §. 787, bona etiam moralia
possunt esse aliorum praemia. Sunt quidem praemia rationata bonorum moralium,
et consectaria, hinc natura prius iisdem est bonum morale, ob quod bene
agenti conferuntur, M. §. 907, quatenus tamen bona moralia quaedam praevidentur,
eatenus ob haec praevisa possunt etiam ante, quam haec exsistant,
tempore priora conferri et ut ita dicam praenumerari quaedam praemia, M.
§. 300. Bonum, quod rationem praemii recipiendi continet, est meritum late
dictum (significatu activo, cum passivo ipsum praemium sit meritum). Ergo sola
moralia possunt esse merita, M. §. 907, nulla bona metaphysica, M. §. 147, nulla
physica stricte dicta, M. §. 787, nulla fortuita, qua talia, s. bona fortunae, M.
§. 912, sunt merita. Prosperitas non est meritum, M. §. 787, sicut bonum metaphysicum
non est praemium, M. §. 147, 907.
§. 107.
Beneficium ab homine in homines collatum, ea praestans, ad quae bene
faciens non erat externe obligatus, est MERITUM STRICTE DICTUM (actio meritoria).
Quicquid ergo 1) non est determinatio libera, M. §. 903, aut 2) non bona, aut
3) non illi utilior, respectu cuius meritum esse sup-
[68]
ponitur, aut 4) non ex amore
erga illum, sed ex aliis rationibus suscepta, aut 5) ea tantum praestans, ad quae
peragens externe obligatus fuerat, non est meritum stricte dictum. Meritum
stricte dictum, ad cuius praemium ille, de quo bene meretur, externe obligatur,
est MERITUM STRICTIUS DICTUM, meritique strictius dicti praemium MERCES est.
Libere suscipiens aliquid vel intuitu mercedis, vel intuitu mercedis tantum
MERCENNARIUS est.
§. 108.
Cui determinationibus nostris quibuscumque non possumus utiles, multo
minus utiliores esse, in eum merita stricte dicta, quique non potest externe obligari
ad praemia cuiquam conferenda, in eum merita strictius dicta locum non
habent, nec ab eo merces exspectari potest, hinc in eum animus mercennarius,
saltim moraliter, impossibilis est, §. 107. Qui tamen actionem intuitu praemii,
quod agnoscit GRATUITUM, s. non mercedem, praesertim inter alias causas impulsivas,
suscipit, animus illi mercennarius ideo tribui non potest, §. 107. Recte
potius 1) ex quacumque determinatione libera bona, si vel maxime non solum
summum bonitatis rectitudinisque gradum non attigerit, sed etiam bonitatis fuerit
modo tantillae, quae hominibus videatur infinite parva,
[69]
2) omnis bene agens,
si vel maxime peccator sit, M. §. 909. 3) proportionalissima praemia sibi conferenda
exspectet, M. §. 907.
§. 109.
Praemia arbitraria erunt vel divina, vel humana, M. §. 908. Sicut humana,
quatenus supernaturalia non sunt, naturalia dici possent, M. §. 469, ita naturalia
omnia sunt etiam arbitraria divina, M. §. 911. Quamquam bona fortunae possunt
esse praemia divina arbitraria, M. §. 912, an tamen certa eiusmodi bona
1) ob bona moralia praeterita, praesentia, an futura omnino, §. 106, 2) ob quaenam,
3) an certo horum numero proportionatus sit certus bonorum fortunae
numerus ex iudicio dei conferentis, determinare nos vetat imperscrutabilitas voluntatis
divinae, M. §. 900. Ante, quam ullam bonam determinationem liberam
deus transmitteret, aut omnino sine praemio, aut sine proportionalissimo, miraculosa
potius largiretur, §. 108. M. §. 913. Quae tamen praemiis naturalibus,
et arbitrariis non miraculosis aeque bene et proportionalissime, ornari possunt,
ob ea nunquam miraculosa praemia conferet, M. §. 497.
§. 110.
Omnis determinatio libera bona habet sua consectaria bona, hinc praemia
[70]
naturalia, §. 34. M. §. 907, ipsi atheo concedenda, quamvis neget ea esse simul
arbitraria divina, §. 109, et quoniam bonum est, quo posito ponitur perfectio,
M. §. 100, bona erit, quatenus bona fundit consectaria, s. praemia habet naturalia,
ita, ut praemia naturalia actionis per se bonae declarent moralitatem
obiectivam, sicut arbitraria subiectivam, §. 36, hinc naturalia obiectivam subiectivamque
simul respectu dei, §. 109. Utraque haec praemia cum sint causae
impulsivae ad actuandam potius talem determinationem liberam, quam eius oppositum,
M. §. 342, ad obligationem aliquid conferent, §. 10, 12, naturalia ad
naturalem, arbitraria ad positivam, §. 29. M. 908, hinc naturalia ad naturalem
arbitrariamque divinam simul, §. 109, certa ad certam, incerta ad incertam, §. 28,
praesertim immortalia, §. 32, immo possunt moraliter cogere, §. 52, ad actiones
etiam involuntarias, §. 53, et ipsa officia externa, sed non, quatenus sunt extorquenda,
s. ad officia etiam externa, sed non externe obligare possunt, §. 56.
M. 728. Hinc tamen male concluditur, ea semper imbecillius obligare, quam
5 extorsio, §. 57, aut obligationibus externis frustra addi, §. 58, cum praestet eorum
obligationem cum externis coniungere, quam ab iis separare, §. 59.
[71]
§. 111.
Leges possunt obligare per praemia, §. 60, 110, ipsae etiam externae, sed
non, qua tales, §. 61, 62, naturales per naturalia et simul arbitraria divina, §. 63.
M. 908, positivae per arbitraria, divinae per divina arbitraria, ea etiam, quae
simul naturalia, §. 109, bona moralia, §. 106, bona fortunae, et miraculosa, et
immortalia, §. 109, 110, humanae per humana, quae si oculatae, §. 105, sint
naturales arbitrariaeque divinae simul, per harum simul praemia obligationem
suam non male confirmabunt, §. 110, 63. Est ergo iuris naturae late dicti s.
philosophiae practicae per praemia bonarum determinationum liberarum naturalia
obligare, §. 65, nec illa negligit ius naturae stricte dictum, licet qua tale,
per ea non obliget, §. 110. Lex naturae est: Committe, quod plurima maxima
praemia spondet, omitte huius oppositum, §. 70, 110. Quamquam et haec lex atheo
patet, §. 110, quatenus tamen 1) multa praemia, 2) admissorum etiam aliquorum
magnitudinem et dignitatem negat ex parte, §. 109, iterum inde defectus non
parvus in athei iure naturae s. philosophia practica detegitur, §. 71, 5.
§. 112.
Praemia naturalia et ea, quae certum subiectum pro talibus agnoscit, male,
ea,
[72]
quae datum subiectum, talia esse, ratione sua perspicit, peius, ea, quae idem
talia esse certo sciat, pessime confunderentur et coextensa esse supponerentur,
§. 96, M. 908. Curandum tamen est, ut plura maiora in dies clarius, rationabilius
certiusque perspicias, §. 97. Huius interim cognitionis defectus, praesertim
in plurimis obligandorum, admodum ingens iterum philosophiae practicae supplementa
commendabit, §. 96. et fictiones cum aliis coloribus aestheticopracticis,
§. 99. Quamquam praemia naturalia ex contingentis actionis essentia agentisque
natura contingenti sufficienter concipienda non possunt esse absolute
necessaria, M. §. 468, sunt tamen semel patrata actione physice necessaria, M.
§. 469, et quatenus simul sunt arbitraria respectu dei, moraliter necessaria, §. 102.
Cumque lex naturae per ea obliget, §. 111, vera revelatio stricte et strictissime
dicta vere non potest obligationem per ea tollere, §. 104, Possunt etiam legislatores
homines stricte dictis etiam in legibus declarare obligationem non solum
per praemia arbitraria humana, sed etiam per divina et naturalia, neque tamen
eatenus leges eorum erunt stricte dictae, adeoque nec eatenus, quatenus praemiis
tantum quibuscumque obligat, ullus homo superior stricte et legislator est.
§. 105. 111. Ius
[73]
et PRUDENTIA, determinandorum praemiorum sunt BRABEUTICA.
§. 113.
In observandis praemiis omnibus, speciatim divinis et naturalibus cavendum
est a VITIIS SUBREPTIONIS, iudiclis, quibus discursiva habentur pro intuitivis, qualia
facili negotio nascerentur ex his PRAEIUDICIIS, s. falsis iudiciis per praecipitantiam
latis: 1) Cuius ego non experior praemia, illud nulla habet habebitve, aut omnino
nulla habere potest, 2) quod in multis convenit cum bono, quod alias fuit
praemium, vel est, illud est, et certo quidem, praemium, 3) quod succedit alicui
liberae determinationi bonum physicum visum, est prioris praemium ita, ut
ex huius eventu et exitu ad illius bonitatem valeat consequentia, M. §. 548.
§. 114.
Ex determinationis aliculus liberae materiali remoto et realibus ac positivis
in materiali proximo non sequuntur, nisi bona, et ea quidem semper, §. 32.
M. 914, et possunt haec esse partim ex sola iam determinationis illius essentia
agentisque natura conceptibilia, possunt esse bona fortunae, possunt cum tali determinatione
non nisi per alterius arbitrium connexa esse, M. §. 912, potest eorundem
repraesentatio fieri causa impulsiva ad obiigationem, §. 15. M. 728.
[74]
Quod si
tamen actionis determinationisve liberae illius formale tam malum sit, M. §. 914,
ut ad illam omittendam causae potiores sint, §. 12, 40, obligatio per memorata
bona consectaria reapse nulla erit, §. 42, nec talis determinatio libera commissa
25 bonum morale, §. 40, adeoque consectaria eius, etiamsi bona, non tamen collata
ob bonum morale, nec hinc praemia, M. §. 907.
SECTIO VI.
POENAE.
§. 115.
Mala metaphysica personae non possunt accurate eius poenae dici, M. §. 146,
908, peccata tamen possunt esse aliorum peccatorum poenae. Natura malum
morale semper prius est, quam poena, non necessario semper prius est tempore,
§. 105. Malum infligendae poenae rationem continens est DEMERITUM. Ergo sola
mala moralia, nulla metaphysica, M. §. 146, nulla physica stricte dicta, M. §. 788,
nulla infortunia, qua talia, M. §. 912, nulla naiseria, qua talis, M. §. 788, poenam
merentur, s. sunt demerita.
§. 116.
POENA MEDICINALIS aut dicitur, quae ideo infertur, ut ex eius illatione vel
demerenti, vel toti, ad quod pertinet, boni aliquid
[75]
enascatur maioris, ac est
malum poenae, aut ANIMADVERSIO (castigatio) tantum, quae ideo infertur, ut ipse
demeritus CORRIGATUR i. e. imperfectiones ipsius tollantur. Haec ultima non accurate
negatur esse poena, M. §. 908. Priori significatu sapienter decretae poenae
omnes medicinales sunt, non necessario significatu secundo. Non omnis poena
sapienter decernenda est tantum animadversio, M. §. 882.
§. 117.
Aversatio determinationis alicuius liberae ob solas poenas eius praevisas
TIMOR SERVILIS est. Quicumque ergo aversatur aliquam determinationem liberam
in aliis causis impulsivis ob evitandas poenas, non ideo timoris servilis reus est.
Recte potius et vere 1) omnis mali moralis, si vel maxime pravitatis tantum fuerit
tantillae, quae hominibus videatur infinite parva, PECCATILLI (peccati philosophici)
2) omnis demeritus, si vei maxime a multis aliorum reatibus innocens
sit, M. §. 909, 3) poenas peccato proportionalissimas praevidet, M. §. 910.
§. 118.
Poenae arbitrariae sunt vel divinae, vel humanae. Sicut humanae naturales
sunt, supernaturalibus si contradistinguantur, naturales etiam respectu dei sunt
arbitrariae. Quamquam infortunia possunt esse divinae poenae arbitrariae, an tamen
1) ob certa
[76]
peccata 2) certae malorum moralium connumerandorum quantitati
proportionata sint poena ex iudicio dei inferentis, 3) an animadversiones
tantum sint, nec ne, §. 116, temere determinare homines non patitur voluntatis
divinae imperscrutabilitas. Miraculosis potius poenis mala moralia persequitur
deus, quam nullis, quamdiu tamen naturales et arbitrariae, non supernaturales,
sufficiunt proportionate, nunquam aliquis miraculosas dabit, §. 109. M. 910.
§. 119.
Omne peccatum habet sua consectaria mala, hinc poenas naturales, ipsi
atheo concedendas, quamvis eas neget esse arbitrarias respectu dei, §. 110, et
quoniam malum est, quo posito ponitur imperfectio, M. §. 146, mala erit determinatio
libera, quatenus mala fundit consectaria, s. poenas naturales post se
trahit, ita, ut hae actionis per se malae declarent moralitatem obiectivam, sicut
arbitrariae poenae subiectivam, adeoque naturales obiectivam subiectivamque simul
respectu dei. Utraeque cum sint causae impulsivae omittendae potius actionis,
quam committendae, conferunt aliquid ad obligationem, naturales ad naturalem,
arbitrariae ad arbitrariam, certae ad certam, incertae ad incertam, praesertim
immortales, §. 110. Quamquam internam etiam obligationem augere possunt,
§. 117,
[77]
externam tamen, qua talem, solae dabunt, §. 56. M. 728.
§. 120.
Leges possunt obligare per poenas, ipsae etiam internae, s. consilia, §. 119,
111, naturales per naturales et simul arbitrarias divinas, positivae per arbitrarias,
divinae per divinas, alia mala moralia, infortunia, et poenas miraculosas, immortales,
humanae per humanas, quarum obligationem, si ipsae simul naturales
arbitrariaeque divinae fuerint leges, per harum simul poenas apte confirmabunt.
Lex naturae est: Omitte, quod plurimas maximas poenas minatur, et eius oppositum
committe. Quamquam haec lex atheo etiam patescere potest, quatenus tamen 1)
multas poenas negat, 2) admissarum etiam gravitatem magna ex parte negat,
iterum inde defectus in iure naturae athei detegitur, §. 111. SANCTIO POENALIS
est declaratio poenae, per quam certa lex, cui adiicitur, obligatura sit. Ergo
non omnes leges indigent sanctione poenali, §. 111. indigent eadem omnes leges
stricte dictae, §. 119. Non ad omnium, sed ad legum stricte dictarum promulgationem
requiritur, interim tamen et in his potest esse vel expressa, vel tacita.
Hinc leges naturales stricte dictae aut non indigere sanctione poenali statuuntur,
aut iisdem ea iam per ipsam naturam ex natura deducentem adiecta est, §. 103.
[78]
§. 121.
Poenae naturales possunt esse multae, quas certum subiectum non agnoscit,
plures, quas ratione sua non perspicit, plurimae, quas idem demonstrare non
potest. Unde nova ratione patet utilitas supplementorum iuris naturae et philosophiae
practicae, et speranda ex conubio analogi rationis cum scientia in discendis
docendisque pertinentibus ad philosophiam practicam obiective spectatam.
Poenae naturales non sunt absolute necessariae ullae, patrato tamen malo morali
physice necessariae sunt, et moraliter, quatenus simul sunt arbitrariae divinae,
hinc obligationem per easdem vere non potest tollere vera revelatio stricte, vel
strictissime dicta, §. 112. Legibus humanis positivis adiiciendae quidem sunt
sanctiones poenales poenarum arbitrariarum humanarum, §. 120, confirmari tamen
et harum, oculatae si fuerint naturales divinaeque simul, obligatio potest poenis
divinis naturalibus et arbitrariis, §. 112. IUS ET PRUDENTIA determinandarum poenarum
PUNITIVA sunt.
§. 122.
In observandis poenis omnibus, speciatim divinis et naturalibus, cavenda
sunt vitia subreptionis ex his e. g. praeiudiciis: 1) cuius ego non experior poenas,
aut, cuius ego non experior per certum tempus poe-
[79]
nas, aut: cuius ego non experior
poenas eerti generis, illi experior nullas esse, illud nec ullae sequentur,
aut omnino: illius nullae esse possunt, 2) quod in multis convenit cum malo,
alias poena, illud est, et certo quidem, poena, immo, ne animadversio quidem,
§. 116. 3) quod succedit alicui determinationi liberae malum physicum visum,
est prioris poena ita, ut ex huius exitu et eventu pravo et infelici, immo ex
gravitate mali in hoc ad illius pravitatem, immo gradum mali in eodem exacta
valeat consequentia, §. 113.
§. 123.
Omnis actio finita, quales determinationes hominum liberae omnes, M. §. 743,
partim mala, M. §. 264, habet formale quoddam malum, M. 914, 146, ex quo non,
nisi mala, in infinitum, §. 32, quorum quaedam possunt ex sola determinationis
essentia agentisque natura satis concipi, quaedam esse possunt infortunia, quaedam
non, nisi per arbitrium alterius, cum tali determinatione connexa esse.
Horum omnium repraesentationes possunt causae impulsivae fieri ad obligationem.
Quod si tamen materialia determinationis eiusmodi liberae tam bona sint, ut ad
eam committendam causae potiores sint, obligatio per memorata consectaria ad
omittendam determinationem eiusmodi liberam reapse nulla erit,
[80]
nec ipsa determinatio
malum morale, adeoque nec haec consectaria mala illata ob malum morale,
nec ideo poenae, §. 114. M. §. 908.
§. 124.
Omnes quidem poenae, qua formale, non sunt, nisi privationes, M. §. 908,
146, quaedam tamen et videntur tales, POENAE DAMNI, quaedam videntur positiva
et realia, POENAE SENSUS, M. §. 36, prout vel omittendo, vel committendo poena
videtur infligi, §. 31. Hinc graviter erret, qui poenas privativas (damni) habeat
pro nullis, aut omnino non sentiri putet, M. §. 534. In poenis non velle, nisi
reale, quod in ipsis est, e. g. memorata, §. 116. M. 915, longanimitas sine procrastinatione,
M. §. 916, impartialitas, M. §. 917, et aequitas, M. §. 918, sunt
prudentiae punitivae, §. 121, (sicut impartialitas et aequitas etiam brabeuticae,
§. 112,) in omni legislatore, etiam stricte dicto, §. 105, 48. IMPUNITAS est status
sine poena peccantis, ABSOLUTA esset omnis, RELATIVA est certae poenae, quam
quis demeritus est, absentia. Prior nulla est, §. 117. Absentia autem POENARUM
1) iniquarum, 2) partialium, 3) intempestive acceleratarum, 4) CRUDELIUM s. ex
gaudio punientis de malis puniendi profectarum, 5) illarum, quae huic illive
positivae videantur, ubi privativae visae sufficiunt, 6) miraculosarum, ubi
[81]
naturales
et non miraculosae sufficiunt, §. 118, 7) omnibus manifestarum, §. 122, non
est ideo impunitas. Nec a relativa quadam impunitate, multo minus ab apparente
tantum, ad rectitudinem actionis V. C, M. §. 901.
SECTIO VII.
IMPUTATIO FACTI.
§. 125.
APPLICATIO est iudicium, quo de universali aliquo (notione) affirmata affirmantur,
negata negantur de inferiori eius (conceptu sub eadem) sub eodem contento.
IMPUTATIO LATE DICTA dicitur 1) iudicium, quo quis certi facti auctor iudicatur
esse, 2) applicatio legis ad factum, s. facti sub lege subsumptio. Priorem
IMPUTATIONEM FACTI (physicam), posteriorem imputationem LEGIS (moralem) dicamus.
Haec est affirmatio vel negatio praedicati de facto aliquo, quod praedicatum
certa lex affirmavit, vel negavit de superiori s. notione, sub quibus datum
factum continetur. IMPUTABILITAS (imputativitas) est ea determinationis
alicuius affectio, quae 1) alicui auctori tribui, 2) sub certa lege subsumi potest.
Prior est FACTI (physica) s. dependentia determinationis a libertate, poste-
[82]
rior
est LEGIS (moralis) s. dependentia liberae determinationis a lege, applicabilitas
legis ad factum datum, et ea huius affectio, qua continetur sub notione aliqua,
de qua certa lex nonnihil affirmet, vel neget, ut hinc idem de dato facto affirmari
negarive possit per dictum de omni et nullo, M. §. 154.
§. 126.
Imputans vel imputatione facti se ipsum certi facti auctorem iudicat, et
imputatione legis suum ipsius factum sub lege subsumit, vel imputatione facti
alium certi facti auctorem esse iudicat, et imputatione legis factum alienum sub
lege subsumit, §. 125. Posterior est IMPUTATIO STRICTE DICTA tam FACTI, quam
LEGIS. Prior est CONSCIENTIA (moralis, et stricte dicta) tam FACTI, quam LEGIS,
quo tamen nomine saepe etiam facultas et habitus dictarum actionum significatur,
M. §. 219.
§. 127.
Facta non habent causam efficientem deficientemve, nisi substantiam liberam,
M. §. 940, 319, hinc personam, §. 10. Hinc imputaturus factum cognoscat oportet
1) factum, 2) personam, 3) illius ab hac dependentiam, M. §. 313. Quoque melior
triplex haec cognitio, hoc melior erit imputatio facti, §. 125. Iam factum
effectus est, M. §. 940, effectus causatum, M. §. 319, causa-
[83]
tum actuale, M. §. 307,
hinc admodum determinatum, M. §. 54, et praeteritum, praesens, vel futurum
singulare, M. §. 298, omnimode determinatum, M. §. 148, eventus, M. §. 323.
Cumque ubertas et extensio sint cognitionis perfectio, M. §. 515, 94, felicius imputaturus
factum tot ipsius varia, tot circumstantias, M. §. 323, quarum minima
saepe variat factum, M. §. 324, attendere tenetur, quod potest salvis reliquis
imputationis perfectionibus, M. §. 669.
§. 128.
Varia interna et externa s. relativa facti in imputatione eiusdem attendenda
sunt MOMENTA IN FACTO, (circumstantiae improprie dictae), quorum pars occasio,
et circumstantiae (proprie dictae), M. §. 323. Ignorantia vel error totalis vel
partialis circa varia facti quaecumque, IGNORANTIA ET ERROR FACTI, circa varia
facti in imputatione non attendenda EXTRAESSENTIALES, circa momenta in facto,
ESSENTIALES sunt. Indagationes variorum facti sunt QUAESTIONES FACTI, variorum
in imputatione facti non attendendorum EXTRAESSENTIALES, momentorum in facto
ESSENTIALES. Enumeratio momentorum in facto est SPECIES FACTI (factum). Hinc
imputaturo prodest species facti, non quaestionibus quidem facti extraessentialibus
distenta, tamen ube-
[84]
rior, unde cognosci possit, 1) an data determinatio omnino
contigerit. Exsistentia delicti cum signis suis est CORPUS DELICTI. 2) an data
determinatio factum sit, 3) quale, 4) quantum, 5) cuius, 6) quantum ab eo, 7)
quantum ab eius libertate dependeat, 8) a quibus, 9) quibus legibus subsumendum
sit. Quamdiu 1) exsistentia facti, e. g. corpus delicti, 2) aut persona eius auctor,
aut 3) illius ab hoc dependentia omnino ignoratur, imputatio facti est impossibilis,
§. 127.
§. 129.
Facta omnia humana gradus et quantitates admittunt, M. §. 940, et cognitionem
non solum philosophicam per probationes, eas etiam, quae praesertim
res facti stabiliunt, per testes, sed etiam mathematicam, M. §. 249, nobilem
matheseos intensorum partem. Hinc factum, sive meritum, sive demeritum sit,
§. 106, 115, metiri, M. §. 291, praesertim valorem meriti aestimare, M. §. 337,
et demeriti gradum noxae s. detrimenti (damni), M. §. 336, qui cum tantus sit,
quantus sublati per noxium boni valor, nonnunquam etiam valor noxae, detrimenti,
damni dicitur, imputaturo factum semper bonum, §. 127, non raro necessarium
est, quando scilicet gradus in facto momentum est, §. 128, pro ratione
legis necessarium, i. e. ad determinationes
[85]
subiecti vel praedicati pertinet, de
quibus lex certo facto applicanda loquitur, §. 125.
§. 130.
Facta humana omnia habent quidem aliquam inter se similitudinem et
convenientiam s. identitatem, M. §. 265, duo tamen cum faciunt idem, nunquam
est totaliter idem, M. §. 269, nec factum unius umquam totaliter aequale facto
alterius, M. §. 272. Tantum ergo abest, ut peccata omnia sint totaliter aequalia,
ut potius nec male, nec benefacta plurium ulla, nec eiusdem ulla personae bene
vel male facta nonnihil dissimilia aut heterogenea, M. §. 267, sint totaliter aequalia.
Cum tamen omnia gradus admittant, §. 129, admittent quasdam horum inter se
rationes, et rationum identitates, M. §. 265, seu proportiones, M. §. 572, sicut
eomndem disproportiones, M. §. 573, ad quarum indaginem, §. 129, imputaturo
non parum opus erit perspicaciae, M. §. 573, nec contemnendarum aliquando
subtilitatum, M. §. 576.
§. 131.
Quae non sunt liberae determinationes, non sunt facta, M. §. 940. Ergo
in iis nec imputatio facti, nec legis locum habet, nec in meritum, nec in demeritum,
§. 125. Absolute necessaria, coacta per violentiam externam simpliciter
talem, coacta interne et physice, sed simpliciter, physice neces-
[86]
saria et impossibilia,
sed simpliciter, impotentia mere naturalis, M. §. 469, actiones mere naturales,
M. §. 708, facta non sunt, hinc non imputantur, §. 50. Res prorsus
inevitabiles (invincibiles) sunt, quarum impedire exsistentiam vel absolute impossibile,
vel simpliciter supra auctoris alicuius potestatem positum est. Hae
cum omnino non sint, nec fuerint auctori illi liberae ratione exsecutionis, M.
§. 708, nec ille has potuit appetere, vel aversari pro lubitu, M. §. 712, ergo nec
libere, M. §. 719. Unde hae res prorsus inevitabiles facta non sunt, nec imputabiles.
§. 132.
Res fortunae, s. fortuita, qua talia, M. §. 912, prosperitas, M. §. 787, miseria,
M. §. 788, infortunia, M. §. 912, quatenus non sunt facta subiecti, cui accidunt,
non sunt eidem imputabilia, §. 131. DELICTUM FORTUNAE si dicatur malum morale
s. peccatum, in quod auctor sola fortuna mala coniectus fuerit, et MERITUM FORTUNAE
si dicatur bonum morale, ad quod praestandum aliquis sola bona fortuna
pervenerit, implicant, M. §. 788, 787.
§. 133.
Omne factum habet sua consectaria in indefinitum per omnes status mundi
succedentes, §. 32. M. 489, vel bona, vel mala, M. §. 790. Haec, quatenus se ad
ea
[87]
per facti commissionem actuanda vel per facti omissioneni impedienda libere
determinare in potestate auctoris positum fuit, sunt CONSECTARIA FACTI libera,
M. §. 719, quae dicamus MORALIA, M. §. 723. Haec autem sola auctoribus facti
imputabilia sunt, §. 131. M. 940. Ergo nec nulla, nec omnia factorum consectaria
possunt illorum auctoribus imputari, sed moralia. Iam autem ad aliquid
actuandum vel impediendum nos libere determinare non est in potestate nostra
positum, nisi sit in potestate nostra positum 1) illud praevidere, 2) aliquo nostro
nisu vel actuandum vel impediendum praesagire, 3) intueri ut bonum malumve,
et haec quidem 4) saltim ex parte distincte, M. §. 712, 719. Ergo consectaria
factorum moralia non sunt, nisi quorum in potestate nostra posita sunt 1) praevisio,
2) eorum ullis nostris viribus actuandorum vel impediendorum praesagium,
3) intuitus, ut bonorum vel malorum, eaque 4) saltim ex parte distincta. Ergo
factorum consectaria, l) quae praevidere simpliciter supra potestatem auctoris
positum fuerat, 2) quae forsan praevidere poterat, sed simpliciter supra potestatem
ipsius positum fuerat praesagire, an ullis suis viribus actuanda vel impedienda
sint, 3) quorum forsan et praesagium eiusmodi assequi poterat, sed nullum simplici-
[88]
ter
intuitum, ut bonorum, vel malorum, 4) quorum tandem et hic intuitus forsan
ab auctore obtineri potest, sed haec quatuor omnino sine omni distinctione, ita
ut vel aliqualis eorum conceptio sit simpliciter supra potestatem eius posita,
auctori factorum, quorum haec sunt consectaria, imputari non possunt, §. 131, 125.
§. 134.
Auctori facti recte imputatur facti effectus, §. 125. M. 940, hinc non immediatus
solum et cuivis patens, sed mediati etiam et cryptici, et omnes in omni
intensione sumpti, s. pleni, M. §. 330, neque tamen, nisi morales, hinc praevidendi
dictis modis §. 133, cum reliqui descendant quidem e facto, sed non quatenus
est determinatio libera, hinc et ab auctore, sed non quatenus est libere
agens, M. §. 940. Iam autem pone determinationem aliquam A certae personae
esse (pro nunc et sic) certo in statu physice secundum quid impossibilem et
supra potestatem ipsius positam. Pone porro hanc ipsam impotentiam physicam
secundum quid talem esse consectarium morale praegressi alicuius facti alterius
B, §. 133, ex qua secuturam omissionem determinationis A dicta persona praevidere
secundum §. 133 poterat. Hic auctori facti B et impotentia ipsius naturalis
secun-
[89]
dum quid talis, et inde sequens omissio determinationis A recte imputatur,
§. 134.
§. 135.
Pone rem certae personae (pro nunc et sic) certo in statu inevitabilem A,
ita, ut eius exsistentiam impedire secundum quid sit supra ipsius potestatem
positum. Pone tamen porro hanc impotentiam secundum quid naturalem esse
consectarium morale praegressi alicuius facti alterius B, et ex ea secuturam non
impeditionem rei A praevideri ab auctore potuisse dictis modis §, 133, auctori
facti et ipsius impotentia naturalis, et inde sequens non impeditio rei A recte
imputatur, §. 134
§. 136.
Ex eo, quod aliquis certa factorum suomm consectaria non praevidit secundum
§. 133, et vere dicere potest: non putaram, non sequitur. illa eidem
non esse imputabilia, sufficit, si ea dicto modo praevidere fuit in potestate ipsius
positum. Immo pone certum facti alicuius consectarium A ita esse comparatum,
ut illius requisita §. 133. praevisio (pro nunc et sic) in certo statu
certi auctoris sit supra potestatem posita secundum quid. Pone tamen porro
hanc impotentiam dictae praevisionis secundum quid naturalem esse consectarium
morale alterius facti praegressi B, ex quo debitis modis praevidere auctor potuisset
[90]
secuturum, ut A sit improvisum. Tunc ipsa haec praevisionis impotentia et consectarium
facti A propter ipsam improvisum auctori facti prioris B recte imputantur,
§. 133.
§. 137.
Imputatio, sicut omne iudicium, hinc tam legis, quam facti, vel est vera,
vel erronea, §. 125. Sicut tamen non omnis vera, a potiori si denominetur, exacta
est: ita potest etiam erroneae multum inesse veri. Est vel methodica, vel
tumultuaria, M. §. 515. Est vel obscurior, vel vividior, vel distinctior. Est vel
precaria, §. 88, vel PERSUASIO, et haec aut BONO SIGNIFICATU, certitudo sensitiva,
aut MALO, opinio pro certitudine habita, vel CONVICTIO, certitudo intellectualis et
rationalis, vel accurate probans, quantum eius pro substrata materia fieri potest
ac debet, SOLIDA, vel nec in tantum quidem accurate probans, SUPERFICIARIA, vel
certa, vel incerta, et haec vel probabilis, vel dubia, vel improbabilis §. 28, vel
evidens, vel inevidens, M. §. 531, vel iners et vana, vel movens et pragmatica.
Quo verior, quo exactior, quo minus tumultuaria, quo clarior, quo distinctior,
quo certior, quo solidior, quo evidentior, quo ardentior, hoc melior est imputatio,
M. §. 669.
[91]
§. 138.
In imputatione facti cum una ex primis quaestio facti sit, an datum factum
omnino contigerit, aut de eius exsistentia singulari, §. 128, 127, erroneam imputationem
cauturus, §. 137, caveat 1) ne interne impossibilia cuiquam, tanquam
facta imputet, M. §. 58, si vel maxime multitudo, dexteritas, sinceritasve testium
videatur absolute incredibilibus eiusmodi rebus probabilitatem fidei conciliare,
§. 129, 2) ne ea, quae ab ipso interne impossibilia per praecipitantiam iudicantur,
multo minus, quae sic certae personae physice impossibilia, saltim secundum
quid supra potestatem ipsius posita putantur, cum reapse forsan tantum difficilia
sint, M. §. 527, minime, quae eodem modo habentur pro moraliter datae
personae impossibilibus, ideo statim, tanquam non facta, reiiciat, et inde ab ulteriori
eorundem imputatione abstineat, M. §. 469, 724.
§. 139.
Imputationem erroneam cauturus, §. 137, caveat 3) ne a quacumque possibilitate
facti, etiam hypothetica, physica, vel morali, statim ad eius exsistentiam
concludat, M. §. 723. Non omnia quomodocumque in potestate nostra posita
suscipimus, nec omnia, quae licent, praesertim per aliquas tantum leges. Minime
omnium ab inter-
[92]
na possibilitate sufficienter deduci potest eam factam esse,
M. §. 59, 4) ne aliquorum momentorum in facto veritate cognita iam integram
suam imputationem veram putet, cum nihilo minus errare possit in reliquis nondum
examinatis quaestionibus facti essentialibus, §. 128.
§. 140.
Felicius imputaturus praeter observata huc usque, §. 138, 139, 5) ne imputationem
legis et facti confundat, et a posteriori bene incipiet, quia alias
saepe prior erit actus frustraneus, quando posterior posthinc tentata demum
deficiat, §. 125, 6) cum obscuritas et confusio sit mater erroris, in tenebris et
luce maligna cautius procedat, 7) bene distinguens, bene imputabis, 8) vividitatem
et nitorem, immo distinctionem ipsam, qua res, quae factum esse supponitur,
vel pingitur, vel etiam evolvitur, ne cum conscientia, claritate et luce
veritatis ipsius confundat male persuasus, 9) ne ideo, quia dati facti imputatio
complete et scientifice certa fieri nequit, s. non est mathematice demonstrabilis,
omnem eius soliditatem negligat superficianus, §. 137.
§. 141.
Obligandi obligamur intendere liberam determinationem, §. 15. M. 342, i. e.
ad eam nobis constituendam pro fine actuandam,
[93]
M. §. 341. Ergo obligatus
obligatur ad praestandum illius ad quod obligatur, omnimodam determinationem,
M. §. 148. quantum haec ipsi physice et moraliter possibilis est, §. 10. Ergo
obligatus ad aliquid simul obligatur ad ea omnia ipsi physice et moraliter possibilia,
antecedentia, concomitantia, consequentia, sine quibus datum officium
exsistere non potest, §. 83. Iam autem facta sine personae, quae ad ea obligatur,
appetitione efficaci exsistere non possunt, M. §. 675, nec ullae determinationes
liberae, M. §. 723. Ergo obligationes et leges omnes, obligantes ad aliquid
personam, obligant eandem ad huius appetitionem efficacem. Cumque obligatus
ad libere actuandum aliquid obligetur ad tantam eius appetitionem,
quantam ad eiusdem productionem requiri ipse iudicat obligatus, M. §. 719, 712,
obligationes et leges poscunt appetitiones eorum, ad quae committenda obligant,
plenas, M. §. 671, et obligantes ad volendum obligant ad decreta, volitiones
consequentes et propositum, M. §. 696. Ergo mera complacentia, M. §. 655.
merae appetitiones, immo volitiones, minus plenae, et antecedentes tantum (velleitates)
illius, ad quod lex obligat, eidem non satisfaciunt, §. 22. M. 695.
[94]
§. 142.
Obligatus obligatur ad id, ad quod obligatur, plene appetendum, §. 141.
In obligatione dubia autem obligaretur ad opposita aequaliter, plene tamen,
appetenda. Quod cum sit physice, et id quidem simpliciter, impossibile, M.
§. 673, ad physice autem impossibilia, si simpliciter fuerint talia, nemo obligetur,
§. 24, 27, neutri obligationum dubiarum satisfaciendum est, §. 22, adeoque nec
legi obligationis dubiae, §. 63. Haec lex, §. 60, cum ex natura et per naturam
pateat, naturalis est, §. 39, 63. Ergo obligationem dubiam (vere talem) sequens
transgreditur legem naturalem, §. 83.
§. 143.
Obligatio est aut complete certa. aut probabilis, aut dubia, aut improbabilis,
§. 28. Iam dubiam sequi non licet, §. 142. Haec autem melior est improbabili,
M. §. 669. Ergo multo minus sequi licet obligationem improbabilem,
§. 70, vere nullam, quia opposita probabilis semper est fortior, §. 23, 17. Hinc
non nisi complete certae aut probabili obligationi satisfaciendum est. moraliter
certum est, non complete quidem, eo tamen in gradu certum, ut assensus tali
asserto praeberi moraliter possit. Ergo obligationi non nisi moraliter saltim certae
satisfaciendum est, quique aliquid
[95]
committit, vel omittit, ad quod committendum
vel omittendum se obligari ne moraliter quidem certus est, peccat, §. 142.
§. 144.
Imputatio, vel facti, vel legis, §. 125, dubia vel improbabilis, nunquam est
recta, §. 137, 143. Hinc recte imputaturus, factum etiam, 10) saltim moralem
certitudinem quaerat, §. 70, non quacumque verisimilitudine, quae dubiorum
etiam, immo improbabilium potest esse, §. 28, vel CONIECTURIS, insufficientem
assensus rationem continentibus contentus, M. §. 901. Data completa sunt hic
momenta in facto ad imputationem, saltim moraliter certam, sufficientia. His
pauciora et minora sunt incompleta. Recte imputaturus non nisi ex datis completis
imputabit, §. 128. CONCEPTUS DETERMINATIONIS MORALIS SUFFICIENTER DETERMINATUS
dicitur eas eius notas exhibens, ex quibus, moraliter saltim, certus reddi
possis, an sit bona, an mala; tales notas non exhibens est nondum sufficienter
determinatus. Imputans factum, ad imputationem legis ut progredi possit, priorem
actum non recte absolutum putat, nisi idea facti sufficienter determinata,
§. 125, 139.
§. 145.
Recte imputaturus 11) impartialis esto, §. 144. M. 917. Cumque ad ea,
quae hucusque vidimus requiri ab imputaturo, non
[96]
ratio solum, sed et multus
rationis usus perutilis sit, M. §. 640, 646, feliciter imputaturus 12) ratione eiusque
usu polleat. Iam autem affectus liberum rationis usum impedire vehementer
solent, M. §. 678, 693. Hinc imputaturo rectius multum prodest 13) imperium
in semetipsum, fugienda servitus moralis, M. §. 730, et abstinendum ab omnibus
affectus rectae imputationi contrarios excitaturis.
§. 146.
Cum omnis determinatio libera cum antecedentibus, concomitantibus, consequentibusque
suis, personae physice et moraliter possibilibus, sine quibus data
determinatio exsistere non potuisset, §. 141, et omnibus suis consectariis moralibus,
§. 133, sit imputabilis, §. 125: non soli actus animae elieiti, sed omnes
etiam imperati, M. §. 730, non ea solum, quae directe libertati subsunt, sed
etiam, quae indirecte, M. §, 731, ipsique motus corporis arbitrarii, voluntarii. ad
quos se libere determinare fuit in hominis potestate positum, M. 733, sunt imputabiles,
§. 125.
§. 147.
Cogitatio omnis, M. §. 505, immo ipsae obscurae repraesentationes gradu
differentes, M. §. 511, ignorantia, error, cognitio cum suis gradibus, M. §. 515. 669,
attentio et abstractio cum suis speciebus, M. §. 529.
[97]
sensationes, M. §. 543,
et fallaciae sensuum, M. §. 545. ebrietas eiusque fructus, M. §. 554, ipsa mors,
M. §. 556. phantasmata, M. §. 569, somnia, M. §. 593, et per somnium suscepta
e. g. a noctambulis, M. §. 594, rememorationes et oblivia, M. §. 582, fictiones,
M. §. 590, ipsa deliria M. §. 594. et a deliris, melancholicis vel furiosis patrata.
M. §. 688, praevisiones, M. §. 602. iudicia quaecumque, M. §. 606, praesagia, M.
§. 610, praesumptiones, M. §. 612, intuitus et significationes, M. §. 620, intellectus
operationes omnes, M. §. 624, attentionis intensio, extensio, protensio,
M. §. 628, rationis sanitas, corruptio et cultura, M. §. 646, indifferentia, M. §. 651,
voluptates et taedia, M. §. 655, instinctus et fugae, M. §. 677, affectus, M. §. 678,
lubitus, M. §. 712, quae et quatenus 1) actus animae imperati saltim indirecte
subsunt libertati, M. §. 730, 2) antecedentia, concomitantia, consequentia sunt
decreti, huius auctori physice moraliterve possibilia, §. 141, sine quibus res decreta
exsistere non potest, quaeque adeo rei exsistentiam decernens simul decrevit,
M. §. 55, 3) consectaria factorum praevidenda sunt dictis modis §. 133,
licet non semper praevisa, §. 136, 4) eodem modo praevideri poterant certis
factis vel commissivis vel omissivis impedienda, §. 133,
[98]
135, sunt imputabilia
§. 146, neque tamen ideo a quocunque, §. 144.
§. 148.
Determinationes non liberae, immo id in factis ipsis, praesertim magis
compositis, M. §. 215, quod morale non est, etiamsi in aliquibus cum facto conveniat,
illi similius, non tamen habendum est pro vero facto, hinc illius consectarium
bonum nullum est verum praemium, §. 113, malum nullum vera poena
est, §. 122, nec de tali determinatione vel actione ulla lex (moralis) quicquam
enuntiat, §. 61, nec adeo similior officio eiusmodi actio legem servasse, eiusque
habitus custodia legum, nec determinatio non moralis laesioni cuicumque siinilior
vera laesio, aut transgressio violatiove legis dici potest, §. 83. Ergo distinctio
leges violantium in moraliter et non moraliter violantes nulla est. Si vel maxime
quaedam lex malum decernat inferendum patrantibus talia, quae laesioni similia
sunt, sed non moralia, non tamen eiusmodi declaratio est sanctio poenalis, §. 120.
[99]
SECTIO VIII.
AUCTOR.
§. 149.
In imputatione facti praeter ipsum factum attendendus est auctor, qui cum
esse debeat persona, §. 127, nullis agentibus, quae non sunt personae, quicquid
agant, imputabile est. Hinc nullae actiones brutorum, M. §. 795, ipsis imputabiles
sunt, nec ea ulla ratione leges (morales) vel servare, vel violare vere dici
possunt, nec mala ipsis certas eorum actiones ex voluntate legislatoris sequentia
poenae, nec bona praemia accurate dici possunt, §. 148. Quae tamen actiones
brutorum et quatenus 1) praevidendae fuerunt dicto modo §. 133 homini, et ita
quidem, ut ad eas per factum suum vel eommissivum, vel omissivum actuandas
vel impediendas fuerit in dicti hominis potestate positum se libere determinare,
etiamsi sint effectus talis facti satis raediati, §. 134, et homo in certo statu versetur
in impotentia naturali, sed imputabili, earum vel actuandarum, vel impediendarum,
§. 135, nec tandem praevisae sint, immo in certo statu ne praevideri
quidem potuerint, ob impotentiam tamen imputabilem, §. 136, 2) sunt
antecedentia, concomitantia, vel consequentia certi de-
[100]
creti, quae producere, vel
impedire fuit auctori decreti physice moraliterve possibile, sine quibus autem
res decreta exsistere non potuit, sunt homini, sunt personae, cuius cum facto
dicta ratione connectuntur, imputabiles, cum accuratius ipsi suus concursus vel
commissivus, vel omissivus ad easdem imputari possit, §. 147.
§. 150.
Facti, praesertim magis compositi, auctor aut est solitarius, aut plures ad
illud concurrunt. Concurrentium ad factum auctorum aut unus observatur principalis,
reliqui secundarii, aut minus, M. §. 314, aut coordinati sunt sibi invicem,
aut subordinati, aut coordinati subordinatique simul, M. §. 315. Si causa moralis
stricte dicta omnino idem intendat, quod auctor ipsi subordinatus, M. §. 940,
hic illi essentialiter subordinatur, et quod quis ita per alium facit, id ipse fecisse
putandus est, M. §. 316, 317.
§. 151.
Auctores sunt vel causae efficientes, vel deficientes, M. §. 940, 319, et illi
commissionum, hi omissionum videntur, §. 31, vere auctores officiorum aut bonorum
moralium efficientes, peccatorum, qua talium, deficientes sunt, §. 124.
Auctori socio et iuvanti, M. §. 320. 321, etiam personae instrumentali s. administrae,
M. §. 322, et
[101]
occasionali, M. §. 323, factum imputari potest, §. 150.
§. 152.
Si plures eiusdem facti auctores iudicantur, aut singula etiam momenta in
facto singulis, aut quaedam ex iis huic, quaedam alii imputantur tantum, §. 125,
128. In priori casu FACTUM IMPUTATUR PRO INDIVISO, DIVISIM in posteriori. Si
quis concurrit ad factum cum aliis, sed ut causa efficiens vel deficiens tantum
ad eventum, non ut auctor ad factum, potest eius, quatenus est eventus, esse
causa occasionalis, instrumentalis et administra, immediata, immo principalis
etiam, §. 150, 151, neque tamen idem, qua factum est, M. §. 940, illi imputari
ulla ratione potest, ne divisim quidem, §. 125.
§. 153.
Si quis non causa solum efficiens, sed etiam auctor, variorum alicuius facti,
non externorum solum, s. relativomm, sed internorum etiam fuerit, neque tamen,
nisi extraessentialium: huic imputari quidem factum, sed illud non potest, de
cuius imputatione iam quaeritur, §. 128. Si auctorum sociorum quilibet quorundam
tantum momentorum in facto auctor physieus, quatenus contradistinguitur
causae moralis stricte dictae, et immediatus fuerit, ita tamen, ut reliquorum momentorum
in facto simul causa moralis stricte dicta
[102]
fuerit, adeoque priora sint
effectus eius immediati morales, reliqua facti ab eodem consectaria moralia,
§. 133, 134, factum recte imputatur cuivis pro indiviso, §. 152. Quam primum
autem vel unicus sociorum vel ad unicum tantum momentum in facto ne moraliter
quidem concurrit, multo minus ut auctor physicus et immediatus, M. §. 960,
imputatione exacta factum divisim tantum imputandum est, §. 137.
§. 154.
Cum in omni facto humano, sive bonum a potiori, sive malum eo significatu
dicatur, sit materiale bonum, et formale finitudinis malum, M. §. 914:
pone aliquem ad factum bonum immediate vel moraliter concurrere, tamquam
auctorem, sed tantum ad eius negationes et mala cum eodem connexa, factum
divisim, §. 153, ipsi etiam, sed non ut bonum, imputandum est. Pone alium
ad factum malum immediate moraliterve concurrere, sed, quantum observari ab
imputante potest, tantum ad bona momenta in facto, ad eiusdem materiale referenda,
M. §. 914, factum divisim, §. 153, ipsi etiam, sed non ut malum, imputandum
est. Hinc ad malum a potiori dictum, moraliter etiam, concurrens,
bene, et ad bonum a potiori dictum, etiam moraliter, concurrens male egisse
nonnunquam exacte imputanti consendus est, §. 137.
[103]
§. 155.
lubens est causa moralis stricte dicta illius facti, quod iussit, §. 100. M
§. 940. Hinc factum, quod et quatenus iussit, est ipsi imputabile, §. 150. Immo
si iusserit quaedam tantum momenta in facto, praevidenda tamen alia eorumque
consectaria, simul intendit, haec cum omnibus iussionis consectariis ab eodem
libere determinabilibus, ipsi recte imputantur, §. 133. Momenta autem in iusso
facto, eorumque consectaria, quae non iussit, non intendit, quaeque non fuerunt
ab ipso libere determinabilia, iubenti exacte imputari non possunt, §. 154, 153.
Par ratio consulentis, CONSENTIENTIS i. e. idem decernentis, quod alter, allicientis.
M. §. 728, 940.
§. 156.
Causa occasionalis, et si quis rei per factum alienum quaesitae partem suam
facere intendit, §. 93, aut libere intendit simul factum ista occasione patrandum,
vel quo res quaerenda erat, qua singula momenta, et imputari ipsi potest pro
indiviso, aut qua quaedam momenta, aut imputari ipsi factum saltim divisim
potest, §. 153, 154, aut tandem ad momenta in facto prorsus non libere concurrit,
et tunc factum illud alienum cui occasionem dedit, aut quo res quaesita
est, de qua participare volet, illi imputari non potest, §. 153.
[104]
§. 157.
Factum aliquod non impediens moraliter, non physice, M. §. 967, 968, e. g.
non manifestans, aut ideo haec omittit, quia consentit in factum, de quo quaeritur,
et diiudicandus est, ex §. 155, aut quia prorsus non consentiens, vel omnino
dissentiens a momentis in facto, interim tamen vel physice, omnino vel
moraliter non potuit impedire vel manifestare. Tunc hae omissiones recte facta
sunt, §. 72. M. 901. Hinc non impedita non manifestata male facta, qua talia
ab his recte factis dependere non possunt, §. 32. Dependerent tamen, si ob
dictas omissiones male factum recte posset omittentibus imputari, ut causis moralibus
stricte dictis, M. §. 940. Ergo talia male facta dicto in casu non possunt
non impedientibus, non manifestantibus imputari, ut causis moralibus stricte
dictis. Multo minus, ut tali causae possunt imputari peccata illi, qui 1) praevidit
omnia, 2) physice impedire omnia in sua potestate habuit, 3) moraliter
impedivit omnia, 4) physice etiam pleraque, sed 5) quaedam physice impedire
moraliter, ob sapientiam non potuit, M. §. 969, 970.
§. 158.
Omnes et solae determinationes liberae sunt imputabiles, §. 125, ad omnes et
solas determinationes liberas locum habet obli-
[105]
gatio, §. 15, 72. Ergo ad quae
et in quantum aliquis obligari potest, ea et in tantum eidem imputari possunt.
Quae et in quantum alicui imputari non possunt, ad ea et in tantum non potest
obligari. Quae et in quantum alicui imputari possunt, ad ea (vel omittenda,
vel committenda) et in tantum obligari potest. Ad quae et in quantum aliquis
obligari non potest, ea et in tantum eidem imputari non possunt. Actiones
invitae per ignorantiam vel errorem, M. §. 716, 1) liberae, M. §. 719, 2) consectaria
ignorantiae vel erroris imputabilis, §. 147, moralia, §. 133, auctori recte
imputari possunt, §. 125.
SECTIO VIIII.
GRADUS IMPUTABILITATIS.
§. 159.
Cum in facto, quatenus eventus est, §. 127, non sit imputabile, nisi morale,
§. 158: imputabilitas facti minima esset, cuius paucissima minima varia levissime
a libertate penderent, M. §. 161. Quo ergo plura facti varia, quo maiora, quo
magis a libertate pendent, hoc maior eius est imputabilitas, M. §. 160. Quoniam
autem essentialium, attributorum, modorum, qua-
[106]
litatum quantitatumve et graduum
in persona quacumque nexus est universalis, M. §. 49, 50: quo maior est
libertas personae, M. §. 725, quo maior acquisitus habitus imperii in semet ipsam,
M. §. 730, hoc magis facta eius omnia a libertate eius pendent, hoc ergo
magis ipsi sunt, ceteris paribus, imputabilia. Habes novum campum cognitionis
mathematicae in factis, §. 130. Facta libera ratione exsecutionis, sibi invicem
opposita, vel sunt utraque indifferentia, qua exercitium actus, M. §. 708, et ceteris
paribus aeque imputabilia sunt, vel unum est altero difficilius, M. §. 527,
et difficilioris commissio magis, omissio minus, facilioris commissio minus, omissio
magis est imputabilis, cetera si fuerint paria, §. 134.
§. 160.
Si factum pauciora, minora, difficilius praevidenda consectaria moralia bona
habuerit, eius commissio magis, omissio minus imputabilis est. Quod pauciora,
minora, difficilius praevidenda consectaria moralia habuerit mala, eius commissio
minus, omissio magis imputabilis est. Quod plura, maiora, facilius praevidenda
consectaria moralia bona habet, eius commissio minus, omissio magis imputabilis
est. Quod eiusmodi consectaria mala habet, eius commissio magis, omissio minus
im-
[107]
putabilis est. Quo plus est in facto fortuiti, hoc minus, quo minus est in
facto fortuiti, hoc magis est imputabile, §. 159, 132. Faetum mediatius tantum
et cryptice pendens a Ubertate, minus, immediatius et manifesto inde pendens.
magis imputabile est. Facti naturaliter, sed tantum secundum quid, impossibilis,
commissio magis, omissio minus imputabilis est, §. 134. Sed haec omnia ceteris
paribus, §. 159.
§. 161.
Res secundum quid inevitabilis imputabilis tamen ex §. 135, minus est
imputabilis, quam si ne talem quidem inevitabilitatem habuisset, §. 160. Si
certi facti consectaria moralia praevisa non sunt, immo secundum quid naturaliter
praevideri non potuerunt, illud minus imputabile est, quam si aut praevisa
fuissent, aut potuissent saltim, dicta etiam ratione, praevideri, §. 136. Quae
prorsus non sunt imputabilia, iis inepte magnus meriti demeritive gradus assignatur,
et de imputabilitatis eorum gradu frustra disputatur. Quibus certus
imputabilitatis gradus recte denegatur, ea non ideo statim habenda sunt pro
omnino non imputabilibus, §. 138. Ab imputabilitate facti quacumque ad certum
eius gradum maiorem non valet consequentia. Hinc priorem probantia non
[108]
statim arripienda sunt, ut argumenta posterioris, §. 139.
§. 162.
Quo difficilior, quo minus culta huc usque mathesis intensorum est, hoc
cautius in gradu imputativitatis determinando procedendum est, 1) ne gradus
moralitatis certa lege determinatus, forsan insignis, temere confundatur cum
gradu imputabilitatis in facto, quod cum data lege comparatur, M. §. 626, 2) ne
gradus claritatis in perceptione facti vel boni, vel mali, confundatur cum gradu
imputabilitatis eidem tribuendae, 3) ne gradus boni malique generatim in eventu,
qui partialiter factum est, cum gradu imputabilitatis in facto confundatur, 4) ne
gradus vividitatis, qua suppositum imputabilitatis gradum intuemur, cum gradu
conscientiae de veritate ipsius, s. certitudinis confundatur, §. 140.
§. 163.
Potest imputabilitas facti, saltim moraliter, certa esse, et tamen ne sic
quidem gradus eiusdem, §. 162, hinc non cuivis recte imputanti etiam factum
ipsum de hoc decidens iudicium ferre licet, §. 144. Cumque affectus soleant
augere falso splendore obiecta sua, ab his rectae imputationi contrariis praesertim
cavendum est imputabilitatis gradum constituturo, §. 145.
[109]
Tunc inter
alia patebit actus animae imperatos, quaeque libertati subsunt indirecte, ceteris
paribus, minus imputabilia esse, quam actus eiusdem elicitos et quae directe
libertati subsunt, §. 160, 146, et bene applicabitur hoc principium ad enarrata
§. 147.
§. 164.
Sicut coactorum ab extra, vel ab intra, sed absolute, ne minimus quidem
est imputabilitatis gradus, §. 131, 161, ita facta, ad quae me ipse cogere dicor,
et cogi ab extra, sed secundum quid, M. §. 727, 728, sunt imputabilia §. 125.
Facti, ad quod coactione mei ipsius opus est, commissio magis, omissio minus
imputabilis est, §. 159, 160, quia tale superpondium, quale me cogendo producitur
a me ipso, multa, gravia, per actus animae vel omnino elicitos et effectus
libertatis immediatos, vel saltim minus mediatos actuanda postulat, M. §. 713,
714, et maiorem libertatem, maius hominis in se ipsum imperium, §. 159. M. 730.
Facti, ad quod coactio externa, sed secundum quid, tentatur, commissio minus,
omissio magis imputabilis est, quia omitti sine coactione mei ipsius non potest,
M. §. 714. Facti inviti per ignorantiam vel errorem commissio minus, omissio
magis imputabilis est, §. 159.
[110]
§. 165.
Si quis factum invitus patraverit, ex hoc solo ne gradus quidem imputabilitatis
minuitur semper, §. 164, multo minus omnis imputabilitas tollitur, §. 161.
Hinc nec ex eo, quod eventus involuntarius dicitur, negari potest eum esse
factum, et imputabile, M. §. 721. Sunt potius quaedam involuntaria, quae non
possunt non imputabilia esse, M. §. 722. Immo involuritarium aliquid esse solum
ne minuit quidem semper gradum imputabilitatis, cum possit augere eundem
aliquando, §. 164. Involuntarium ortum ex vohmtario tamquam consectarium
morale. est imputabile, §. 133, et eatenus habetur pro voluntario. Par ratio est
volitionum nolitionumque, praesertim plenarum et consequentium, M. §. 695,
licet inefficientium, M. §. 675, quae MERITA vel DEMERITA CONATUS dici possunt.
In his enim inefficientia, cum saepe sit mere fortuita, ne minuit quidem semper
imputabilitatem, §. 132.
§. 166.
Habitus morales, M. §. 723, et consuetudines eiusmodi, M. §. 650, et per
has illosque praestita, uti harum illorumque defectus propter libere omissum
exercitium harum illorumque causam, et horum defectuum consectaria moralia
facta omissiva, §. 133, cum sint consectaria libera-
[111]
rum determinationum moralia,
et consequentia, sine quibus exercitium actionum eiusmodi, aut omissio huius
exercitii exsistere non potest, M. §. 577, imputabilia sunt, §. 142. Quo plurium,
quo graviorum, quo magis a libertate pendentium consectaria sunt, hoc magis
sunt imputabilia, §. 159. Iam ad contrahendam consuetudinem moralem crebrius
exercitium requiritur, quam ad dispositionem aliquam, habitumve minorein :
acquirendum, M. §. 650, 577. Ergo tantum abest, ut in CONSUETUDINARIO, quod
per consuetudinem patratur, semper sit ratio, nisi nullius, minoris tamen imputabilitatis,
ut saepe sit in eo ratio ad contrarium.
§. 167.
Cum facta, imputabilia omnia, et omnia, in quae cadit obligatio, vel sunt
actus animae eliciti vel imperati, §. 146, illa DIRECTE, haec MORALIA dicamus
PER INDIRECTUM, M. §. 723, 731, illa IMPUTANTUR DIRECTO, haec PER INDIRECTUM, in
illa cadit OBLIGATIO DIRECTA, in haec INDIRECTA. Hinc et HABITUS morales vel
nascentur ex factis directe moralibus, saltim potissimum, et dicantur DIRECTO,
vel ex factis maximam saltim partem per indirectum tantum moralibus, et sint
PER INDIRECTUM MORALES. Illi magis imputabiles sunt, quam hi, §. 166, sicut
omnia directe moralia ma-
[112]
gis, quam per indirectum talia, ceteris paribus, §. 160.
Iam autem consuetudo etiam potest, saltim qua priorem et potiorem partem,
exercitiorum, ex quibus oritur, cum consuetudinariis directe moralis esse. Ergo
nec ex ea ratione consuetudini consuetudinariisque potest omnibus minor imputativitatis
gradus tribui, ac si semper essent, morales si fuerint, per indirectum
tantum tales, §. 159.
§. 168.
INFIRMITAS HUMANA est impotentia naturalis actuandi in liberis suis determinationibus
certum gradum rectitudinis. Ergo est vel simpliciter et absolute
talis, vel tantum secundum quid, M. §. 469. Prior mere naturalis et defectus
rectitudinis ex hac fluentes, qua tales, imputari non possunt prorsus inevitabiles,
§. 131. Pone tamen defectum eiusmodi nasci ex infirmitate humana secundum
quid naturali, quae est consectarium morale facti alicuius praegressi vel commissivi,
vel omissivi, praevidendum secundum §. 133, tunc et ipsa talis infirmitas
humana et inde natus defectus recte imputatur, §. 134. Quoque pluribus, quo
gravioribus, quo magis a libertate pendentibus factis vel omissivis vel commissivis
infirmitas eiusmodi humana praestita vel conservata est, quo plures, quo
graviores defectus rectitudinis, ut consectaria
[113]
moralia post se trahit, §. 159,
hoc magis est imputabilis, §. 159.
§. 169.
FRAGILITAS (lubricitas) NATURAE HUMANAE est inclinatio (propensio, pronitas)
naturalis in malum morale, s. illa humanae naturae conditio, qua facile est hominem
in malum morale impellere. Haec etiam vel absoluta esset, M. §. 964,
non imputabilis, §. 131, vel hypothetica, et haec iterum vel mere fortuita non
imputabilis illi personae, cui tribuitur, §. 132. M. 912, vel est consectarium morale
alicuius facti, vel commissivi, licet forsan per indirectum tantum morale
fuerit, §. 167, vel omissivi, cuius commissione impulsio in malum morale impedita,
M. §. 22, 222, hinc saltim difficilior reddita fuisset, M. §. 527, et tunc
eiusmodi fragilitas naturae humanae est imputabilis personae, cui tribuitur,
§. 133, ex gradibus §. 168 declaratis.
§. 170.
Cum usus intellectus initia infinite parva et inobservabilia soleant hominibus
esse, difficulter ab iisdem exacte constituuntur infantiae termini, M. §. 639. Quam
primum in infantis potestate simpliciter positum est, circa quaedam saltim sese
libere determinare, haec ipsius facta sunt, M. §. 719, ipsi imputabilia, §. 125.
Quamquam ex his ipsis fontibus, ut ipsorum infantium,
[114]
ita psychologice minorennium,
simplicium significatu malo, mente captorum, melancholicorum, furiosorum,
M. §. 688. quaedam actiones, tamquam facta, §. 147, imputari possunt,
§. 133, cum tamen minor sit talium hominum libertas, M. §. 725, 730, facta
eiusmodi nainus imputabilia sunt, §. 159.
SECTIO X.
IMPUTATIO LEGIS.
§. 171.
Imputatione legis huic factum subsumens ratiocinatur, §. 125. Cuius ratiocinium
declaratum, §. 103, dicatur SYLLOGISMUS IMPUTATORIUS. Ad huius perfectiorem
cognitionem, §. 137, regulae logicorum syllogisticae novum usum moralem,
M. §. 723, exhibent. Praemissamm eius maior lex, minor factum est. Sicut
complexus observabilium circa eius minorem quaestiones facti, et circa minorem
occurrens ignorantia vel error facti sunt, §. 128, ita complexus observabilium
circa leges, s. maiores syllogismorum imputatoriorum, sunt QUAESTIONES LEGIS
(iuris), et error vel ignorantia circa haec ERROR vel IGNORANTIA LEGIS (iuris) est.
Quaestiones legis in imputatione eiusdem non attendendae, et error ignorantiave
circa has, EXTRAESSENTIALES sunt; quaestiones autem legis in im-
[115]
putatione
eiusdem attendendae, et ignorantia vel error in his, ESSENTIALES sunt.
§. 172.
Quicquid de imputatione in genere probatum est in anterioribus, valet etiam
de imputatione legis, §. 125, e. g. Quo pluribus, quo fortioribus superioribusque
legibus subsumit factum, hoc est, cetera si fuerint paria, perfectior, §. 127. Hinc
naturalibus arbitrariisque simul, humanis divinisque simul subsumendum legibus,
bene subsumitur his singulis, §. 63. Non vera solum sit, sed etiam exacta,
quantum eius fieri potest, §. 137. Vera autem erit, cuius syllogismus imputatorius
verus est, nec in materia, nec in forma peccans, nec paralogismus, nec
sophisma. Sophista in imputandis legibus est RABULA. Rabula in imputandis
legibus naturalibus NATURALIS est, quo superiores et hae sunt, M. §. 182, quo
magis universales, §. 72, hoc turpior.
§. 173.
Ut imputatio legis vera sit, non erronea, §. 172, 1) ne falsis legibus, 2) ne
talibus, in quibus committitur error iuris essentialis, §. 171, subsumatur, 3) ne
falsum factum, 4) ne tale, in quo error facti essentialis committitur, 5) ne vitium
formae committatur. Cumque ex veris (quasi) praemissis possint falsa vitiose
inferri, 6) ne a veritate legis et facti sine ulla consequentiae
[116]
indagatione
ad veram imputationem legis concludatur. Quoniam porro ex falsis vera legitime
sequi possunt, 7) ne a sola veritate conclusionis in syllogismo imputatorio ad
veritatem imputationis legum secure concludatur, §. 172. Potest enim CONCLUSIO
esse CASU VERA, uti dicitur vera syllogismi falsi (vel in materia, vel in forma,
vel utrimque peccantis).
§. 174.
Ne in imputatione legis vitium formae committatur, §. 173, 9) caveantur
in syllogismis imputatoriis quattuor terinini vitiosi, hinc 10) singula momenta
in subiecto legis determinata sint etiam in facto, pro ratione legis necessaria
nec plura, §. 139, 128, 11) singula in praedicato legis determinata sint etiam in
conclusione syllogismi imputatorii, nec plura, 12) gradus in lege determinati
sint iidem in facto et conclusione, §. 129, 13) factum, de quo minor praemissa,
et de quo conclusio loquitur, sit unum idemque, 14) ne imputatio legis temere
concludat ex meris particularibus, e. g. lege particulari, 15) ne temere ex meris
negativis, e. g. tribuendo factis praedicatum, quod negavit lex de iis, quae de
facto, de quo quaeritur, negari possunt, 16) sequatur conclusio partem debiliorem.
[117]
§. 175.
Ad cavendam imputationem legis erroneam, §. 173, caveatur 17) in enthymematibus
imputatoriis ne, per rabularum forsan artificia, §. 172, omissa praemissa
transmittatur sine examine, cum possit principalis esse, 18) ne inductionibus
incompletis nimis fidas, e. g. quando provocatur ad observantiam, 19) ne in
hypotheticis a falso priore temere concludas ad falsum posterius, nec 20) a vero
consequente ad verum antecedens, 21) ne in disiunctivis membrum disiunctionis
possibile omissum sit, 22) nec plura possint simul poni, e. c. Cumque ratiocinatio
imputatoria possit esse admodum compositae probationis, 23) eadem sollicitudo
per prosyllogismos omnes continuanda est, quam episyllogismi veritas requirebat,
§. 173, 174.
§. 176.
Ut methodica sit imputatio legis, §. 137, 172, praesertim cavendum est, ne
quaestiones legis et facti confundantur, §. 171. Cumque ad certitudinem conclusionis
ex praemissis nanciscendam certitudo et omnium praemissarum, hic
quaestionum legis et facti essentialium, §. 128, 171, et formae requiratur, omnia
haec et singula recte legem imputaturo debent, saltim moraliter, esse certa,
§. 143. Unica praemissa vel forma dubia vel improbabili non
[118]
nisi dubia vel
improbabilis, hinc minus recta, §. 144, erit imputatio legis, quia hoc etiam sensu
conclusio sequitur partem debiliorem, §. 174. Ne tamen dubium et aliqualiter
incertum confundatur, §. 28.
§. 177.
HERMENEUTICA, M. §. 349, vel est GENERALIOR de cognoscendis quorumcumque
signorum significationibus, vel GENERALIS interpretandae orationis cuiuscumque,
vel SPECIALIS regulas generalis ad certas orationis signorum et species
applicans, e. g. ad revelationem stricte dictam, SACRA, ad ea signa, dicta scriptaque,
quomm significatum et sensum nosse iureconsulto, qua tali, necessarium
est, e. g. legum, pactorum, IURIS. Primum generalis hermeneuticae principium
est: Interpres (reverens) aequus esto, s. ex pluribus SENSIBUS LITTERAE, i. e. repraesentationum
seriebus, quae per usum loquendi (lexicon et grammaticam)
certa oratione significari possunt, habeas pro VERO SENSU i. e. ea repraesentationum
serie, quam auctor orationis significare per illam intendit, eum sensum
litterae, qui intentus cum perfectionibus auctoris optime convenit, donec constet
contrarium, §. 87. Hoc principium, ut adaequetur hermeneuticae generaliori,
facile extenditur, et adaequandum huic vel illi speciali pro substrata materia
restringitur, §. 89.
[119]
§. 178.
Cum habitus imputandamm legum sit iurisprudentia, §. 125, 76, iureconsulti
practici est, quam fieri potest optime, §. 70, hinc solidissime, §. 137, adeoque
ex probe perspectis rationibus legum, etiam moralibus (ethicis, peconomicis, politicis)
et legalibus iuris naturae stricte dicti, §. 77, 65, non neglectis historicis
et legum positivarum legalibus ex aliis legibus positivis, §. 77, leges veras et
genuinas, §. 173, hinc leges positivas ita intellectas, uti legislator voluit intelligi,
i. e. secundum hermeneuticam iuris, §. 177, applicare ad facta recte auctori imputata
§. 125—170. Huc omnis iuris peritia, immo iuris scientia iureconsulti
theoretici perfectior contendat oportet, §. 76. M. 669. IURISPRUDENTIA faciendorum
est CONSULTATORIA, hinc nomothetica ferendarum legum, §. 105, brabeutica conferendorum
praemiorum, §. 112, punitiva inferendarum poenarum est consultatoria,
§. 121.
§. 179.
Quemadmodum in diiudicandis consensus taciti, §. 155, 103, signis versatur
aliquando hermeneutica iuris generalior, §. 177, ita in speciali legum positivarum
interpretatione ex §. 177, nascetur principium primum, §. 87: Eum in legibus positivis
sensum litterae, qui cum regulis nomotheti
[120]
cis optime convenit, si verus fuerit,
pro vero et genuino habe, donec constet contrarium, s. ne quam legem positivam sine
necessitate interpreteris, uti caecam. Hinc enim, cur ratio legis attendenda, cur
analogia iuris, cur tota lex inspicienda, cur parallelismus legum attendendus,
cur interpretatio nunc declarativa, nunc abusiva, et haec vel extensiva, vel restrictiva,
vel omnino correctiva esse debeat, cur favorabilia aliter, aliter odiosa
interpretanda sint, e. c. facili deducitur negotio, sed simul iurisprudentiae nomotheticae
latior usus patet, quam qui in legibus tantum ferendis novis deprehenditur,
§. 108.
SECTIO XI.
FORUM.
§. 180.
IMPUTATIO VALIDA est, a qua effectus lege determinati sufficienter pendent.
a qua effectus lege constituti non sufficienter dependent, INVALIDA est Status
personae, in quo certa facta et leges valide imputare potest, est FORUM (tribunal).
FACTA INTERNA (interna simpliciter) dicuntur, quatenus in sola anima eveniunt.
nullis signis per corpus, s. externis observabilia, EXTERNA autem ita harmonica,
ut signis et-
[121]
iam externis per corpus declarentur. FORUM EXTERNUM est, in quo
sola facta externa solis externis legibus subsumi valide possunt. FORUM autem
INTERNUM est, in quo facta etiam interna legibus etiam internis subsumi valide
possunt.
§. 181.
FORUM, in quo dati facti subsumptio sub legibus valide fieri potest, est
COMPETENS, reliqua INCOMPETENTIA. In quo foro 1) sunt leges, 2) moraliter saltim
certe cognoscendae, §. 176, ad certum factum 3) valide applicandae, cuius 4)
cognitio, 5) moraliter saltim, certa, §. 144, 6) valide in eodem foro fieri potest,
ad illud forum datum factum pertinet, illud est respectu dati facti competens.
In quocumque autem foro aut omnino non sunt leges, aut ne moraliter quidem
certae, aut non, nisi invalide, ad datum factum applicandae, aut impossibilis
dati facti cognitlo, eaque saltim moraliter certa, aut non nisi invalide institui
potest, ad illud forum datum factum non pertinet, illud est respectu dati facti
incompetens, §. 180.
§. 182.
FORUM HUMANUM (soli) LATE DICTUM est status hominum, quo valide certas
leges applicare possunt ad certa facta 1) sua s. propria, et hoc est FORUM CONSCIENTIAE
§. 126, 180, 2) aliena, et hoc erit FORUM HUMANUM STRICTE DICTUM. In
foro conscientiae facta etiam interna legibus etiam internis subsumi valide possunt.
Hinc forum conscientiae est forum internum, ad quod facta etiam, officia,
obligationes internae, §. 56, 83, pertinent, §. 181. FORUM RATIONIS est status
hominum, in quo legibus per rationem sine fide cognoscendis facta per rationem
itidem cognita subsumi valide possunt. Hinc forum conscientiae potest esse
forum rationis, licet illud ad leges etiam non sine fide cognoscendas extendi
possit. Forum rationis potest esse fomm conscientiae, licet forum rationis ad
facta etiam aliena extendi possit. Forum rationis etiam est forum internum
§. 180, ad quod facta, officia, obligationes etiam internae pertinent, §. 181.
§. 183.
Forum rationis est forum iurisprudentiae, §. 178, naturalis latius dictae,
§. 76, 65. Hinc dividi potest in FORUM RATIONIS INTERNUM, quod facta etiam interna
secundum leges naturae, internas etiam, diiudicat, et EXTERNUM, quod sola
facta externa secundum leges naturae cogentes s. stricte dictas solas diiudicat,
et hoc est iurisprudentiae naturalis stricte dictae, §. 180, 79. Forum humanum
stricte dictum potest esse forum rationis tam internum quam externum, potest
tamen ad leges etiam non
[123]
sine fide cognoscendas extendi, §. 182. Quoniam
autem interna hominis nulla omnino ratione declarata per corpus si fuerint
alteri homini, naturaliter alter homo cognoscere non potest, M. §. 469. facti interni,
qua talis, cognitio in foro humano stricte dicto naturaliter impossibilis
est, adeoque interna ad forum humanum stricte dictum et forum rationis externum
non pertinent, §. 181, 182.
§. 184.
Forum humanum stricte dictum cum facta solum externa subsumere legibus
valide possit, §. 183, aut ea legibus etiam internis et suadentibus subsumet,
aut externis cogentibusque tantum valide subsumet. Hoc est FORUM HUMANUM
(soli) STRICTIUS DICTUM. Hinc in foro naturali, s. rationis, humano strictius dicto
non nisi cogentes leges naturales non nisi factis externis applicari possunt, §. 183.
§. 185.
FORUM DIVINUM (poli) clicitur 1) primario omniscientia divina, quatenus omnium
personarum, omniumque factorum, etiam intimorum, M. §. 869, nexum
omnem possibilem, M. §. 872, cum omnibus, quotquot sunt et esse possunt, legibus
distinctissime, M. §. 889, hinc rectissime imputare potest, M. §. 901, 972,
2) secundario a) fora interna rationis et conscientiae, qua-
[124]
tenus α) internis etiam,
β) leges propius divinas vel naturales, vel positivas, §. 100, applicantia ab omniscientia
divina propius absunt, quam externa fora sola externa facta praesertim
legibus tantum humanis subsumentia, b) omnia fora, quatenus ultimato a deo
dependent, §. 180, M. §. 954. In significatu primario forum divinum internum
est, §. 180. Cumque deus 1) nexus et concursus omnium personarum morales,
eos etiam, quos ipsi agentes ignorant, 2) libertatis nostrae statum et nexum
quemvis cum quibusvis factis liberisque nostris determinationibus, eos etiam,
quorum aut numquam conscii fuimus, aut obliti sumus, 3) factorum omnium ea
etiam, quorum vel von conscii fuimus, vel obliti sumus, 4) omnia eorundem
consectaria moralia, ea etiam, quae vel non praevidimus, vel nec postea deprehendimus,
5) leges ad ea applicandas omnes, eas etiam, quas vel numquam
cogitavimus, vel saltim cum factis numquam comparavimus, infinities melius noverit
et sciat, quam nosmet ipsi, et illae personae, de quarum factis quaeritur,
possunt admodum multa nobis,- et personis, de quarum factis quaeritur, imputari
in foro divino, quae nec ipsa quidem nostra nobis, et dictis personis sua, imputat
conscientia, §. 182.
[125]
SECTIO XII.
FORUM EXTERNUM.
§. 186.
Fora interna, §. 180, conscientiae, rationis, §. 182, et divinum, §. 185, sunt
decidendis obligationibus et officiis et laesionibus internis etiam. quae hinc ita
dicuntur, competentia, §. 181. Fora autem externa, §. 180, et humana strictius
dicta, §. 184, non nisi externis obligationibus, officiis, laesionibus competentia
sunt, §. 92, 181. Nulla libera determinatio pertinet ad forum externum, quae
non simul pertineret ad internum, sed multae spectant ad internum, quae non
pertinent ad externum, §. 57, 185. Quo magis viget forum internum, hoc minus,
quo magis languet forum internum, hoc magis necessarium est forum externum,
§. 58. Si factum ad utrumque forum pertineat, aut fora videbuntur collidi, et
illius imputatio recta est, cuius leges fortiores sunt, §. 85, aut conspirabunt, et
coniungenda quidem sunt, sed non confundenda, distinguenda quidem, sed non
separanda, §. 59. Idem valet de foris internis diversi generis, e. g. philosophiae
moralis et theologiae revelatae, et externis, e. g. naturali et civili. Iura stricte
dicta sunt tantum fori externi, interni etiam normae suasoriae, consilia, aptitu-
[126]
dines
morales, non nisi minus pleni iuris, §. 180, 64. Hinc forum naturale externum
et rationis externum non nisi ius naturae stricte dictum et cogens sequitur,
§. 183, 65. Forum naturae s. rationis externum et internum non possunt
unum idemque habere principium obiectivum domesticum primum adaequatum,
§. 183, 89.
§. 187.
IGNORANTIA et ERROR VINCIBILES sunt, quam vel quem ita aliquis evitare
poterat, ut non vitasse possit ipsi imputari in demeritum valide. Quam autem
ignorantiam, quem errorem aliquis dictis modis evitare non poterat, INVINCIBILES
sunt. Iam cum omnis ignorantia, et multo magis error, sit imperfectio, M. §. 515,
quae vitare absolute, physice, moraliterque poteramus. sunt vincibilia in foro
interno, §. 180, 39. Quaemadmodum autem de ignorantia et errore internis
prorsus non iudicat forum externum, §. 183, ita declarata etiam tunc demum
vincibilia sunt in foro externo, si contra leges externas fuerint, aut externe
aliquis obligatus fuerat ad ignorantiam vel errorem ea, talia, tanta vitanda. Ignorantia
eorum, quae nosse externe non obligamur, error in iis, in quibus vera
nosse non externe
[127]
obligamur, in foro externo censenda sunt invincibilia, §. 180.
§. 188.
Cum multa varia in facto possint attendenda esse foro interno, non tamen
externo, e. g. mentalia, intentio dissimulata omnino, clandestinae penitus causae
impulsivae, defectus prorsus occulti, et de quibus lex stricte dicta nulla quicquam
determinat applicabilis, §. 183, 184, potest esse ignorantia et error facti in
foro interno essentialis, in foro tamen externo qui sit extraessentialis, §. 128,
praesertim gradus facti certus potest in foro interno momentum facti esse et
quaestio essentialis, in externo tamen extraessentialis, §. 129. Hinc ne gradus
pro ratione legis internae attendendi ab imputaturo secundum forum internum
confundantur cum attendendis in foro externo pro ratione legis cogentis, §. 174,
180. Habes novum exemplum cognitionis mathematicae forensis in rationibus fori
interni et externi subtiliter nonnumquam, sed utiliter, distinguendorum, §. 130.
§. 189.
Quod videtur inevitabile, de quo 1) illud esse factum externum 2) in quocumque
statu EXTERNE i. e. per leges externas LICITO evitari potuisse 3) alter homo
imputatur non potest, saltim moraliter certus
[128]
esse, id non recte imputatur
ab hoc in foro externo, §. 131, 181. Quod videtur infortunium, de quo 1) illud
esse factum externum 2) legibus externis i. e. EXTERNE ILLICITUM 3) alter homo
imputaturus ne moraliter quidem certus esse potest, illud non recte imputatur
in foro externo, §. 132, 181. Quod videtur facti CONSECTARIUM PER ACCIDENS
i. e. non necessario ex eodem fluens s. dependens, de quo 1) illud secundum
leges externas praevidendum dictis modis §. 133 fuisse 2) alter homo imputaturus
ne moraliter quidem certus esse potest, illud in foro externo non recte
imputatur, §. 133, 181.
§. 190.
Quae certo in statu (pro nunc et sic) supra vel extra potestatem alicuius
posita sunt secundum quid, ita tamen, ut hanc impotentiam antegressi facti consectarium
secundum leges externas praevidendum dictis §. 133 modis fuisse alter
homo imputaturus, moraliter saltim, certus esse possit, eorum omissio in foro
etiam externo recte imputatur, §. 134, 181. Inevitabile secundum quid, cuius
evitandi impotentiam esse consectarium certi status moralis, quod per leges
etiam externas praevidendum fuisset, alter homo imputaturus, moraliter saltim,
certus esse potest, in foro etiam externo recte imputatur,
[129]
§. 135, 181. Quod
aliquis praevidere non potuit in certo statu, de quo statu alter homo imputaturus,
saltiin moraliter, certus esse potest, illum esse corisectarium alius status
moralis, etiam per leges externas praevidendum dictis §. 133 modis, illud in foro
etiam externo recte potest imputari, §. 136, 181.
§. 191.
Methodica imputatio legis in foro externo est PROCESSUS. Hinc processus
tumultuarius implicat, M. §. 515. Processus ultima conclusio s. episyllogismi
imputatorii ab eo formata, qui valide et externe imputandi ius habet, est
sententia
(decisiva). Methodica collectio eorum, quae sententiae recte formandae
a iureconsultis adhuc necessaria sunt, vel videntur, ACTA nominatur. Sententia
(decisiva) non nisi actis completis recte formari potest, §. 144. Cum uni homini
rigorose etiam, multo magis moraliter, certum aliquid esse potest, quod tamen
alteri, ne moraliter quidem, certum est, sententiam autem laturus ipse, moraliter
saltim, certus esse debeat, de eo, quod iudicat, §. 144: multa non solum vera,
sed etiam huic illive rigorose, aut multo magis moraliter certa esse possunt,
nondum tamen talia sententiam laturo si sint, secundum il-
[130]
la forum externum
non potest recte imputare. Cum e contrario quaedam, etiam moraliter certa
huic vel illi, e. g. sententiam laturo, tamen possunt esse falsa, et aliis quidem
certae, saltim moraliter, falsitatis, §. 28, secundum quaedam falsa, immo de
quorum falsitate alii convicti forsan sunt, forum extemum tamen potest recte
imputare, §. 137.
§. 192.
Nullae determinationes actionesve, quantumvis liberae, nulla earum antecedentia,
concomitantia, consequentia, quantumvis moraliter possibilia certo auctori
fuerint, nulla earum consectaria, quantumvis moralia, 1) quae adeo interna
fuerint, ut alter homo de iisdem et dependentia eorundem a libertate alterius
ne moraliter quidem certus esse possit, 2) de quibus leges externae et stricte
dictae nihil determinant, s. quae non pertinent ad campum legum cogentium,
§. 72, in foro externo imputabilia sunt, §. 191, 180.
§. 193.
Imputabilium secundum §. 147. cum multa sint 1) interna tantum, 2) quae
ita possunt a libertate mediate et per indirectum pendere, ut possint etiam fortuita,
vel infortunia esse, adeoque alter homo saepe ne moraliter quidem certus
esse va-
[131]
leat, an sint in dato casu libera, nec ne, 3) legibus stricte dictis non
determinata, multa eorum non erunt in foro externo imputabilia, §. 192, quae
sunt tamen in internis, §. 180, et evidens exemplum dabunt explicaturis, quam
necessaria sit recte imputaturis fororum distinctio, §. 186. Paria notentur in
imputandis homini bmtorum actionibus. §. 149, et diiudicanda causa morali stricte
dicta, §. 150. 157.
§. 194.
Si ad factum legibus externis subsumendum plures auctores concurrisse, et
quidem, moraliter saltim, ad singula eius momenta imputaturus certus esse potest,
moraliter saltim, non tamen potest, vel moraliter, certus fieri ad quoddam talis
facti momentum aliquem horum auctorum minus cooperatum esse, recte his in
foro externo factum imputatur pro indiviso, §. 152, 191. Actiones invitae per
ignorantiam vel errorem externe invincibilem, §. 187, in foro externo imputari
non possunt, §. 158, 192. In foro externo cum non sit imputabile nisi 1) externum
2) legibus externis subsumendum 3) aliis hominibus, et quidem externe
valideque imputaturis, saltim moraliter, certum, §. 191, patet, cur gradus imputabilitatis
in eodem facto secundum forum internum et
[132]
externum admodum
differre possint, ita etiam, ut in foro interno minus imputabile in externo aliquando
magis imputabile sit, quam alia multo magis, quam hoc, imputabilia in
foro interno, §. 159.
§. 195.
Difficultas in determinando imputabilitatis gradu, §. 162, hinc adhuc augetur
in foro humano stricte et strictius dicto, quod factorum nostrorum facilior et
certior per experientiam nobis esse potest cognitio, quam factorum alterius, ubi
ad certitudinem aliquam acquirendam saepe nova connumeratlo probabilitatis
historicae, quo gradu fide digna sint testimonia, quantum ipsa res credibilis,
requiritur, §. 184. Unde quanta hic impartialitate, §. 148, rationis usu, imperio
in semet ipsum et libertate ab affectibus rectae imputationi noxiis opus sit, intelligi
potest, §. 163, 188. EXCEPTIONES IN IURE dicuntur declarationes rationum,
cur data quaedam imputatio fori externi in dato facto locum non habeat.
Quae imputatio si alias vel moraliter saltim certa fuerit, uti debet recta, §. 144,
exceptio non prius erit valida, §. 180, quam priorem imputationem saltim dubiam
reddidit, §. 28.
§. 196.
Involuntarium quocumque vero signifi-
[133]
catu factum, de quo tamen 1) alter
homo, valide illud imputaturus in foro externo, saltim moraliter certus esse
potest, 2) illud esse contra leges externas, etiamsi subsit tantum indirecte libertati,
consectarium voluntarii status per leges externas praevidendum, aut saltim illud
pertinere ad campum legum stricte dictarum, §. 72, recte illud imputari potest
in foro etiam externo, §. 165, 190. Sit demeritum conatus 1) ad cuius efficientiam
solae praeparationes, etiam remotiores, iam sint contra leges externas,
factae tamen, et ita, ut 2) moraliter saltim certus esse possit alter homo imputaturus
illas factas esse cum intentione vel tacite, vel expresse declarata, §. 103,
patrandi demeritum, quod in conatu substitit, tale demeritum conatus etiam in
foro externo recte imputari potest, §. 165, 190.
§. 197.
Habitus officiorum externorum externarumque laesionum morales, si de iis
vel tacite, vel expresse declaratis, alter homo imputaturus, saltim moraliter, certus
esse potest, possunt etiam in foro externo recte imputari, §. 166. Talesque consuetudines
et inde orta consuetudinaria, quia ex iis alter homo imputaturus
moraliter certior fieri potest, de officiis vel laesioni-
[134]
bus externis crebrius exercitis,
augent gradum imputabilitatis etiam in foro externo, §. 166, 194.
§. 198.
Infirmitas humana, non absoluta solum, sed et talis secundum quid, quae
tamen 1) consectarium certi status moralis per leges externas praevidendum vel
omnino non est, vel eam talem esse 2) alter homo imputaturus ne moraliter
quidem certus esse potest, in foro externo non est cum suis consectariis ea
semel posita inevitabilibus imputabilis, §. 189, 168. Declaratio rationum, cur
aliquid omnino non sit imputabile in demeritum, est EXCULPATIO, cur datus
ipsi gradus imputativitatis in demeritum denegandus sit, est EXCUSATIO. Ergo
exceptiones in significatu iuridico vel exculpationes, vel saltim excusationes erunt,
§. 195. Infirmitas humana, etiam talis secundum quid, aliquando non excusat
solum in foro externo, sed etiam exculpat, nec raro excusat certe, quando exculpare
omnino non potest, §. 168. Par ratio fragilitatis humanae, § 169.
§. 199.
Forum externum infantium, minorennium, simplicium significatu malo, mente
captorum, delirorum, furiosorum actiones non prius imputabit, quam eas 1) li-
[135]
bere
susceptas 2) alter homo imputaturus saltim moraliter, certus esse potest. et tunc
3) tales esse constet, quae ad campum legum externarura pertineant, §. 170. 194.
De foro externo generatim probata §. 186—199 applicanda sunt omnia ad forum
externum naturale rationis, §. 183, 125. In quaestionibus iuris de lege est una
ex potioribus, an lex applicanda facto sit stricte dicta, §. 171, 180, ita, ut in
foro externo, etiam rationis, applicare velle pro maioribus syllogismi imputatorii
consilia et leges internas, quantumvis verissimas, sit error iuris, et essentialis
quidem, §. 193, 173. Forum externum naturale est iurisperitiae scientiae prudentiaeque
naturalis stricte dictae, §. 79, 183.
SECTIO XIII.
CONSCIENTIA.
§. 200.
Cum conscientia sit actus, vel facultas, vel habitus facta sibi imputandi,
et his leges applicandi, §. 126, de imputatione quae dicta sunt generatim hucusque,
valebunt etiam de conscientia, M. §. 154. Iam omnes quidem homines
in liberis suis determinationibus sequuntur aliquam earundem notitiam, M. §. 665,
et quidem
[136]
in respectu ad perfectionem, M. §. 655, hinc moralitatis in iisdem,
§. 36, et habitudinis ad legem, §. 82, sed obligatio naturalis eligendi semper
optimi, §. 70, poscit: optimam, quam potes, tuam semper conscientiam sequere i. e.
1) da operam perficiendae tuae, quantum potes, conscientiae, 2) optimae, quam nancisci
poteras, convenienter age.
§. 201.
LEGES CONSCIENTIAE vel dicuntur, quas conscientia ad facta nostra apLEGES CONSCIENTIAE vel dicuntur, quas conscientia ad facta nostra ap
plicare tenetur, s. obligantes conscientiam, et omnes leges internae externaeque
tunc sunt etiam leges conscientiae, quae de factis nostris aliquid determinant,
vel illae, ad quas servandas non quidem aliunde, tamen per conscientiam obligamur,
et tunc omnes leges internae sunt leges conscientiae, §. 182, vel tandem
obligationes nostras in conscientiam nostram docentes, quales §. 200 exhibitae.
Cumque viribus suis usus ad cognitionem et actuationem mediorum alicuius rei
perficiendae, eam CURET: cura (custodi) conscientiam tuam, quantum potes. Ne
laedas conscientiam tuam, non solum agendo contra eam, quae tibi est optima,
sed etiam omittendo promovendam perfectionem eius quamcumque, quam praestare
potuisses, §. 92. Quo plures leges facta
[137]
sua determinaturas, quo plura
facta sua his legibus subsumenda satis bene novit, hoc est INSTRUCTIOR CONSCIENTIA,
quo pauciores leges et facta eiusmodi satis bene novit, hoc est
RUDIOR. Instructior, ceteris paribus, perfectior est rudiori, M. §. 669. Ergo
ne vel imprudens laedas eonscientiam tuam, quando minime tibi videberis, eam
instrue, quantum potes, §. 200.
§. 202.
Gravitati factorum aequales iis cum legibus comparandis vires adhibens
CONSCIENTIA PROPORTIO NALIS est, vel minores impendens, vel maiores, IMPROPORTIONALIS.
Cumque gravioribus ad leges exigendis minus attendens, ac
merentur, LEVIS, minoribus ultra possibilitatem moralem attendens MICROLOGICA
(leptologica) dici posset: quaere conscientiam proportionalem, fuge non minus
levem, quam micrologicam, quantum potes, praesertim hanc simulatam (pharisaicam),
ut inde concludant alii, quantis viribus ad examinanda sua facta graviora
uti soleat ostentator adeo difficilis iam in iis, quae videantur minutiae, §. 200,
M. §. 669.
§. 203.
Quo exactius conscientia et leges, et fa-
[138]
cta, et nexuna eorum sistet, hoc
erit, ceteris paribus, perfectior, M. §. 515. Vivida legum factorumque repraesentatio
perfectior est obscuriori, cetera si fuerint paria, M. §. 531. Hinc quantum
potes, curaturus conscientiam tuam, non in rudi et crassa cognitione boni malive
conquiescas, exactam potius eius cognitionem quaerens sine vividitatis omnis in
repraesentandis legibus vel factis contemptu, quia et in quantum distincte, adaequate,
pure cognoscere ad conscientiae forum pertinentia non datur omnia.
Ob eandem rationem conscientiae quaeras convictionem, nec ideo tamen negligas,
praesertim, ubi convictio obtineri non potest, §. 202, persuasionem bono significatu,
§. 201, 137.
§. 204.
Sicut omnis cognitio aliquo in gradu, licet infinite saepe parvo, movens est,
M. §. 669, 23, ita magis adhuc omnis cognitio conseientiae, §. 200. Sed ea, quae
reliquas perfectiones, §. 201—203, quantum eius fieri potest, nacta est, sit, oportet,
etiam, quae fieri potest, ardentissima, M. §. 669. Unde non solum rerum ad conscientiam
pertinentium speculatio omnino, quantum observari potest, iners fugienda
est, §. 201, sed etiam in insufficientibus ad agendum sollicitationibus subsi-
[139]
stens,
nec, nisi incomplete, movens. Quaerenda est conscientiae, ceteroquin
perfectae, quantum eius fieri potest, cognitio strictius viva, ad agendum sufficienter
incendens, et complete movens, M. §. 671. Sic ubi satisfeceris legi conscientiae
primae in enumeratis §. 200, per se sequetur, ut satisfiat secundae.
M. §. 668.
§. 205.
CONSCIENTIA alias forsan non adeo imperfecta, sed adeo iners et languida,
ut in lucta facultatis appetitivae inferioris et superioris affectibus in oppositum
ferentibus, appetitio eam sequens semper vincatur, ab aliquibus SERVA,
adeo viva, ut appetitio eam sequens in tali casu vincat, aut omnino luctam vix
observabilem sustinendam habeat, ab aliquibus LIBERA vocatur, M. §. 693, 730.
Quaere conscientiam liberam erectae, fuge servam abiectae indolis, quantum
potes, §. 204. M. §. 732. Uberior legum conscientiae tractatio, §. 200, melius
speciali disciplinae scientiaeve practicae relinquitur, §. 6.
|
|