Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 487

     
           
 

Zeile:

 

Text (Kant):

 

 

 

 
  01 Elementa singula simplicia spatium präsentia suä occupant vi quadam      
  02 definita, externas substantias ab eodem arcente. Cum vero vis quälibet finita      
  03 gradum habeat ab alia maiori superabilem, patet huic repulsivä aliam opponi      
  04 posse fortiorem, cui cum in eadem distantia arcendä vis elementi ingenita non      
  05 sufficiat, patet illam in spatium ab ipso occupatum aliquatenus penetraturam.      
  06 Sed vires quälibet e puncto definito in spatium exporrectä cum pro distantiä      
  07 augmento debilitentur, vim hanc repulsivam, quo propius centro acceditur      
  08 activitatis, eo et fortius reagere patet. Et quoniam vis repellens, quä in data      
  09 a centro repulsionis distantia finita est, in proportione definita appropinquationum      
  10 crescit, ad punctum ipsum infinita sit necesse est, patet, per nullam vim      
  11 cogitabilem elementum penitus penetrari posse. Erit igitur perfecte elasticum      
  12 et plura eiusmodi iunctis elasticitatibus constitünt medium primitive elasticum.      
  13 Quod häc elasticitas sit in diversis diversa, e coroll. prop. 10. linea 4, 5 patet.      
           
  14 COROLL. Elementa sunt perfecte impenetrabilia, hoc est, quantacunqü      
  15 vi externa spatio, quod occupant, penitus excludi nescia, sed sunt condensibilia,      
  16 et corpora etiam talia constituunt, quippe concedentia aliquantulum vi externä      
  17 comprimenti. Hinc origo corporum s. mediorum primitive elasticorum, in      
  18 quibus ätherem s. materiam ignis in antecessum profiteri liceat.      
  19 FINIS.      
           
           
     

[ Seite 486 ] [ Seite 489 ] [ Inhaltsverzeichnis ]