Kant: AA I, VIRO ILLUSTRISSIMO, GENEROSISSIMO ... , Seite 485 |
|||||||
Zeile:
|
Text (Kant):
|
|
|
||||
| 01 | statuatur, in aliquo diametri puncto äquales esse attractionem et repulsionem | ||||||
| 02 | necesse est. Et hoc punctum determinabit limitem impenetrabilitatis, | ||||||
| 03 | et contactus externi ambitum s. volumen; victa enim attractione vis repulsiva | ||||||
| 04 | ulterius non agit. | ||||||
| 05 | COROLLARIUM. Si hanc virium insitarum legem ratam habes, agnosces | ||||||
| 06 | etiam omnium elementorum, quantumvis diversä speciei, äquale volumen. | ||||||
| 07 | Etenim cum sit in aprico, vires repulsionis pariter ac attractivas, quoniam quälibet | ||||||
| 08 | definito gaudet intensitatis gradu, in elementis diversis maxime esse posse | ||||||
| 09 | diversas, hic intensiores, alibi remissiores, tamen, quoniam vis dupla repulsionis | ||||||
| 10 | est in eadem distantia dupla, et vis attractionis itidem, et congruum sit, vires | ||||||
| 11 | omnes elementi motrices, quod est specifice duplo fortius, esse in ratione | ||||||
| 12 | eadem fortiores, semper vires nominatas in eadem distantia äquari, adeoqü | ||||||
| 13 | äquale volumen elementi determinare necesse est, quantumcunqü a viribus | ||||||
| 14 | cognominibus aliorum elementorum gradu differant. | ||||||
| 15 | PROP. XI THEOREMA. Vis inertiä est in quolibet elemento | ||||||
| 16 | quantitatis definitä, quä in diversis poterit esse maxime diversa. | ||||||
| 17 | Corpus motum in aliud incurrens nulla polleret efficacia, et infinite parvo | ||||||
| 18 | quovis obstaculo redigeretur ad quietem, nisi gauderet vi inertiä, qua in statu | ||||||
| 19 | movendi perseverare annititur. Est vero vis inertiä corporis summa virium | ||||||
| 20 | inertiä omnium elementorum, ex quibus conflatum est (et hanc quidem vocant | ||||||
| 21 | massam); ergo quodlibet elementum certa celeritate motum, nisi häc multiplicetur | ||||||
| 22 | per vim inertiä, nulla plane polleret movendi efficacia. Quodcunqü | ||||||
| 23 | autem in aliud multiplicando dat quantum, altero factorum maius, ipsum est | ||||||
| 24 | quantitas, qua tum maior, tum minor alia assignari poterit. Ergo vi inertiä | ||||||
| 25 | cuiuslibet elementi alia vel maior vel minor dari poterit in diversä speciei elementis. | ||||||
| 27 | COROLL. I Dari possunt elementis quibuslibet datis alia, quorum vis | ||||||
| 28 | inertiä, s. quod diverso respectu idem est, vis motrix, duplo vel triplo maior | ||||||
| 29 | est, h. e. quä et certä celeritati duplo vel triplo maiori vi resistunt, et eadem | ||||||
| 30 | celeritate mota duplo vel triplo maiori pollent impetu. | ||||||
| 31 | COROLL. II Cum elementa quälibet, quantumvis diversä speciei, pari | ||||||
| 32 | tamen volumine pollere constet e coroll. prop. präc., adeoqü pari spatio | ||||||
| 33 | exacte repleto parem semper contineri elementorum numerum, hinc recte concluditur: | ||||||
| 34 | corpora, si vel maxime a vacui admistione discesseris et totum spatium | ||||||
| 35 | perfecte adimpletum sumpseris, tamen sub eodem volumine diversissimas massas | ||||||
| 36 | continere posse, quippe elementis maiori vel minori vi inertiä präditis. Nam | ||||||
| 37 | massa corporum non est nisi ipsorum vis inertiä quantitas, qua vel motui resistunt | ||||||
| 38 | vel data celeritate mota certo movendi impetu pollent. | ||||||
| 39 | Hinc a minore materiä, sub dato volumine comprehensä, quantitate ad | ||||||
| [ Seite 484 ] [ Seite 486 ] [ Inhaltsverzeichnis ] |
|||||||